Arnoldi Corvini à Belderen ... Ad titulum digestorum de verborum significatione. Commentarius locupletissima dote auctus ..

발행: 1668년

분량: 513페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

in Dig. Tit. de Herborum Signif

INter divortium ' & repudium hoc

interest, quod repudiari etiam futurum matrimonium potest: non recte autem sponsa divortisse dicitur : quod divortium ex eo di ctum est, quod in diversas partes b eunt, qui discedunt e.

EXPLICATIO. Inter divortium. aJ Quid divortium & repudium inter se differant , supra L interprum. IOI. 3. I. hic. diximus.

divort. divortium a diversitate mentium 'dicitur: aliis a divertendo , quibusdam vero pertranssationem a divortio aquarum similiumque rerum. Cicero lib. de orat. Sic Isidoro lib. II. Eymoc cap. ult. Hvortia fiunt flexus viorum , hoc est, viae in diversum tendentes.

Discedunt. cJ Inde discessio ac discidium; latin E scientibus usurpatur pro divortio: non, ut vulgo perperam Dissidium. Sic in L non tit8. de captiv.Φρostlim. revers. Poenis discidii tenebitur. Jul. Fii micus lib. s. Mathes . cap. 3. nxor cito ab eb, aut repentina morte, aut discidio separabitur. JCtus Ulpian. Cum uxorem retinere prohibearis, non viriri te caussam discidii

372쪽

proiitisse. l. miles. I i. in D. adleg. Iul. de adult. I. cum hie si δυortium. de donation. int. vir. uxor. Cicero in Antonium: Ipse aurem amore ardens confirmabat, quod issiderium

tui diseidii ferre non posset ; se in exilium esse iturum. Idem pro domo: Defievi conjugis misera discidium tiberorum ebarissimorum solitudinem. Gellis lib. 2. cap. II.

LEX CXCII.

Ulpianus Lib. XXX VII. ad Edictum. HAE C adjectio plurisve , non inis

finitam pecuniam continet, sed modicam b: ut laxatio haec, Solidos docem plurisve, ad minutulam summam

referatur. EXPLICATIO.. Pluris . al Haee , piari e , quae numero certo, in instrumentis, 2. Eclog. 2. apponi solet ad modicam summam rein serri solet. Idem obtinet cum pim minus dicit. I. Publia. 16. 3. M. F. depositi. Hinc si quis fundum cujus veram aestimationem ignorat, centum aureis vendat, & si plus valeat illud se dicat donare , non donasse intelligitur, nisi cum aliquid modicum plus valet. Bart. in ἰ.siquis cum aliter. F. de verb. obligat. Quid modicum M minutula summa sit est Iudicis ex persona

373쪽

in Dig. Tit. is Verborum Signis. 333

rum qualitate aestim/re. l. I. g. ait Prator. f. de

LEX CXCIII.

m Lib. AXXVIII. ad Edictum. HAE C verba , cuanti eam rem paret esse; non ad quod interest, sed ad rei astimationem referuntur.

EXPLICATIO. Hac verba. ad Contra JCti omnes id quod actoris interest intelligunt illis verbis contineri. l. 3. in An. uti. possidet. l. I. 3 hae. verba. I. Ne quu fiat ei. I. ult. de prator. stipulat. l. 2. g. ult. I uisati . cogant. junct. l. vis. Si quis injim vocat. non ier. Sed dicendum Particulas, non, sed, in G. l. n. esse positas, pro non Ρ-lum sed etiam. Verba haec ue si uanti eam rem p ret esse: non solum ad id quod interest, sed&generaliter ad rei aestimationem, de qua agitur Ieseruntur. h. L confer. I. un. 3 D. Si quis jua dic. non obtemp. Caeterum id quod interest interdum idem est cum aestimatione rei; cum vero rei pretio: LI . f. ult. de rei Sinae junct. l. I 1.3 siposs. ad exhibenae Plerunque vero pluris est . quam res ipsa. LI. de adi. emt. l. 29. 3 I. de AEdil. Edict. LMundus. 33. locati. l. 6. davi viam. Cujac. o. obf I.

374쪽

33 ARN. COR v INI comment. LEX CXCIV. Iiam Lib. XLIII. ad Edictum INter δε-m & munus hoc interest, quod inter genus'& speciem.

Nam genus esse donum Labeo a donando dictum, munus speciem. Nam munus esie donum cum causa , ut puta natalitium b, nuptatilium c.

EXPLICATIO. Inter donum ct munus. aJ Munus a dono tam

apud Jurisconsultos, ut in l. 6. in .F. deosc. Procons t. i8. F. de ossis. Prasid. l. 37. l 47. deoper. liberi. 3. bcet. I. ult. 3 I. F. deliber. eaus. I. 6. in .F. adl. Iul. repet. l. hic. quam Grammaticos, aliosque auiores separatur, Sic Plautus in Cisteli. Inde in amicitiam insinuavit cum matre , , mecum simul: blanditiis, muneribus , donis. Cicero in Cluent Tantum donis datis, muneribuου perseerat. Quid autem inter donum &-intersit, cum Iurisconsulti, tum Grammatici dubitaverunt. Servius dicit Donum proprie superiorum Deorum. esse: Munus vero inferiorum. Donatus in Terent. Donum proprie Deorum, munus hominum. Iurisconsultus Ulpianus Donum , hic. quasi genus facit; munus speciem: propIerea quod quae muneri dantur, dona omnia sint:

at non

375쪽

in Dig. Tu. de Verborum Signis. 33 s

at non contra. Quod hic addit-esse δε- num cum caussa ; ut puta natalitium, nupt Ii; non universe dicitur, sed propriὸ ac praecipuE de libertorum in patronos grati animi significatione. vide. l. qui Libertinus. 37. F. deoper. liberi. l. Iulianus. 37.1f debon. liberi. Aliter JCtus Marcianus in l. munus. 2l4. infra. hic. videtur donum a munere distinguere. ubi vide.

Natalitiam. bl Hoc selemne apud omnes fere Gentes munus suit L sed si vir. I. 3 pen.

de donat. ins vir. uxor. Symmachus tib. 6.eps 8o ct 8 i. sic. AEvum maneat hic dies, qua re nobis Alia dedit: alicere etiam ingravata tibi jucunda munuscula ut lineam misi: puta mar- , garitarum. l. lineam. 26. ad Leg. Falciae L si quis uxoris. ἴα. 3. si linea desuri. Plautus Epidico. Inaurem tibi adferre natali die. Cenisi inus de die natali, ad Caerellium eaρ. 3. Id moris, i liquit, institutique majores nonri tenuerunt ;us cum He natali munus annale Geniosolverent, manum a cade oesanguine ab inerent: ne te qua ipsi lucem accepissent, alta demerent. Nuptaticium. cJ In nuptiis munera conviviaque semper fuere agitata. Munus, quod Curialibus datur post nuptias, aut uxorum ad Cu-tiales introductionem. Suidas γκμηλια interpretatur. Didimus Homer. Iu . I. refert pIO- vGIbium , ειανεγκειν, nuptiale munκε re. Uxorem ducens in Graecia, lautius co- θα Datur parare convivium. Testis Terentianus ariolescens : dicens , Leuem ad coenam vocabo .

meorum'

376쪽

meorum aqualium. Fuit& moris, ut Sponsae Sponsi propinquis tempore Nuptiarum vellas donarent. Vicissim Noti, Amici, Propinqui Nuptae munera, nuptialia dicta. l. r. 3 praterea. de tui . , ration. di trah. l. tutor secundum.

Idem Lib. XLVI. ad Edictum . ΡRonuntiatio a sermonis in sexu

masculino ad utrumque sexum plerumque porrigitur.

EXPLICATIO. Pronuntiatio. at Masculino sermone, sexum foemininum, non modo extensiva significationis beneficio, lut hic argumento verbi porrι- vult Alciatus ὶ sed maxime sermonis proprietate comprehendi ex LI. L o. f. I. l. tiberri. I x. l. hominis. II1. l. patroni. II 2. l. Servius.

FAmilia η appellatio qualiter accipiatur, videamus. Et quidem varie

accepta

377쪽

in Dig. Tit. ad Herborum Signifaccepta est. nam & in res, & in personas deducitur. In res, ut puta in lege duodecim tabularum his verbis, adgnatus proximin familiam habeto. Ad personas autem refertur familiae significatio ita, cum de patNno & liberto loquitur lex: ex ea familiab, inquit, in

eam familiam, & hic de singularibus personis legem loqui constat.

EXPLICATIO.

Familia. ad rimilia appellatio varia est, &deducitur, id est, dividitur, in res δc in personaου. Ad res relata pro hereditate & substantia bonorum ponitur: Luit. C. hic. ut in illis Legis XII. Tabul. verbis, Proximus agnatus familiam habeto, id est, hereditatem. Quo sensu familiae erciscundae actionem , quae heredibus de dividenda hereditate competit, accipe. 3. quadam actiones. Insi. de action. Hinc familiae emptor, qui imaginaria venditione a testatore hereditatem emebat, dictus. Vip. in Inst. detestam. Quintilianus Declamat. 3o8. Non dixerim egore mentum, cui libripensis emptor familia,

is eatera juri nec6saria deerunt. Ad personas

veIo cum refertur, vel certas personas, ut libem tum continet, vel corpus aliquod, vel gentem

significar. ut ex F, .seqq. eonfiat. De personis actum videtur cum familiae testator relinquit;

378쪽

Bart. l. D. C. hic. de rebus eum de familia disponit. ι nam quod. s. .F. ad SC. Trebest. Exeafamiba. bJ Videntur legis XII. Tab. Veiba suisse haec Ex ea familia unde Ilumanis manus, in ea amitam adserabatur. Alinciat. hic. IDEM 3. II.

FAmilia appellatio refertur & ad

corporis AE cujusdam significationem, quod aut iure proprio ipsorum, aut communi universe cognationis comtinetur. Iure proprio familiam dicimus, plures personas,quae sunt sub unius po- Ustate, aut natura, aut jure subjectae: ut puta patremfamiliaι , matremfami-bin si, Aliumfamilias , fili mamilias, quique deinceps vicem eorum sequum rur, ut puta nepotes, ct ηeptra, ct deinceps c. Pater autem familias . appellatur , qui in domo dominium e habet. rectique hoc nomine appell4tur,quamvis filium non h/beati non enim solam personam ejus, sed ει ius demonstramus. Denique S pupillum patrem milias appellamus, & cum paterfamilias moritur , quotquot capita ei sub-

379쪽

in Dig. Tit. ad Verborum Signis. 33 siecta fuerint, singulas familias inci

piunt habere. Singuli enim patrum tia miliarum nomen subeunt. Idemque eveniet & in eo qui emancipatio snam & hic sui juris effectus, propriam familiam habet. Communi jure g timi. liam dicimus omnium adgnatorum: nam etsi patre familias mortuo singuli singulas familias habent: tamen Omnes, qui sub unius potestate fuerunt, recte ejusdem familiae appellabuntur, qui ex eadem domo. &gente proditi sunt.

EXPLICATI P. Corporis. al Corpus, ad quod familia appellatio refertur, aut jure proprio ipsorum, aut communi cognationis nomine continetur. Iure roris familiam dicimus plures personas, quae sunt sub unius potestate, aut natura, aut jure subjectae. Hae enim appellatione non servi modo, sed & liberi, qui in potestate nostra sunt continentur : I. o. 3l hae κhic. i. xysde adoption. Hinc patresfamilias, matresfamilias, filii familias, dicuntur. l. Ir. V. de

Sie in AEdilitio Edicto familiae appellatione Ae filii familias, & omnes, qui in servitio sunt, liberi quoque homines bona fide servientes, de-

380쪽

monstrantur l. 2 s. g. I. l. I. 3. Perius. sis.de AEdil. Edict. Eodemque modo in Edicto Vi bonorum raptorum familiae nomen eos, qui in ministerio sunt, continere dicitur, etiamsi liberi esse proponantur, vel servi alieni bona fiade nobis servientes. g. familia g. vi bon. rapi. Eadem in Interdicto unde vi, familiae fit interpretatio. l. I. 3 familia. F. de vi . vi arm. I. hac. F. pen. Matresfamilia . bJ Quae matrisfamilias nomine veniat supra, l. 6. f. I. diximus.

Neptes fi deinceps. cl Familiae ergo appellatio in descendentibus ultra quartum gradum intelligitur. Pater autem familias dJ Itaque patresfamilias dicuntur, qui sunt suae potestaties, sive puberes , sive impuberes, i. 4. F. de his qui sunt sui vel alien .1ur. Nam filii cujuscunque aetatis sint, morte patrum sui juris effecti patresfamilias sunt. l. s. is quan. dies legat. Hinc Tertul---in lib. de vita. veland. Materfamibas , ait, vocatur licet virgo , paterfamilias licu imetestis. Paterfamilias etiam fit Servus manumissus. I. I is qui testam. Dc. Dominium. eJ Id est, 1m dominandi. Nam non ab actu dominandi dieitur paterfamilias ;potest enim aetate, judicio, vel alia ratione impediit; ut si sit pupillus, furiosus, liberos, servos, domi non habeat; text. hic. se l. 4. l. 3. F. da his qui sivi vel ali. jur. sed a potentia; ut si liberos, servos haberet; aetate, judicio, valeret; jure potestatis jus in eos exerceret.

Emanae

SEARCH

MENU NAVIGATION