Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

4쪽

AD REGINALDUM POLUM

Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis

CUM PRIUILEGIO IULII III

Pontificis Maximi, & Senatus Veneti, in annos . XU.

6쪽

AD REGINALDUM POLUM, CARDINALEM

AMPLISSIMUM, IN LIBROS c INQUE

E T U S querela, ac fortasse non iniusta est; omnia

uel quodam mundi senio, uel occulta fati uiolentia in peius semper ruere, atque in dies retro ferri: hanc enim esse naturae legem, ut paulatim sortia infirme tur, & magna minuantur, orta occi dant, &aucta sonescant: sic metallorum uenas lapsu temporis exhaustas: sic largos olim sontes uix iam tenui humore distillare: sic posita, sic degenerare fruges, plantas denique ipsas fieri senectutis viqitate deformes . utinamq; in his modo, quae ad corpus attinent, pernic osa ista lues constitisset; ac non in ea quoque, quibus aluntur animi, multo saeuius impetum secisset. nam ut omittam, quam multa usui hominum utilia ab antiquis tum diligenter exquisita, tum feliciter inuenta, sibi sublata esse uita conqueratur: possim, si uelim, ostendere, nullam . esse earum artium, quae circidum doctrinae constituunt, quae ab eo fastigio, in quo ueterum beneficio suerat constr tuta, lapsu miserabili non dociderit, debilemq; se ac mancam esse ingemiscat. sed non libet mala nostra querelis nihil proficientibus augere . longe enim praestat gaudere, quoil iam dudum non Romani modo, & Itali, sed Hispani, Germani, calli, & Britanni illi toto orbe diuisi, hanc tantam bonarum artium ruinam certatim sulcire contendunt, ac eo rem paulatim iam perduxerunt, ut non modo ad eloquentiam, sed ad omnium prorsus bonarum artium scientiam latior ac minus impedita uia patere uideatur. quod ego cum non sine iusto gaudio, dcadini ratione considerarem; mei nescio quo pacto memet poenitebat. dolebairi enim, quod totam propemodum Get tem ita consumpsissem, ut nihil de posteritate cogitans, in solo eorum profectu, qui a me discere uoluissent, mei periculum secissem, nec unquam, si quid ingenib& eruditionis in me esset, aliter quam alios docendo probare tentassem. itaque mutato in melius siti si me spes fallit) proposto, qui seculi nostri hominibus prodesse nunquam destitissem, coepi uelle posteris etiam prodesse, s postem. quod effecturum me putaui, si ex ijs, quae scripseram , Munoo , aliquid , atque id non inutile publicassem. cum uero mecum ipse cogitarem, quid tandem c multis, quae t Cebant contempta, deligerem: uenit in mentem ueteris illius sententiae, qua monemur, ut in ea, quam nouimus, arte tempus conteramus : st

timq; animum conuerti ad libros quosdam de oratorio numero , seu rhythmo; quos amicorum suasu inchoatos, propemodum postea abi ceram; non inutiles quidem illos ratus ; sed ueritus, ne male seriati homines prius negligerent, quam intellexissent; & , inspecto tantum titulo,

7쪽

eonsilium meum statim reprehenderent; & clamarent, me, post tot Gi ae cos dc Latinos auctores, dc illos quidem grauissimos, in re toties agitata.

toties scripta nihil aliud posse, quam, quod legibus uetamur, aes una ag re. Hac ego re, quam obibci posse mihi intelligebam, nihil deterritus, redmagis magisq; incitatus, quoscunque uel antiquorum uel recentiorum tractatus ea de repotui inuenire, diligenter legi: dc ut quosdam ex ius artis rhythmicae peritos negare non ausini ita illud, nihil rcluctante conscientia, affirmauerim, omnes prorsus peruerso nescio quo fastu ductos coniurasse, ne rudes dc imperitos docerent: propterea credo, quod, quae de syllabis demetiendis, ouae de pedum inter se cognatione, amicitia, dc inimicitia atque ordine, deq; sublationis ac positionis, quae in illis fit, diue

state a metricis ac rhythmicis dicuntur, dc eiusdem prope notae non pauca, quae rudibus dc discendi cupidis ad huius rei cognitionem necessaria sunt, humiliora credebant, quam ut philosophos dc uiro aues de hs loqui deceret. Cicero certe, ut ab eo incipiamus, qui hanc artiri lictori caepartem multo diligentius, quam quisquam eorum, qui hodie laguntur, claborauit; cum L. Crassum, uirum consularem. de his rebus di utantem introduxisset, parum fore decorum iudicauit, si tanti uiri perso nam ad humilia ista praecepta demisisset. proinde illum ita loquentini finxit, ut ab ijs modo, qui rem ex parte magna tenerent, posset intelligi.

Sed ne in Oratore quidem, in quo ipse loquitur, id satis honeste se posse

ficere est arbitratus . verebatur enim, ut ipse scribit, suturos esse aliquos, qui non censerent eius uiri esse , de cuius tanta senatus iudicia secisset comprobante populo, quanta de nullo , ad haec, quae grammatici potius, aut sophistae ellent, se demittere . itaque, ut in eo loco, qui de tropis, ea, uae speciose dici poterant, diligenter ornauit: sic, cum tractandum esset enumero, s quid in ea re fuit ornatus dc eloquentiae capax, id haud cunctanter expolivit; ea uero, quae magnificentius iunt, quam docentur, uniuersa contempsit. quod ipsunt multo etiam manifestius in utrisque scheinatibi secit. quae licet uidcret esse plurima ; de hs ipse imus omnium se icissime uteretur , ac sciret Demosthenis eloquentiam iccirco maxime

laudabilem esse existimatam, quod ab eo nullus sere locus sne quadam consorinatione sententiae dicitur: tamen, quia uidit rem non poste expliacari sinul dc ornari, totum eum locum deuitans, sine ullis definitionibus, sine eremptis, uix bene singula singulis appellationibus indicans, prae teruolauit. quod factum suum cum intelligeret latere non posse, Crassum singit dicentem, admonitum se a Sole iam praecipitante properasse. In Oratore porro, cum eadem ipsa celeritate locum pertranssset, causatus est eius rei doctrinam ella uulgarem, ratus ea de causa facilius ueniam sibi debere concedi. Aristotelis breuitatem uel personae philosophicae graui

tas, uel numerus ac magnitudo rerum, quas conscripsit, excusat. Reliquis uetcribus ut ignoscamus, illud fortasse suadeat, quod horum principia a grammatico ita esse tradita putabant, ut accedenti ad rhetorem, non tam institutione integra, quam leui admonitione opus esse uidere

8쪽

tur Iuniores uero , dc nostri seculi homines tantum absunt a culpa , ut non modo digni uenia , sed etiam laude sint. nam plerique eorum, cum aliud agerent ,&auctores, in quibus rhythmi mentio facta est, interpretarentur , in commentarios suos multa contulerunt: quibus non nihil l bor hic noster adiuuatur. Sed in eo quoque nos eorum doctrina delectat 3 quod rhythmi huius cognitionem scriptoribus utilem sentiunt: sed hanc rhetoricae disciplinae partem uel interijsse , uel certe obscuram esse conqueruntur. quae ratio nos mouit, ut, cum alij pro se quicque rem literariam, qua parte possent, i uuare tentarent, idq; multis ac magnis in rebus iam praestitissent 3 nos quoque , quoniam maiora non possumus, experiremur, an hac in parte, ab ali)s neglecta, ab alijs, quasi percipi nullo pacto queat, deposita, ac desperata, ab alijs quasi minus e cogitata , a multis desiderata, a paucis intellecta, aliquid opis assene pos. simus. atque id maiore fiducia aggredimur 3 quod nunquam in magnis ita suimus occupati, ut minora negligeremus: neque unquam sumus ita speciosa sectati, ut non utilia praeferremus. Ad haec, nullus me successus aut fauor unquam ita potuit inflare, ut artem puderet prolooui, quam factitem. Quamobrem nihil inuidiosum mihi sumo, si multa. quae, quamuis utilia, ac prope necessaria, caeteri contemnunt, collegisse me dico; &ea in communem eorum, qui nesciunt, usum proferre non erubesco.Quicquid igitur ad rhythmi oratorij, quem Aristoteles ex pedum o dine nasci arbitratur, cognitionem pertinere sumus arbitrati , quanta potuimus cura undique conquisiuimus, &, quae non solum apud musicos, philosophos, rhetores, sophistas, ac grammaticos, sed uel a doctis hominibus audiui, uel ipse excogitaui, id totum in libros quatuor contuli, atque ita digessi, ut in primo libro a numeri ac rhythmi dissinitione orsus, non solum uersus, ac metra, sed omnia prorsus alia rhythmorum genera ab oratorio rhythmo seiunxerim, &, quibus tandem hic pedibus comstitui possit, expersserim, ac mox , qui rhythmi sint a ueteribus improbati , re in oratione numerosa quae uitari uitia oporteat. In secundo tent uimus ostendere, quo modo a poetis oratores, metrum refugientes, numerum potuerint mutuari . tum adiecimus, qui meliores ac fiequentiores existimentur; quo modo ueteres,& quatenus a Cicerone reprehensi;

qui quibus locis pedes sint aptiores; ac denique quonam demum pacto

numerosae orationis laudem consequamur. In tertio, de commate, tuli

quid sit, quantumq; commata poeticae ab oratorijs distent,& quae sit eorum mentii ra. tum de colo pari ratione disputauimus, quid esset, quantumq; ab oratorio colo disserret. ultimo loco de genere illius antiquae orationis, quam εἰ amitin Aristoteles uocat, nos perpetuam ac iugem, uel, ut recentiores, pendentem nominamus. In ultimo libro de periodo, quid sit, & quot illi us species; tum de oratione, quae est in periodis constituta, quam uersam nos, Graeci nuncupant: ut, quoniam principio ac fine commatum, membrorum, atque ante omnia periodorum rhythmus spectari solet, orator, hac nostra obseruatione diligenter inspecta.

9쪽

M, 'Vmpyx inseru re dc multo sicilius sentencum iam ab istibi , - ' P h. 'dς A que hos quatuor libro,

ipsi possint addere , si quid contriter

Muid erratum noueritis i; ' P-dςpyςhenderint, resecare; sirum constri, uel etiam' 'ης certe diligentia uel amico

scribentis eruditiorih a ' 'ςμηquς sint, boni consulant;&. si talem nutandae rei bis inae M mζminerint, honestos conatus, etiam cum malet

uxu es, loci amplitudinὰ thus , 'γ' - ς γα istius, in quo consti ςψmpulsi . quamuis enim uel tuae inimitate deducta, uel ecclesastie, . . J. - 'Τ per tot AEtates ad leti ite m non ad obseruatili, . . ''. *η- Qxij Ordinis amplitudo nemi

r testabimitii: TE C. pud me tamen tantum

Pi x vera illa uirtutum omi, ,- A. , Rdmirationem tui non r

spientis tyranni mihi hilli, ' pietas i a qua nullae te de PMςl mala potuerunt audith, i nulla moriam uel damnam0 Pontifice legatus in ei hostis, L μ lyς - 'gendae gratia, a sumia

, te latis magnum, satis tutum arbitratus, si deo placere me-tuisses.

10쪽

ruisses. comitantur hanc multae magnaecli uirtutes. quas equidem libenter ter aliquo uerborum honore prosequerer, nisi mihi considerandum intelligerem, non tam quid illis debeatur, quam quid nimia ista tua modestia pati possit. Rara illa, & prope tua unius uirtus sileri non potest, quod ab omni ambitione tam procul abes, ut, quae alij prima putant, ea tu regia quadam animi sublimitate ita despexeris, ut ne delatum quidem

uirtutibus ac meritis in christianam remp. tuis summum Pontificatum a

cipere sustinueris; multis dubium reliqueris, maior ne sit laus tua, quod supremum istius dignitatis gradum merueris, an quod recusaris; mihi uero dubium non sit, quin multo admirabiliorem te recusando, quam m rendo praebueris . nam merendo, alios labore atque assiduitate uel uic ras, uel aequaras: recusando, dc illos, &, quod difficillimum est, te ipsum superasti. itaque apud eos, qui aliquid sapiunt, tanto maior semper es sim turus, quanto hoc, quam illud, maius existimari oportet. Hinc, quod semper expetisti, seliciter es consecutus, ut nulli non grata sit humanitas tua: quae optimo cuique ad amicitiam tuam fores aperit: qua me quoque quasi aliquem e tuis ita complecteris, ut uel hoc uno nomine tibi me plurimum debere sentiam. Uerum, quando neque ego tibi quicquam, pra ter grati animi signa, praestare possum; neque aliud a me tua ista sublimis

uidetur postulare sortuna: erunt hi maxime libri, quos de numero oratorio composuimus, quam diu legentur, si modo legentur, meae in te ota seruantiae monumentum: quos tu, si bene mores tuos noui, uel ob hoc unum amanter fovebis, quod non inanis gloriae, non quaestus alicuius

gratia, sed solo de bonis ingeniis bene merendi studio uidebis esse comscriptos.

SEARCH

MENU NAVIGATION