Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

12쪽

Io UITAE RAPICII

DE NUΜERO ORATORIOU O NIA M tum naturae ratio certa demonstrat, tum doctissimorum hominum praecepta nos monent, ut, de quo disputare instituimus, de eo prius, an sit, diligenter exquiramus i quam, quid, aut quale sit, explicare tentemus: de numero seu rhythmo oratorio scripturi, ordinem, dc ut rationis ostensum, dc auctoritatum grauitate praescriptum, sequemur. Verum, ne in primo statim limine lector offendat, admonendum put uimus, numeri nomen apud Latinos ambiguum esse . nunc enim, proprie sumptum, ad n umerandi rationem pertinet; & aceruum quantitatis ex unitatibus profusum, uel, si hoc maius, unitatum collectionem significat; iit, cum decem aut centum uiros dicimus : nunc , acceptum per metaphoram, ad modulandi peritiam quandam , & metri uel orationis solutae pedes attinet 3 ut, cum Iambicum, aut Dactylicum, aut Paeanicum

numerum nominamus . uox, ut uides, unica est, notiones duae : quas

nos definitione sola possumus secernere, Craeci etiam diuersa appellatione distinguunt, illum priorem posteriorem tu Hi uocantes 3 de quo tractare nostri est instituti. Uerum, ne quis ambigua uoce falli pocset, non ab re putauimus, distinguendi gratia haec prius indicatse . quam

uis autem dubitari non debeat, an & hic, dc ille numerus in soluta sit oratione : quaeramus tamen ; quandoquidem quaerere nos eruditi iubent. In quascunque igitur oratione esse numerum illum priorem, sic a Latinis proprie nuncupatum, tum naturae ratio, tum sensus ipse facile comprobarit. nam cum sit uulgo receptum, suprema rerum genera decem esse; nec in tota natura quicquam reperiri, quod non ad eorum aliquod res ratur: oratio ex ijs est, quae ad quantitatem, quasi ad sentem quendam suum, spectat. orationem uero perpetuo tractu ita continuari natura non

permittit, ut uideri possit magnitudo, sed discreto &inaequali quodam nlotuita proflucre compellit, ut non inhS, quae continua communi aliquo termano iunguntur, quemadmodum linea punctis, aut superficies lineis 3 sed in ης, quae discreta sunt, dc nulla communi re copulamur, comstitui debeat: itaque numerum illum, qui ἀρβιος dicitur, quiq; ex discistis, ac nulla re media coniunctis nascitur, inesse cuiuis orationi, quasi quandam ipsius mensuram, nemo paulo eruditior dubitauerit. Dictioni

uero priscorum dc eloquentium oratorum non eum modo numerum, quem uocant αρι AM; sed rhythmum etiam quendam, ad poetarum Ue sus, & musicorum cantica quadam tenus accedentem, dc a uiris doctissimis excogitatum, inesse certum est. nam cum uerba, e quibus fit oratio,

13쪽

IO UITAE RAPICII

8c iunctae syllabae duae plures ue pedem semper saciant; e coniunctis uero pedibus rhythmi semper, ut paulo post ostendemus , orsantur, necesse est; ut uel in imperiti cuiusuis orationem rhythmi cadant : alios laudandos, alios improbandos esse, sensus ipse, rerum singularum fidelis nuncius ac minister, facile declarat: indicant enim aures nostrae, quid sit in ratione contractum nimis, quid redundans, quid asperum, quid leue, quid durius, quid mollius quam oporteat 3 dc ut ijs, quae praua sunt, ODfenduntur , ita rectis delectantur: atque hoc, quicquid est, sic cura & arte

expolitur 3 ut nos miris modis moueat, atque delectet . numeris enim istis, & quasi modulationibus nunc ad hilaritatem excitamur , nunc ad moerorem deducimur. eos porro, qui laudantur, raro casu prouenire, arte uero, si non semper, saepe certe comparari, uel hinc demon stratur,

quod hac in re alium alio melius uersari videmus, & peritum ab imperito facile distinguimus. quod utique non fieret, si res, ut quidam fallo putant , natura modo, ac non etiam arte constaret. Huc accedit, quod e ueteribus optimi quique artis rhetoricae scriptores idem testantur. in quibus & apud Graecos Aristoteles, uir longe doctissimus, & apud nos Tullius, eloquentiae latinae parens, de hac artis parte tam multa scripserunt, ut appareat illos iudicasse, non exiguam muneris orator10 laudem in numeris ac modulatione orationis consistere. Sed cum inter homines cruditos constet, hoc, quicquid est, nec apud Graecos ante Thucydidis &Herodoti tempora obseruatum suisse, & apud Latinos, ut caetera, quae ad bene dicendi artem pertinent, ita numeri quoque oratori) rationem miluto serius agnosci coepisse: non immerito quaeri potest, quis hanc artificii Partem primus excogitarit. nec diu nos Cicero hac in re haesitare permittit. Thrasymachum enim Chalcedonium, & Leontinum Gorgiam eius rei inuentores fuisse dicit : sed nimis sollicite atque anxie, ac propemodum poetice putat illos in eo genere uersatoS. Isocratem uero, aetate aliquanto posteriorem, multo scientius ac modestius ait usum numerosa oratione . nain cum adolescens in Asia senem iam Corgiam audi)sset, nimiam illam magistri anxietatem temperauit 1 & numerose dicere sic instituit, ut oratio a uersu longe recederet, ac poeticis quidem legibus solueretur, sed tamen similitudine quadam ad poeticum ionum prope accederet: ut, quemadmodum nos poetica oratio praefixis quibusdam modis,& certo semper sine delectat, ita haec oratoria certos haberet cursus, conclusionesq; uerborum 3 quibus adiuta, non sine uoluptate animis hominum posset illabi. quod quo modo factum arbitremur, sequenti libro latius explicabimus. Nunc, quando iam, esse apud oratores numerum, non modo illum, quibuscunque sermonibus natura insitum, ac rudem, sed hunc etiam,arte quadam adscitium, persectumq;, & metro proximum, demonstrauimus 3 atque etiam, a quibus , dc qua causa inuentus sit, paucis indicauimus, pluribus postea probaturi: sequitur, ut eius rei, de qua tractare instituimus, uel definitionem, uel, si id minus apte possumus, a

scriptionem saltem quaeramus 3 ne, si nesciamus quid si id, de quo disputanaum

14쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. 'I. c

sputandum est, oratio falsarum opinionum erroribus ducta , procul ab eo, quod suscepimus , incerta distrahatur. Philoxenus igitur, mussicus longe celeberrimus, iu3A33 m in QPχγόνω, idest ordinem temporum esse dis finiuit . tempus hic utique intelligitur, minima pars eius spatij , quod est in uoce, aut sono, aut aliquo motu corporis . denique nihil aliud quam mora breuissima est; & in morem Epicurearum atomorum nullas habet partes 3 quamuis habere posse uideatur: ac tale quiddam est in rhythmis

hoc tempus, cui se in geometricis punctum, in arithmeticis unitas. quemadmodum uero apud eos, qui numerandi rationem callent , unitas non tam numerus est, quam numerorum principium: ita nec tempus, idest minutissima uocis, aut soni, aut motus uel portio, uel mensura , apud

musicos numerus est 3 sed ex apte dispositis atque ordinatis temporibus is

numerus gignitur, quem uoce graeca vocamus . Ab hac Philoxeni definitione aut nihil, aut certe parum discrepat ea, quae est apud Platonem in secundo de legibus libro,his uerbis comprehensa: n Amrrain ιθυς ηἱ Ηρv3A3ς διομε ni, hoc est motus ordini rhythmo nomen est. Utraque ordinem genus ponit: sed altera tempus, altera motum ut disserentiam generi adiungit. quod eodem prope recidit. nam dc tempus ipsum uel motus est, uel certe motus mensura : et rhythmi constituti sunt in ordine celerum et tardorum motuum, qui uel in saltantium progressu, regressuq; spectantur, uel in cordis arteriarum pulsu tangendo sentiuntur , uel in syllabarum pedumq; Zc uocum sono audiuntur. sed quod in alijs celere tardum ue dicitur , id in sono , ac syllabis breue longumue nuncupamus. Verum hae Philoxeni & Platonis definitiones, siue illae descriptiones dicendae sunt,

non ad oratorium modo illum, quem quaerimus, numerum, sed ad eos omnes pertinent, quibus musici nimis quam subtiliter non uoces modo,

quae scribi atque intelligi possunt, sed nos etiam a nullo mentis sensu

prosectos, nec ullis literis notatos, atque omneS prope motus metiti

tur , dc exquisita quadam arte disponunt. proinde ut duplicata saltem numerum arithmeticum unitas facit, qui a duobus orsus, quousque libuerit , progredi potest, dc, ubicunque uolueris, subsistere: ita hunc muscum duobus saltem temporibus , motionibus ue, inter se collatis , constitui certum est 3 Ac inde coeptum, eo usque produci posse, quo aures tulerint, ac rursum, ubicunque eisdem uisum fuerit, subsistere. ideoq; illi per similitudinem numeri nomen a Latinis inditum. atque hanc dissinitionem opinor a Cicerone in Oratore illis uerbis expressam, quibus assirmat, qui quid sub aurium mensuram aliquam cadit, etiam si abest a uersu, nume. rum uocari. ueruntamen Tulliana haec iam paulo propius accedit ad eam, quam quaerimus: excludit enim eos omnes numeros , qui sub aurium mensuram non cadunt, sed alio quovis sensu iudicantur . hic numerus, quem solae metiuntur aures, inde incipit esse numerus, ubi primum duae propeirioduin insecabiles prolationis morae , quae tempora dicuntur, extiterint: ibi enim semper est ordo motus, aut temporis . quod tamen nondum satis est ad distinguendum ab alijs numeris eum, quem in or

15쪽

lo VITAE RAPICII

toria dictione quaerimus: in qua non omnis sonus, sed uoces illae solae consderantur, quas dc scribere possumus, dc intelligere: eas porro tam mini tim concidere non solamus : nec cnim, quae longa sunt monosyllaba, quamuis duorum sint temporum, ullum uel pedem uel numerum apud

poetaes oratoresue gignunt; sed, ut ad pedem constituendum duabus satitem opus est syllabis, sic ad rhythmum apud hos faciendum duo saltem pedes requirtuatur. Nam quod Dionysius, harum apud Graecos rerum diligens indagator dc scriptor, affirmat, omnem pedem rhythmum esse rapud musicos locum sortalia habeat : poctis dc oratoribus, ut deinceps docebimus, alia est dicta lex: de qua, tanquam de specie ultima, diligenter

quaerere nos oportet. Nunc Operae pretium putauimus monere lectorem,

hanc Platonis & Philoxeni diffinitionem tam late patere , ut oratorium numerum ab alijs rhythmorum generibus nulla disserentia separare uideatur . nam δc in sono, qui auditur, quamuis non intelligatur, dc in actu Pronunciantis, dc in motu saltantis, 3c in i nuuin ac cordis pessu, atque omni sere motu aliquis aut temporis aut motus ordo deprehendi potest;

atque adeo etiam inbs, qui putantur cili in memoria 3 itemq; in illis, qui sunt, ut inquit Augustinus, insuperiore quadam mentis ut, quiq; omnium putantur excellentissimi: propterea quod per hos solos de omnibus aliis iudicium recte serre possumus. quos ipsos Ciceronem quoque significasse arbitror, cum in Oratorcscripsit, an initim aurium nuncio natur Iem quandam in se continere vocum omnium mensionem 3 ideoq; de longiora de breuiora iudicare 3 dc persecta ac moderata expectare, mutila sentire quaedam dc quasi decurtata: quibus tanquam debito si fraudetur, offenditur : productiora alia, δc quasi immoderatius excurrentia; qtiae in sis etiam aspernentur aures. Ac numerorum quidem, quos diximus, alij deprehenduntur auditu, ut qui sunt in sono: alij tactu, ut cum digitis pulsum cordis dc arteriarum exploramus: alij non uno tantum sensu, ut cum

spirantis, dc respirantis motum exquirimus 3 quod 3c tactu, dc aspectu, dc auditu fieri potest: alij uisu solo, ut cum saltantium dc agentium gestus intuemur . neque est quod mireris numerum diuersis sensibus dignosci;

cum sne motu non possit esse, motus autem conumine sensibile uideatur. Sed nos, promissi nostri memores, dc llaec, δc alia multa, quae dici poterant, omittemus; atque illa tantum diligenter exquiremus, quae pertinere uidebuntur ad explicandum eum, quem rhetorica oratio ex uerbOxum iunctura,syllabarum quantitate, pedum numero, uarietate, dc o di ne quaerere consueuit. Verum, quoniam res est adeo temporibus nostris uel neglecta, uel obscura, ut multi nullam reddi posse rationem eXistiment, cur aut numerose, aut sine numeris aliquid uideri dictum possit ;quidam etiam, si dijs placet, eos rideant, qui ista sectantur: longe maxumam partem eorum, quae uel ex uaria lectione collegimus, uel ipsi excogitauimus, in medium proferre non grauabimur: s sorte , ut ali) quidam coeperunt, nos quoque studiosis hominibus aliquam quasi lucem in tantis tenebris praeserre possimus . Cum sint ergo rhythmorum duo prima genera,

16쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. r. 7

genera, alterum in motu solo citra ullum sonum, alterum in sono posiatum : id, quod in motu solo est, nihil nobis praeter similitudinem longius petitam, quam res postulat, asserre potest . quod autem in sono est, aut inco est sono, qui a nullo mentis sensu proficiscitur, &audiri quidem cum uoluptate potest, intelligi non potest: hoc aliquanto propius est ei, quod

quaerimiis. & non nihil ad rem nostram facit: aut in uocibus, quae a certo

mentis sensu prosectae, & e syllabis, pedibusq; compositae, non solum at Viri . sed etiam intelligi possunt. hic iam tandem is est, de quo quaerimus equi ad poetas, uersificatores, metroruinq; , & rhythmorum scriptores, atque oratores ita pertinet, ut tamen alia uersificatori & poetae, alia metrico , alia rhythmico, alia oratori sit praescripta lex. nam poetam eum dici mus, qui non solum uersus facit, sed Ingenium cui sit, cui mens diuinior, atque os Magna sonaturum: uersificatorem uero, cui satis est pedibus uersum concludere senis, paucioribusue, aut pluribus, ut ratio suscepti oporis exigit. Metricus a uersificatore in eo tantum differt, quod hic itersum suis quibusdam commatibus sibi mutuo respondentibus distinguit; ille, a nodo metrum livio pedum numero conficiat, commata negligit . Ac de ratione quidem faciendorum uersuum & metrorum, nihil est, quod hic loquamur. diligentius enim, atque apertius a Graecis & Latinis scruptoribus exposita est, quam ut a nobis hoc loco tractari debeat. Supersunt rhythmici , & oratores : de quorum numeris dicendum est. Sed rhythmicorum alij, qui uulgo musici,& cantores nominantur , syllabarum quantitatem & syllabicos pedes negligunt, ac breues pro longis, dc rursus longas pro breuibus canendo esserunt; S temporum suo quodammodo di intensorum ordine dc proportione contenti, utcunque ratio cantici postulat, uel procurrunt, uel subsistunt; atque hunc rhythmum suum aerem uocant. sed ne de hoc quidem loqui nobis libet. Alia suere rhythmici, qui rhythmos e pedibus syllabicis, seruata syllabarum quantitate, uel latic in paritate, scripserunt. de quibus sinul, dc de oratorijs, quoniam inter se ualde similes sunt, ac prope germani , atque ita ad metrum Ue

sumcli proxime accedunt, ut tamen ncque metra neque uersus iure pos.sς dicere; quanta poterimus diligentia tractabimus; si prius pauca de pedibus nouo quodam modo, sed ad hoc , quod quaeritur , ualde accommodato dixerimus. Pedes igitur, sue illi duodecim modo sunt, ut d

Oissimi aliquot auctores non ab re senserunt; sue octo ac uiginti, ut una cum alius sere omnibus pii tauit Augustinus, qui, neque plures, neque pauciores esse posse, mathematicis rationibus probare tentavit; ita sunt nati

tae suae necessitate constituti, ut ex ijs nullus aut duabus syllabis breuibus minor, aut quatuor longis maior esse deprehendatur. dc dissyllabi quiadem a duobus temporibus ad quatuor, trisyllabi a tribus ad sex , tetrasyLlabi a quatuor ad octo usque protenduntur: ita ut nullus ex omnibus aut infra duo tempora subsistere, aut ultra octo queat progredi: quae a muscis inarsin, ac thesin, idest sublationem&depressionem soni , ita secantur, ut in uno quoque pede diuidendo aut aequaaut dupla, aut sesqualterar

17쪽

tio possit agnosci. quod Aristoteles in tertio artis rhetoricae libro in die uit . qui cum de Heroo pede, Iamboq; , &Trochaeo ita locutus esset , ut Heroum grandiloquentiae poeticae, quam dictioni oratoriae, aptiorem diceret, Iambum uero uulgi affirmasset ella sermonet ni Trochaeum porro ut nimis celerem,&quasi saltatorem improbasset, ac tandem ut maxime Mptu in oratoribus Paeana laudasset; haec ad uerbum adiecit. τε, ο αυα δυο

0stendens in Paeane sesqualteram, in Heroo aequam, in Iambo &Tiochaeo duplam esse diuisionis rationem . quod ipsi in & Cicero in Oratore ad Brutu in affirmans, definita, inquit, sunt genera numerorum : nam omnis talis est, ut unus sit c tribus: pos cnim, qui adhibetur ad numeros, partitur in tria: ut necclla si partem pedis aut aequalem osse alteri parti, aut altero tanto aut saltem sesqui cisse maiorem . quae uerba si diligenter excutias , non difficile intelligas, diuisionem, quae in pedibus est , per arsin &thesin ita fieri solere , ut uel tantum sit temporum inarsi , quantum in

thesi : quod fit in decem pedibus, in Pyrrhichijs, ubi singula singulis 3 in Spondeis, Dactylis, Anapaestis, & Proceleumaticis , in quibus bina binis;

in Diambis, Di trocheis, Antispastis, Choriambis, ubi terna ternis 3 in Dispondeis item, ubi quaterna quaternis opponuntur. Ita alterutra Nero pam te alterum tantum deprehenditur, in sex pedibus . nam in Tribrachis, Iambis, & Trochaeis bina singulis, in Ionicis autem duobus, dc in Molos. sis quaterna binis conseruntur: in septem porro, hoc est in Cretico, Bacchio , Anti bacchio, & quatuor Paeanibus, maior pars minorem, & cilicdein minoris dimidiam continet: propterea quod quina eorum tempora aliter in arsin, & thesin diuidi non potuerunt, quam ut ex altera parte bina , ex altera uero terna opponerentur. in tribus enim duo sunt, & dimidium duorum: quae proportio sesquipla, & sesquialtera latine nominantur, a Graecis dicta. hi enim sunt, in quisus Aristoteles ait esse Baseis Ao: ideoq; eos laudat, quod S a celeritate duplae, de a tarditate aquae proportionis reccdentes, medium quiddam seqirantur. quo fit, ut Aristoteles Epitritos omnes dc Amphibracum ab oratorio numero amouisse uideatur . Supersunt &Hipph, uel Epitriti quatuor : in quibus alteram partem altera quidem maiorem esse intelligimus, sed neque ita, ut altera alteram altero tanto uincat, aut saltem tantum &ciusdem dimida um c

piat ; ut in ijs pedibus, de quibus proxime locuti sumus 3 sed ut altera quidem pars alteram capiat, dc tertiam eiusdem . septem enim tempora, quot

in singulis sunt Epitritis, in partes duas aliter deduci non pollunt, quam ut hinc terna, inde sint quaterna. porro in quatuor dc tria sunt, & trium pars tertia: quae proportio sesquitertia dicitur . ex quo licet intelligere , Ciceronem , cum dixit alteram partem altera sesqui maiorem esse, de industria non dimidio sed sesqui maiorem dixitu ; nec de ea tantum locutum proportione, in qua pars maior & minorem , & minoris dimidiam complectitur, ut in Paeanibus; sed de omni, in qua sesqui ponatur . nec enim mi- sesquitertiam, dc sesqua octauam, quam sesqualicram, & sesquiplam,

18쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. I. 3

sesquiplicem dicimus. ut autem id credamus, uel ex eo possumus adduci, quod stultum esset existimare Epitritos a Cicerone neglectos, ut rhythmo oratorio parum idoneos 3 cum dc apud ipsiun in clausulis passim deprehendantur 3 dc Terentianus, cruditus arti S metricae scriptor, ac rhythmicae facultatis non imperitus, Epitritos e Paeanum genere esse ais et de res ipsa palam ostendit, horum pedum diuisionem a sesqualtera, quae Paeanica cit, parum admodum abesse . nam cum in Epitritis diuidendis hinc quaterna. inde terna poni tempora sit necesse : si quaternis ita accedatim ius temporis dimidium, ut altera in parte sint tempora quatuor semis, in altera tria; divisio, ac proportio fiet sesqualtera. nam quatuor semis&tria complectuntur, de dimidium trium , hoc est unum sentis. Sed hoc

commentum alicui nimis argutum, aut potius ineptum uidebitur : propterea quod metrici in hac diuisione tempus unum, dc partes duas secare non solent . uerum, ut hoc nihil st, Terentiani tamen de hac ipsa Paeaniundi uisione uersus sunt hi: . Impar numerus Paeanicis utrisque coget Aptare duobus tria, uel quaterna ternis Sesqualtra fere, quod numeros pars secat istos. Vbi Paeanicos appellat, non Paeanas solos, sed etiam Epitritos : in quibus quaterna tempora ternis aptari dicit . atque ibidem uides satis caute non se uestram partem absolute dictam, sed ciuit adiectione fere: quia sesquitertiae non multum deest ad sesqualteram implendam. quo tamen hodie

loco non sesqualtra, sed sesquata simplici uoce, ab eo, quod est sesqui, d

ducta, legitur . quae nouitas uerbi etsi dura est . tamen rem manifestius dc uerius significare existimatur 3 ut sesquata pars dicatur, quae sesqui recipit, δέ sesquitertia nominatur, co modo, quo de sesquiquartam, dc sesquis

p timam, aut sesquioctauam dicunt musici. Omnis enim numerus , CXc

pio binario, ad liati in praecedentem collatus, sesquatam habet proportionem . nam binarius solus ad unum duplam habet, ternarius autem ad binarium sesqualteram, quasi dicas sesqui secundam , quartus ad ternarium sesquitertiam i quinarius ad quaternarium sesquiquartam 3 & deinceps omnes eodem modo. quod ex Seuerint de musica libris, qui uolet, facile intelliget. Huc accedit, quod Augustinus, uir alioqui musicae scientissu mus, Epitritos ad hoc munus non modo admittit, sed etiam laudat. solus Amphibrachus ex omnibus nullam prorsus harum diuisionem admittit;

ideoq; nec metris nec numeris aptus existimatur. nanque eius tempora inarsin, de thesin distributa nimis longo interuallo distant: cum aliter diuidi non possint, quam ut unum tribus opponas: quod in nullo alio pede fieri posse deprehendas. qua de re Terentiani sunt uersus: Septimum pedem loquennir, quem uocant Amphibrachum,

Cum duae breues utrinque, media longa ponitur: Quale si uelis, amoenus, aut amicus, dicere. Arsis hinc sumat necesse est tria priora tempora, Et thesi relinquat unum: uel licet uertra retro.

19쪽

IO UITAE R Ap 1CII

Arss uno subleuetur, deprimant thesin tria. γ qiup ὶ

Par pari fisura non est, pugnat unum cum tribus, Nec modum dupli rependit, nec tenetur sesquiplo . Exigunt iccirco talem qui sequuntur muscam.

Sed Augustinus quoque post Terentianum ea de re diligenter, & erudite disputauit. Cum igitur e pedibus decem aequa, sex dupla, septem sescupla, quatuor sesquitertia ratione per arsin & thesia dividantur 1 & hos omnes ad numerum, quem habere oratoria dictio debet, adhiberi Cicero dicat 3 atque ex eisdem metra & rhythmicorum cantica, ac uersus, quos in oratione esse non oportet, confici uideamus: non ab re suerit exquirere,

quonam tandem haec modo inter se disserant . eam rem ab alijs nimis bre- Miter,&obscure indicatam, ab Augustino nimis longa oratione tractatam, nos quam paucissimis fieri potuerit uerbis dilucide explicabimus. hoc enim si recte intellectum fuerit, alia erunt longe faciliora perceptu. Quamobrem sutrem manifestius intelligas in ab eo numero, qui Omnium minutissimus est, incipies : & ut primum duo tempora deprehenderis, numerum esse musicum intelliges: qui est ordo uel temporum, ut Philo-Nenus , uel motus, ut Plato inquit, & sne ulla uoce articulata, atque adeo etiam sine syllabis esse potest, ut in motu corporis, dc lyrae sono, qui cum aliqua uel audientis, uel spectantis uoluptate sentitur, nec dum tamen est

aut uersus, aut metrum, aut rhythmicorum, aut saltem oratorum rhythmus : nondum enim est in ijs connexio syllabarum, aut syllabicorum pcdum 3 quam esse in illis oportet. neque tamen hos rhγthmos, etiam si ia ullam dictionem aut syllabam habeant, carere sitis pedibus putauit Augustinus. sed hi pedes non e syllabis,sed ex temporibus solis constant. duo Gnim breuissimi, quamuis snt inarticulati soni, nec scribi queant, apud muscos Pyrrhichium faciunt,3res Tribrachum, quatuor Proceleumaticum, duo longi, quasi duae longae syllabae, Spondeum, tres Molossum, quatuor Dispondetum constituunt. ijdem soni breues, uario modo, atque ordine cum longis coniuncti, alios atque alios pedes, ijs, qui e syllabis fiunt, similes creant. idemq; fit, ut iam dictum est, in quovis motu, & pulsu. ex his igitur pedibus fieri potest nausicus rhythmus, sine ullo articulatae uocis , aut syllabarum usu. nam tempora non solum syllabas, & dictiones, sed omnes plane sonos, ac motus metiuntur . 3c hic quidem rhythmus Parum admodum ad eum, quem quaerimus, attinens steri non debuit ;ne forte nominis, & rei similitudo erroris causam alicui praeberet. At Gnim, cum iam peruentum est ad syllabas, pedes ex ijs sunt alij dissyllabi, alij tri*llabi, alij tetrasyllabi, &, ut quidam putant, etiam pentasyllabi.

C pedibus autem connexis nascuntur rhythmi . quorum alij e paribus membris, siniliter uel desinentibus, uel cadentibus, constant: neque in

ijs, quantae, sed quot sint syllabar, obseruatur. horum alij senas, alij septenas, alij octonas, alij etiam plures syllabas habent. cuiusmodi sunt in sacris solennibus notissimi illi,

Pange lingua gloriosi

Corporis

20쪽

γDE NUMERO ORAT.)LIB. I.

Corporis mysterium: dc illi. Recordare Iesu pie, Quod sum causa tuae uiae: BeAue maris stella,

Dei mater alma. his oratores aut certe similibus utuntur, ut, Domus tibi deerat: At habebas . . uricunia superabat: l

cipiuntur.quo'di militudinem fictos arbitror rhythmos istos Gallicae, Siculae, dc Hetruscae linguae; quos in honorem Petrarca, & Dantes Nigerius adduxerunt ue in quibus praestitui certum syllabarum numerum , & similein membrorum finem videmus, syllabariun uero quantitatem negligi; quam ueteres Graeci pariter do Latini diligenter seruandam iudicarunt. itaque in pedibus religiose tria considerarunt, temporum numerum, eorum diuisonis in a sn, & thesin proportionem, dc dignitatis ordinem . e singulis prope pedibus singula rhythmorum genera excogitarunt, ea lege, ut quilibet rsythmus posset admittere solos pedes amicos, hoc est ei pedi, a quo esset ipse denominatus, temporum numero pares, ratione diuisionis in arsin ac th sin similes, dignitatis, dc naturae ordine posteriores; inimicos autem, hoc est uel ijs omnibus rebus uel eorum aliqua parte discordes, prorsus repetiteret. nos, ut, hoc totum quale esset, agnosci posset, ex Augustini libris, quae ad eam rem intelligendam utilia putauimus, huc transtulimus . ex

quibus diligens lector facile intelliget, qui pedes quibus rhythmis apti

atque inepti sint. Pirrhichiaco igitur rhythmo, qui primus omnium est. nullus alius pes recte miscetur . nec uero pro Pirrhichio unica syllaba lomsa ponitur: quia ut pro longa duas breues ponere licet, non ita pro du bus breuibus longam ponimus . nam, ut recte ait Terentianus, Non ita, est ut longa dissolubilis, Breues uicissim contrahi in longam ualent: Quia solida findi magnitudo non uetat: Diuisa iungi rursus in unum non queunt. Ac si maxime liceat longam pro duabus breuibus ponere, iam non pes pro pede, sed syllaba unica pro pede poneretur: quod omnino inauditum est . alij porro pedes non miscentur: quia sunt temporum numero imp res : nullus enim alius duorum potest esse temporum. Tribrachio rhythmo neque Iambus, neque Trochaeus inseritur: quamuis sint dc temporum numero pares, dc plausu, idest ratione diuisionis in arsin, ac thesin. consonantes , quia cum numeris metrisq; ac uersibus imponi nomina deis Et amicum ledebas: Et tibi ipsi non considebas .

Et sere ubicun

SEARCH

MENU NAVIGATION