장음표시 사용
21쪽
ne colligitur, oportere duos saltem esse in rhythmo pedes. neque enim fieri potest pedum connexio, ubi non sint pedes , ut minimum, duo. quod autem adiecit, prouolui sine ullo certo fines ostendit rhythmum eia se numeranti numero aliqua parte similem. ut enim ille ab unitate dupli cata incipiens, quousque libuerit, progreditur: ita hic rhythmus, a duobus orsus pedibus, sine fine procedit: atque ideo, ut arbitror , a Latinis
numeri nomen accepit. metrum autem dicit esse legitimam pedum connexionem, certo fine terminatam. Versum ait et se legitimam pedum connexionem, certo fine terminatam , &suis quibusdam commatibus. quae incisa, & cars uras uocant, di stinctam aut uno loco, aut pluribus: ut .
si uelis, breuius possis hoc modo diffinire: Rhythmus e uocibus articula tis constitutus, est legitima connexio pedum 3 quae sine ullo certo fine
prouoluitur: Metrum est numerus, certo pedum numero terminatus:
Uersusi est metrum, suis commatibus uno loco aut pluribus distinctum. Ex quibus descriptionibus iam patet disserentia inter tria haec. Nam
omne metrum numerus est, non autem contra. Item, omnis uersus est&metrum, dc numerus, non autem contra. ita metrum, si ad numerum respiciat, species est; si ad uersum, genus. metrum commata non requirit suersus sine ijs;esse non debet. denique metrum, ac uersus certo pedum numero terminatur: rhythmus ea in re nullum habet sibi lege praefixum finem, nullam in contextu, ut ait Fabius, uarietatem, & qua coepit arsi ac
thesi ad finem usque decurrit, ac pari semper digitorum percussione d scendit, donec adminataλlta perueniat, hoc est ad transitum in aliud genus rhythmi. Denique rhythmi spatio temporum constant, metra non solo spatio, sed etiam ordine . itaque illi quantitatis sunt, haec & quantitatis, et qualitatis. quam disserentiam exprei sit Terentianus illis uersibus.
Nam metrum certiq; pedes numerusq; coercet: Demensa rhythmum continet lex temporum.
Idem non solum spatium temporum, sed etiam ordinem pedum necessa
rium esse metro docet, cum ait :Uarijs loquimur pedibus sermone soluto: Nec metrum facimus: quia sungimur ordine nullo. Quasi tum demum metra sint, ubi est ordo pedum. Sed quoniam ratio pedum, ex quibus rhythmi metraq; ac uersus fiunt , usque ad tetrasyli bos tantum progreditur: quaesitum est, an ex pentasyllabis Ac hexast labisti edibus, quos non nulli ueterum, & quidam e recentioribus quoque col-
egerunt, atque inditis nominibus distinxerunt , rhythmi ac metra & uem sus possint confici. cui quaestioni respondet breuiter Augustinus, sensu auri um, quo minus id fiat, non prohiberi, certa tamen, & recepta lege disciplinae prohiberi: nec enim inuenias rhythmum ullum, aut metrum νuersum ue e pedibus quatuor syllabas excedentibus unquam uel conte tum suisse,' uel denominatum. nam nec Dochiinus ille pentasyllabus, apud Ciceronem, & alios laudatus, Dochimicum rhythmum, aut metrum uersum ueconstituere dicitur: quamuis incisa, membras, & periodos
22쪽
n e incipiat, bene etiam claudat. nec alius quisquam e tanto pentasyllaborum dc hexasyllaborum numero,uel rhythmum, uel metriuri aut connexione sua esscere, aut nomine potuit in ignire. quamuis enim pent sylllabi, de hexasyllabi numeri esse possint: ex aliis tamen pedibus, natura prioribus, dc syllabarum numero minoribus,constituti dicuntur, & ab illis nomen acceperunt. Atque adeo hunc ipsum Dochmium, qui est ex br iii, & duabus longis, quarta breui,& ultima longa, ut, reipublicae, alij Bacchium, & Iambum, alij Iambum, dc Creticum ella dicunt: nec tam Pedem, quam numerum putant, qui sit ex Iambi, & Cretici, uel Bacchij, α Iambi connexione prognatus. Quin & tetrasyllabos omnes indissyli bos secant; dc pentasyllabos, non tam pedes, quam uel numeros, uel, ex parte longe maxima tetrasyllaborum, pedum uicarios existimant: ut, si Pro Di trochaeo longam, dc quatuor breues ponas, diuisa, ut fieri licet, tertia longa in breues duas; numerus quidem syllabarum crescit, ac D etylopyrrhichius sortalis ab aliquo diceturi: sed cum sit reuera Ditrochaeus, auctoritas imponendi nominis Zc constituendi rhythmi non trans. seretur, sed penes Trochaeum, qui natura praecedit, relinquerit L ac rhythmis non ditrochaicus, non Dactylo pyrrhichiacus, sed Trochaicus dice tur . Uerum iam satis, opinor, Augustini auctoritate di ctum est, qui quibus pedes in rhythmis paulum a metro distantibus misceri queant, qui non queanti tum uero a quibus nec confici soleant, nec nominari; ac d mum,quantum & quo modo inter se disserant numeri seu rhythmi,metra, ac uersus. Atque adeo uererer, ne quis putaret me nimis multa ex doctissimi uiri libris descripta huc transtulisse, nisi plane perspicerem haec omnia huic nostro instituto prope fuisse necessaria ι tum ut hoc genus rhythmi, temporum incuria desti iam& incogniti, in usuin reuocari posse , tumiit ex huius simili tudine, qualis esset oratorius ille, quem quaerimus, apertius cognosceretur. Apud ueteres autem in usu fuisse rhythmos istos, qui
Merborum contextum , dc connexionem pedum, ut uersus ac metra, postularent, nec tamen aut uersuS, aut metra essent, aut oratio soluta; non
solum Augustinus ostendit docens, quos pedes reciperent,quos non reciperent; sed grammaticorum q uoque adstipulatio declarat 3 qui etiam quomodo fieret, quadamtenus indicarunt. Terentianus certe, grammaticus eruditus, cum de hexametro heroico loqueretur, dc in eo frequentem inueniri in lum ostenderet, ita inquit. Hoc sat erit inonuisse, locis quod quinque frequenter Iugem videmus inueniri L lum: Sed non & sextum pes hic sbi uindicat unquam,
Nisi, quando rhythmum, non metrum componimus.
Ex quibus uersis liquet rhythmum dactylicum ita componi solitum, ut sex locis Dactylus poneretur. Martianus quoque quatuor rhythmorum genera ponit, aequale , duplum, sequi plex, dc epitriton: & quanquam breuiter, dc obscure, tamen, quo modo fieri soleant, ostendit. Quintili
nus libro nono reprehensum dicit a quibusdam fuisse M. Tullium, cum dixit
23쪽
dixit hoe totum constare numeris, de Demosthenis fulmina numeris contorta ferri, quod orationem ad rhythmum alligare uideretur. ac si de hoc rhythmo loqueretur, eum non posse defendi ostendit, & se quoque ab illo diisentire profitetur. Diomedes quoque in tertio libro, Neque rhythmis , inquit, neque metris Oratorem uti decet, ne non dicere, sed carmen canere uideatur. atque idem non ita multo post, cum Amphibrachum ante Trochaeum in Hausula recteponi dixisset, & eius rei exemplum posuisset, Venite mecum, statim adiecit, quod haec clausula in rhythmum cadit. quibus uerbis ostendit hanc claus illam, etsi tolerari possit, sibi tamen non placere, quia in rhythmum cadit, nimirum non oratorium n
merum, sed hunc prope poeticum intelligens. Uerum quoniam eiusmodi rhythmorum exempla apud doctos, quod sciam, nulla reperi untur 3 dcres sine exemplis difficile potest intelligi : non pudebit in gratiam discere uolentium, ea quoque, quae indocto seculo scripta sunt, excutere: ut, si non possumus, quod quaerimus, aliquid saltem simile eruamus. Quidam igitur, multae lectionis homo,cum musicam in harmonicam,rhythmicam,&metricam diuisisset; rhythmicam esse dixit, quae paritate syllabarum aequiparem reddit lectionem. quae definitio,s rem non plane distinsuit,illud saltem ostendit, rhythmos, a quibus musica rhythmica uulgo dicitur, esse in syllabis, & illis quidem numero paribus, e quibus, ut illius uerbo
utar, aequiparantia lectionis oriatur. Alius, ut uidetur , paulo eruditior.
ita definiuit. Rhythmus est certus syllabarum numerus, sine dimensione temporum, in quo consideratur paritas syllabarum, & concentus in fine distinctionum: quod in metro non fit. exemplum uero hoc ponit. Quisquis studet fari uerum, Bonum laetus bibat merum. haec definitio multo lain plenior est,& apertior. non solum enim certo *Ilabarum numero constare membra, &similiter aut cadere, aut desinere declarat ue sed illud quoque addit, in hoc genere, utrum breues, an longae stat , non considerari: iὰ enim, ut opinor, est, quod ait, sine dimensione
temporum . totamq; rem apposito exemplo satis explicat. ea porro membra, nec uersiis esse,nec metra, res ipsa satis ostendit. carent enim comm
tibus i & nulla certorum pedum ratio habetur: neque saltem ex ijs rhythmis esse possitnt, quorum rationem ex Augustino superius tradidimus 3 cum nullius omnino legem seruent. superest, ut rhythmi tantum sint ex eorum genere, quorum in sacris literis exempla esse, de inde ductos uulgares rhythmos, itan antea diximus. Ex his, quae hactenus dicta sunt, satis apparet, praeter uersum, metrumq; , in canticis, quae ex dictionibus co stant, duo esse rhythmorum genera, alterum in quo solum par syllabarum numerus, re finis similitudo exigatur ; longitudo, aut breuitas syllabarum non consideretur; sublationis, re positionis ratio, atque ordinis in pedibus dignitas negligatur 3 cuius exempla, ut semel, atque iterum iam dixia mus , non in latina modo lingua, sed in barbara quoque sint omnibus notissima: alterum, quod quosdam pedes, ut ex Augustini, & Martiam a
24쪽
ctoritate ostendtinus, admittat, quosdam repellat. cuius exempla nulla adhuc inuem, fieri posse tamen uideo. dc fortasse non imperite dixerit aliquis, notissima illa ella rhythmorum exempla,ex Pyrrhichbs quidem, Perit , abit animula r ex lambis, Deus Deus meus: ex Trochaeis, Lucet alma
luna: ex Anapaestis, Venit optima Calliope: ex Da lis, Indue pallia serica: ex Palimbacchi, S,& quos superius quoque posuimus, Bacchare laetare,
praesente, Frontone . nullum enim horum exemplorum habet uel commata, uel pedes alios, quam rhythmo suo congruos. Verum, utcunque seres habent, dc uersus, & metra, dc haec omnia rhythmorum genera as oratoria dictione sunt amouenda: nec committendum, ut orator cancrC pΟ-tius , quam loqui, aut dicere uideatur. neque tamen suo numero frauda
dus est . quod ut aptius fieri possit, uidendum nobis tandem est, quid sit rhythmus oratorius; deinde, quomodo fiat; ultimo loco, quis improbe
tur , quis laude dignus habeatur. Primum igitur, ut a ueterum, & doctissimorum hominum auctoritate ordiamur; Aristoteles in tertio de arte rhetorica libro, cum eam solutae orationis sormam, quae nullis per se terminis clauditur, sed uagatur, quas dis Iolutae oratoribus aptam non esse dixis.set, quia insuauis esset, & percipi facile non posset; adiecit, oratoriam dictionein terminari oportere non metro quidem, sed aliquo fine iucundo. cunici; eum finem uellet ostendere, haec ad uerbum adiecit. μοῦ Hiis . ὀ A di mas τῆς euhsit ore , quibus uerbis cunctas res assirmauit finiri numero 3 qui a Graecis Mi mp ὸicitur 3 eum autem ni merum , quo orationis conformatio finitur', rhythmum esse . & quoniam uir bene doctus non ignorabat dc uersum, & metrum,& cantica poetarum rhythmos esse, ac uocari, ab eisq; oratorium hunc rhythmum separandum putabat; huius ipsius segmenta esse dixit metra, metri nomine comprehendens& uersus, & omnia poetarum cantica: quae arcta, dc exquisita quadam ratione, & ordine pedum continentur. quibus quasi
te ostcndit, orationem rhetorum non metro , sed rhythmo oportere concludi , dc illo quidem non exquisito ,&astricto, sed remisso , dc l xo, ac soluto lege , ita tamen, ut quadam tenus rhythmi uim obtineat. itaque si libeat, ex Aristotelis sententia possis iure dicere, numerum Oratorium esse rhythmum quendam non exquisitum, neque canorum, qualis est in poematibus, & canticis, sed ita dissimulatum, & latentem, ut tamen sentiatur , & orationem iucundo fine concludat. Marcus autem Tullius, quamuis ne ipse quidem hunc oratorium numerum sutatiliter. & accurate definiat, tum alijs locis, tum in Oratore ita loquitur , ut facile intelligas eum sensisse, nihil aliud esse numerum , quam modum quendam orationis e permistis, &confusis pedibus, e temporum, quibus constant, apta ratione nascentem . nam cum de pedibus , de
Aristotelis , dc Theophrasti super ea re sententia, de Ephori errore multa dixisset; de hoc numero quid ipse sentiret, expressit his uerbis. Ego at
25쪽
tem sentio omnes in oratione esse quasi permistos, dc confusos pedes. nec enim effugere possemus animaduersionem, si semper ijsdem uteremur:
nec munerosa esse, Ut poema, nec extra numeriim, ut sermo uulgi est, debet oratio. aliorum nimis est uinctum; ut de industria factum appareat: alia terum nimis dissolutum; ut peruagatum, ac uulgare uideatur: ut altero non delectere, alterum oderis. sit igitur, ut supra Axi , permista, & temperata numeris, nec dissoluta, nec tota numerosa, Paeane maxime, quoniam optimus auctor ita sentit, sed reliquis etiam numeris temperata. Quintilianus autem libro nono ita definit Numerus oratorius est ea, quae efficitur e pedibus aequa concluso. atque addit, hanc aequam concluso neIn ita numerum oratorium dici, ut enthymema rhetoricus syllogismus
dicitur: propterea credo, quod ut enthymema, quamuis imperfectus sit syllogismus, tamen pro syllosismo persecto apud rhetores accipitur; ita
oratorius numerus, qui apud poetas imperfectus esset, oratoribus uim persecti numeri praestat. Petit idem auctor a lectoribus, ut, quotiescunque numerim in oratione esse dixerit,de hoc oratorio rhythmo loqui se intela ligant. dissiciliorem uero esse dicit pedum rationem in oratione, quam in uersu: quod non solum ille paucis continctur, haec longiores saepe habet circuitus; sed quod uersus sibi semper similisiost, & una ratione decurrit; orationis compositio nisi uaria est, re offendit simili tudine,& assectatione deprehenditur. Longinus rhetor metri spiritum, Aristophanis interpres metri patrem esse rhythmum dixit. Plutarchus, ut symphoniam grauis, de acuti soni concordiam, ita rhythmum celeris, & tardi motus dicit esse consensum; sed hunc motum, cum in oratione considoratur,breuis & longi appellationem accipere, in reliquis omnibus, ut superius quoque diximus,
celerem dc tardum uocari. Inueni etiam rhetorem non plane indoctum, qui hunc numerum cursum orationis uocaret, & in uelocem, ac tardum,
planum, & asperum diuideret. Sed iam fatis, ut arbitror, ostensum est, quid sit numerus oratorius,& quo modo illum ab alijs distinxerint uiri doctissimi. uidebimus nunc etiam quo modo fiat. sed prius admonendus mihi lector est, ne quia etiam uerborum iunctura,& concinnitate orationem
fieri numerosam legit, a nobis quoque expectet, ut de his rebus uerba faciamus : sed meminerit, nos illud modo suscepisse, ut de hac una, quae ad
pedes numerorum pertinet, parte tractemus i cum reliqua omnia, quibus elocutio perpolitur, ab optimis dicendi magistris ita luderemus explicata, ut ea nemo non facile posset intelligere; hanc uero partem hactenus ita tractatam, ut sere omnibus adhuc obscura uideatur. De hac igitur ita loquemur, ut, nis cum rerum similitudo ac uicinitas coegerit, a propotato semel suscepto non recedamus. Numerus igitur oratorius ex omnibus
pedibus , in quibus prior pars aut aequalis alteri parti, aut altero tanto, aut sesqui maior inuenitur, gigni potest, ac solet: quod & Cicero affirmat,& usus, ac ratio ipsa demonstrat. quo fit, ut plurimis modis uariari possit;
cum uaria illum tot pedum iunctura subinde commutet . itaquc in eo maxime differt a metris, quod metra, quae primigenia, & simplicia dicuntur,
26쪽
plerique nouem tantum generum esse affirmant, nec ex omnibus, sed ex certis quibusdam pedibus singula dicunt esse contexta. rhythmus quoque ille prope poeticus e certis quibusdam, dc inter se concordibus, ut superius ostensum est, pedibus, non ex omnibus fieri solet. itaque &me tra , &rhythmi isti poetici ab eo pede nomen accipiunt, qui in ipsis principatum tenet : ut cum Iambicum , aut Trochalcum metrum , rhythmum ue appellamus ;& in eodem genere a principio ad finem carminis ita perseueramus, ut ne unica quidem syllaba st usquam titubare conces.sum: ut, Arma, uirtunq; cano, Troiae qui primus ab oris: Ibis Liburnis inter alta nauium amice propugnacula: &, Miserarum est, neque amori dare ludum, neque dulci mala uino lauere. At hic oratorius in his, quae media sunt, negligentiam sene, atque interim etiam amare consueuit: in
principiis modo, dc fine diligentiam requirit: dc in singulis prope clausulis inutari non solum potest, sed etiam desiet. in quo illud mirum uideri solet , quod, cum horum numerorum compositio longe liberior sit, & magis obuia, quam uersuum, atque adeo exposta, ut ipsi se se pedes ultro offerre uideantur ; multoq; indulgentior his sit dicta lex, quam aut uersibus, aut metris, aut rhythmis illas ab Augustino expressis, aut ecclesiasticis, de uulgaribus illis notissimis; eos tamen & dissicile sine aliquo errore Componas, 8c in orationibus, ac scriptis non sine longo labore digno icas. quod tu minus mirabere, quo diligentius consideraris, uersus eos, quOrum lex arctissima est, non sine magno labore fieri, & nullo negotio a soluta oratione discerni: quales sunt endecasyllabi Sapphici, & una 'llaba Iongiores Choriambici Asclepiadei . 3c in elegiacis pentametris posteriora commata . quis enim tam rudi, &indocta aure sit, qui si sorte audiat
Parcius iunctas quatiunt senestras Ictibus crebris iuuenes protervi: aut illa, Hunc si nobilium turba Quiritium Certet tergeminis tollere honoribus; non ex ipso statim sono uersus esse intelligat i nec uero quisquam tam Mersus a inusis est, qui simul atque audierit, poetica commata esse non dicat haec, Pallida semper eram 3 Pendula tela manus: uel, Rupibus ingemuit ; Pressit amor pedibus; dc quaecunque his similia sunt. Quis porro id
genus carminis, ubi semel coeperit, non facile componat i cum ipsan ineri similitudo animum nescio quo modo ad se trahat 3 atque eadem, &illa quidem recta uia progredi sit procliuius, quam uago errore trahi, &huc atque illuc diuertere. At contra, si quos ex his uersibus , quorum quaevis propemodum sedes uariorum aliquot pedum capax est, continuata serie legeris; maiorem partem audientium ita fallas, ut solutam orationem, non uersus legere uidearis. quotus enim quisque est, quiue
sum audire se putet, cum audit, Heri aliquot adolescentuli coimus in Pi- reo i uel illita, Adolescens, tametsi properas, hoc te saxum rogat, uti se
spicias; deinde, quod scriptum est, legas: uel illud notissimum, Sine inuidia
27쪽
inuidia laudem inuenias,&amicos pares. ipsa enim pedum uarietas at dientis animum uagari, & errare saepe compelliti quod in soluta multo sae ius oratione contingit: in qua non quatuor aut sex, sed omnes prorsus
uni quasi permisti ac confusi pedes. Quid igitur, dicat aliquis, post tam
multa uerba tandem faciemus i aut quonam denique modo numerorum, quos quaerimuS, cognitionem, atque usum consequemur l pergendum, qua semel coepimus 3 ut omnium opem in re proximorum seculorum negligentia destituta , atque ideo obscurata, imploremus, & neminem prorsus eorum, unde sperari aliquid auxili) possit, contemnamus. in primis tamen e Graecis Aristotelem, Demetrium, dc Dionysium Halicarnasseum, e nostris Quintilianum, & ante omnes M. Tullium sequamur, qu
si ducem ; quem & artis muscae studiosum fuisse legimus, dc subtilius, a
que uberius, quam alium quenquam, de numerorum ratione conscripsis. se nouimus. ucrum, ut eruditis, & aetati suae uicinis hominibus satisfecit 3 ita rudes, & indocto seculo natos prope destituit, neque tamen usque eo, ut non ex eius scriptis multa uel huius facultatis adiumenta, uel nostrae sal tem imperitiae solatia possuntas inuenire. is igitur quaerentibus , quis demum sit numerus oratorius, libera uoce respondet, omnem . perinde ac si aperte diceret, nihil referre, quo genere pedum numerum conficias cum omnes pedes, ut Fabius quoque assirmat, & ratio manifesta declarat, ad aliquem numerum sint accommodati. Uerum, quoniam idem Cicero subdit, ex omnibus alium alio meliorem esse, atque aptiorem 3 operae pretium fore arbitror, ut diligenter quaeramus, quaenam sit haec distinctio, &quinam tandem sint isti meliores alijs, Ac aptiores; atque,ubi inuenerimus, illis poti l simum utamur; deteriores, si non penitus ablegare possumus, quia passim fiunt obui', certe, quod possumus, rarius adhibere tentemus. Primum igitur, cum tantus ille orator, ac dicendi magister nos moneat. ne minutos numeros sequentes, concidamus, delumbemusq; sententias;& nulli possint esse minutiores numeri, quam qui ex omnibus constant breuibus : uitandi erunt Proceleumatici , uitandi Pyrrhichiaci, uitandi
Tribrachici sunt enim omnium prorsus minutissimi. quos etsi quantitas syllabarum continenter breuium ita confundit, ut alii ab alijs secerni facile non possint, diuersitas tamen diuisorum in sublationem, ac positionem temporum statim detegit. nam si, exempli gratia, duodecim breues syllabas sumpseris, non aliter quam plausu di)udicare possumus, sex Pyrrhichii , an quatuor Tribrachi, an tres sint Proceleumatici: uerum, ubi u cem tollere ac deprimere, temporaq; in arsin, ac thesin diuidere coeperis.
si singula singulis tempora respondebunt, sex Pyrrhichios; si bina sing lis , quatuor Tribrachos, si bina binis, tres Proceleumaticos esse intelliges, proportione quidem in Tribracho Sesquipla, in Proceleumatico, dc Pyrrhichio aequa. Uerum, quoniam numerus adeo licenter uel procurrit, uel subsistit, ut temporum, ac syllabarum multitudine si tum par uersbus,
tum minor, tum longior: cie eo maxime, qui uersu minor est in oratoria
dictione, ita sciamus esse considerandum, ut semper meminerimus, pedes
28쪽
tetrorsum ab ultima clausulae syllaba, neque plures tribus, neque pauci res duobus distyllabis excipiendos esse: in quibus praecipue numerus hic, de quo loquimur, oratorius obseruari solet: non quia praecedentia quoque, ac praesertim initia non debeant esse aliquo pacto numerosa; sed quod illud sine ulla propemodum nostra cura fit. quid enim obstat, cur non fiat i cum ex quibuslibet pedibus utcunque positis fieri possit) in ex
tremis autem nisi cura est adhibita, ut aliquanto melior sit numerus, ac suaui quadam pedum iunctura, dc ad ueri um latenter accedente claud tur oratio; audientium quamuis indoctorum sensus ossenditur. Cavebitamus igitur, ne multae breues syllabae orationis sensum terminent: quale est ea, quae, amat, habet, &, animus, habct. nam continuatio breuium nimis concisos, & tremulos reddit sonos, & poeticum rhythmum, quem uitare debemus, essicit. Qua ratione ductus Aristoteles Iambum Trochaeum ab oratoribus uel ablegauit, uel certe parum s eouentes adhiberi iussit; quod minutiores ac celeriores, quam par esset, uiderentur. & I-bum quidem uulgarem,& aptum sermonibus putauit: Trochaeum nomine, prope dixerim, ignominioso, M---ο nuncupauit, &lasciuis saltationibus aptiorem, quam seueris orationibus iudicauit. uerum hi quo que tam frequenter in termonem incidunt, ut non modo imperiti in Iambicum, & Trochaicum metrum passim incidant, sed ne summi quidem
oratores integros trimetros, uel Iambicos, uel Trochaicos euitare potuerint . nam dc Hieronymus peripateticus multos in Isocrate deprehendit 3 dc Latini rhetores quosdam apud Ciceronem notarunt: ideoq; factum crediderim, ut Asiatici, cum hos pedes uix euitari posse cernerent, duobus Trochaeis orationem claudere pulchrum putarint; & Asiaticos armillatus Cicero membra, & periodos Di trochaeo fiequentissime clauserit 3 Iambi
cum uero numerum, ubi celeritate orationis opus suit, nemo contempserit. Illud modo uitandum, ne frequentis, quam par sit, admissi fastidium asserant. sunt enim adeo insgnes illorum percussiones, ut cas quiuis facile dignoscat. neque hic modo, sed ubique parendum Ciceroni,
monenti, ne in eodem genere numerorum sine ulla mutatione uersemur:
qui etsi laudabiles sunt, tamen non sine fastidio continenter repetuntur. Ex trisyllabis Amphibrachiis ijs rationibus, quas iam antea expressimuS, a
numerorum contextu arcetur. & quoniam de hs numeris dicere coepimus, qui solutae orationi minus apti esse dicuntur; diligentes agricolas, qua parte possumus, imitemur, & ut illi prius, quam serant, sensibus, de noxijs graminibus arua liberant, atque ita fore sperant, ut semina, praeculto solo commissa, uberiori fruge laeta consurgant: ita nos discentium ii genia ijs, quos cruditi notant, erroribus qlia pollamus parte purgemus: ut disciplinae rectioris instituta praeceptis, numerosae orationis laude selicius enitescant. Non solum igitur uersus integri, sed hemistichia quoque fugienda sunt : non quod ibi mali numeri sint, sed quia nimis manifesti, nec oratori, sed poetis utiles. illa tamen adhibenda distinctio est, ut uersus quidem integros ubique vitemus i hemistichia uero, quibus claudio uersus
29쪽
uersus solet, in fine uel commatis, uel membri, uel periodi fugiamus onam in Bluti epistola reprehensum illud est a rhetoribus, Dicunt placuistia Catoni. Rursus uero, quae priorem partem uersuum implere solent, in membrorum, aut commatum principijs deprehensa culpantur . sic certe reprehensum Liuium nouimus, quod historias scripturus in heroicum hemistichium primis statim uerbis impegerit. sic enim in praefatione legunt : Facturus ne operae pretium . minus autem uitiosum fore dicunt, si morationis solutae principijs finem uersus, in clausulis principium loc ueris. Sed & illud sciendum, tum uersus ipsos, tum hemistichia tanto uitiosius inseri, quanto notius fuerit id uersuum genus, unde sumuntur nam qui laxatis modulis in sermonem prope soluuntur, facillime latent 3 ut comicorum dimetri senarib, & quadrati. Verum nos omnes prorsuin uersus, si licuerit, sed heroicos in primis, & elegiacos,'& endecasyllabos omnes, ac praesertim Sapphicos, et si quos praeterea uulgo notos existi mabimus, diligenter cavebimus. insignes enim istos & poeticos clausi larum plausus, adeo refugiendos putarunt, ut Quintilianus cultare nos uelit in clausulis non ea modo pentasyllaba, in quibus Dactylus Spondeum praecedit, de finem heroici uersus, ac metrum Adonicum facit, ut,
INSONUERUNT; sed ea quoque, quae uel Creticum, uel Tribra chum Spondeo praeponunt; qualia sunt, ARCHIPIRATAS,
BALNEATORI, FACILITATES, TEMERITATES. ni.
mis enim mollem eiusmodi clausulam iudicat. Quin idem duos Spondeos in una , uel in duabus, dictionibus uitandos duxit , qualia sunt,
CONDEMNARUNT, aut . ANTENNARUM, dc, NO
STROS CULPANT. nam ex tribus uocibus compactos Spondeos duos non contempserunt: propterea credo, quod apud Crassum legerant , Cur de profugis nostris copias compaRANT CONTRA NOS quin usque eo processerunt, ut Dactylo non Trochaeum modo, qui dissimilis plausu est, sed Spondeum quoque, quem paritas temporum , ac similitudo plausus prope inuitat, male praeponi in clausula dixe rint. Anapaestus quoque, uel Bacchio, uel Spondeo praecedente , culpa
tur , ut, Ubi libido δominatur , te te innocenTI A E P R A E S IADIUM EST: dc, In calamitate deSPONDENT ANIMOS.
clausulam enim mollem, & uersis similem eiusmodi pedum iuncturis fieri crediderunt. Quin Paean quoque ille quartus, in clausulis ab Aristotele laudatus, in oratione Quintiliano displicet, nullam aliam ob causam, nisi quod Anapaestus propemodum sit una tantum syllaba longior : eundem
uero aptum philosophorum sermonibus non negat. Trochaeo etiam praecedente, ut, NOSTRA FACILITAS. &, ne quid sileam, quod
usquam legerim, suere, qui, cum uellent ostendere, quae in clausulis trutanda essent, hunc ordinem sequerentur, ut de monosyllabis primum, mox de dissyllabis, ultimo loco de trisyllabis tractarent . eas igitur ij clausulas improsarunt, in quibus unius syllabae uocein ultimam uel breuem
breuis, uel longam longa syllaba praecederet; ut, res MEA SIT, &
30쪽
eum priuare ui TA UIS: at, si contra fiat, probant. In distyllabis etiam multo plura renciunt, & in primis Spondeum, & Iambum, ut, si dicas , SERUOS TUOS: Spondeum , dc Pyrrhichium, ut, CONSUL VIDET: Iambos plures, ut, PARENTIBUS SUIS: PYGrhichios duos, ut, BONA MEA: Pyrrhichium, &Trochaeum, ut, conqueritur S U A FATA: Pyrrhichium, dc Spondeum, ut, imputet SIBI DEMENS: Trochaeum, & Iambum, ut, omnia NEM DE VIDES: Trochaeum , dc Pyrrhichium, ut, aspice FACTA
MEA. in quibus, ut ab ultimis ad prima recurramus, nemo non intelligit elegorum commata esse, Omnia nempe uides, Aspice facta mea; illa uero, Imputet sibi demens, Conqueritur sua fata , posteriora Priapei ca minis hemistichia esse; Bona mea, Pyrrhichios duos 3 qui negliguntur Propter nimis minutas percussiones , & rhythmum, ut δiximus, poeticum 3 Parentibus suis, Consul uidet, fines et te Iambicorum. In trisyllabis ab eisdem repellitur Molossus praecedente Spondeo, ut, in I P E SINCURRUNT: credo, quia hexametinuersus comma esse suspica tur. Pyrrhichio quoque praeposito culpatur, ut, MARE PROPEL-L U N T . Quin etiam, s, ultima Molossi in duas breues soluta, Ionicum a maiori facias, numerum tamen improbant, ut, ad meas CAPSAS ADMISERO. Nam, quod Bacchium praecedente Trochaeo respuunt, quis miretur cum uideat, & Adonica esse metra, dc fines hexametrorum,
LITTUS HERILES, SENTIT AMORES. Non desunt, qui
Trochaeum praecedente Amphibracho improbent. 8c dicant in poeticum
rhythmum cadere, VENITE MECUM, DOLET E CASUM. Ex eodem Trochaeo, si praecedat Anapaestus, aut Tribrachiis in eadem dictione, nimis mollem fieri clausulam putant, ut, P A RICID A R U M,& FACILITATIS, aut AGILITATIS. idem fieri putant, si Trochaeus Anapaestum praecedat, ut, TOLLIT ANIMOS UICTOR HUMILES . Atque hi quidem de hs pedibus, qui syllabis
uatuor constarent, nullam prorsus mentionem secerunt, propterea cre-o,quod nullum pedem tribus syllabis longiorem putarunt.Quidam omnes uoces multarum stllabarum improbant, ac nimis fluere aiunt, ut, E cogitaueritis, Arbitrabimini, dc quae eiusmodi fuerint. Quae ego omnia in unum locum cogenda, Zc oculis subbcienda iudicaui, ut, qui legent, facilius, si libuerit, ea possint evitare. Illud sane utiliter monent, non esse continuandos pedes : equorum continenti serie tum rhythmi poetici, tum uersus etiam fieri possint: quales sunt Iambi, Trochaei, Dactyli, aut Anapaesti. Nam, qui uel e breuibus, uel e longis omnibus constant, praeter ea, quae diximus incommoda, hanc insuper asserunt molestiam, quod eiusmodi numeri, si ex omnibus longis fuerint, aequo tardiores ; si e breuibus, iusto celeriores sint, necesse est. quin, si maxime sint ex pedibus longa, breuiq; temperatis, ipsa tamen continuatio uel similitudinis tardium, uel assectationis inuidiam parit. Par fere huic uitio uitium fuit Hieroclis, di Meneclis, qui copia, et facultate laudati, tamen,quia omnia eodem propemodum
