Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. I. Is

pemodum fine claudebant,reprehensonem effugere non potuerunt. R prehenditur etiam numerus strepitu quodam heroico intumescens,& quasi confiagosus,ac vastus. Sed uel in primis reprehendi iure possunt fracti,d inconcinni numeri, dc in abiectum genus incidentes: qui fieri solent,cum, nulla periodo interiecta, eaesim omnia, membratimq; dicere gaudemus. quod uitium sere nascitur, ubi crebris, & nudis, ac breuibus sententijs scriptor uel sibi ipsi nimis placet,uel albs ineptam quandam subtilitatem ostendere laetatur. quo uitio apud Graecos laborasse Egesiam legimus. nec quae

rentibus apud alios exempla deesse possimi. eam nos culpam uitabimus. si, pro rerum, ac sententiarum ordine, nunc breues, nunc longas periodos incisis, ac membris interponemus. quod non dissicile suerit, si non satis putabimus nudas,& assectatas sententias ostentare, sed illarum quoque rati nem,uel unam, uel plures, iustis membrorum spati)s comprehendemus, &. ut res exigere uidebitur, in orbem suum redigemus. Nec uero minus reprehendendum , quod multi studio compositionis, dc ostentandi numeri assectatione,uerba de loco suo uiolentius, quam par sit, auellunt,et in ali num adeo turpiter traiaciunt, ut omnes assectationem illam odiosam rid

re merito debeant. in quod uitium incurras, si tritum illud, Hunc librum ad te L. Aeli misimus, traiectione nimis absurda sic mutes, ut dicas, Hunc ad te librum Aeli misimus Luci; uel in finem hexametri heroici incidens scribas, ad te Luci misimus Aeli. in quo Coelius Antipater historiarum scriptor est a Cicerone sane perquam urbane derisus. is enim,cum se traiecturum uerba non nisi necessario scripsisset, tamen in id uitium saepe incurrebat. simplicem enim se, simul & insipientem probabat; simplicem,qu6dartem, quae latere debet, non celaret; insipientem, quod trita, ac iam uulgata quasi noua iactaret. Asiaticorum quoque loquacitas, uel impudentia ἱotius fiigienda: qui nimis compositioni seruientes, inania quaedam uema, quasi complementa numerorum, inculcabant; nec, quid dicerent, attendebant, modo numerum complerent: cum cauendum ubique sit,

Ne quid nimis : idq; in oratione uel in primis fieri oporteat : ubi, si quid

pueriliter redundarit, uix ferri potest. Haec igitur,quae iure ab omnibus reprehenduntur, animo saepe repetemus, dc, quantum susceptae materiae r tio seret, euitabimus 3 dum sciamus, ea, quae ad pedes, dc syllabas attinent, leuiora esse uitia, quam ut magnopere Armidari debeant. Demosthenes certe, ac Cicero ita numerose locuti sunt, ut subtiliorem istam, & nimis anxiam obseruationem temperasse potius, quam non intellexisse uideantur. Illa igitur potior cura adhibeatur, ut ijs numeris, qui communi omnium consensu laudantur, assuescamus; nec tanta sit solicitudo effugiendi leuiuscula ista uitia, quanta, ut, quoniam penitus euitari uix possunt, uirtutibus illa compensemus, uel magna saltem ex parte contegamus. Ut enim, quod ad mores attinet, uiths nemo sine nascitur; dc optimus ille est, qui minimis urgetur: ita in hac ratione numerorum, minuta illa uitia, quae sese crebro uel imprudentibus, uel inuitis ingerunt, post Gorgiam , dc Isocratem penitus effugere nemo magnopere curauit. Maiora illa, dc quasi

32쪽

-: MO VITAE RAPICII

capitalia facinora omnes cura summa refugerunt, ne in uersum stequenter inciderent, ne uerba nimis Importune, dc pueriliter trahcerent; ne inania, &otiosa uerba, quasi rimas explentes, interponerent; ne minutis numeris sententias conciderent; ne sine commutatione uersarentur in eodem genere numerorum neue, contempta uarietatis gratia, uno modo uel omnia, uel multa concluderenti ne membra, dc comprehensiones fi

quenter iusto fine fiaudarenti denique ne aut parum plena essent, quae proposuerant, aut redundarent : quae peccata a)eo sunt insignia, ut quiuis illa dignoscere, pariter dc declinare possit, ac debeat . Satis iam demonstratum arbitror, quid sit numerus ille, qui dicitur; quid porro ille alter; qui tutior nominatur; deinceps, quam multa dc qualia snt Gius genera, dc inhs quodnam tandem, dc quale sit ill id, quod oratores s quuntur; tum uero, quibus hic oratorius numerus pedibus, & qua rati ne gignatur; quid , quantumq; a cantorum dc uulgi rhythmis, quid a m tro denique, dc uersu disserat; qui*exoratorijs numeris deteriores , dc improbatii quae . dc quain multa orationis numerose sectatoribus uitia si gienda. proinde iam ad uirtutes, dc meliores, ut promisimus, numeros

transeamus.

33쪽

ED, quoniam, ut laboriosius, ita pulchrius est, laudem mereri, quam culpa uacarei pergamus, atque aperte simul et breuiter explicemus,quonam demum

pacto numerosae orationis laude digni esse possimus. Totum igitur hoc, quod in oratione numerosum ducitur, Aristoteles e pedibus confici proculdubio ii dicauit, quibus 8c cola subnixa inostenso gradu pr cedant, &adiutae periodi iucundo fine claudantur. Dionysius Halicarnasseus de M. Tulli us id non in pedibus modo, sed interdum in schematibus quibusdam, interdum etiam in sola ultimarum in membris syllaba

rum concinnitate consistere crediderunt. Hermogenes numeros oratorios oriri ex membrorum compositione clausulaq; contendit, & nomen putat ab eo pede ducere, qui fuerit in clausulis 3c tota membrorum compositione stequentior. Nos de tota bene dicendi ratione, ac praesertim de Omnibus elocutionis partibus, praeterquam de numeris, ita re a Graecis dca Latinis scriptoribus tractatum semper iudicauimus, ut non tam nouum aliquid quaerendum desiderandumve esse putaremus, quam curandum ut ueterturi scripta recte intelligeremus. quid enim apud Graecos in hoc genere uel Aristotele domus, uel Dionysio accuratius, uel Demetrio distinctius, uel Hermogene scrupulosius S cui porro apud nos uel Ciceronis copia & eloquentia, vel Quintiliani eruditio ac diligentia, uel aliquot Gliorum sedulitas non satisfaciat i adsit modo intelligendi cura, & discendi desiderium . itaque subit interdum tacita quaedam miseratio eorum, qui tam apertos sonteis, tamq; uberes lacus fastidiunt, dc ex clavss rivulis, de arentibus lacunis, quod opus est, haurire tentant,unde nihil nis exiguum, dc illud ipsum etiam turbidum haurire queant. quod non ideo dicimus;

ut eorum, qui nostro seculo scripsere, commentarios uel de tota arte, uel de elocutione, e manibus hominum excutere tentemus; sed ut omnes ad

ueterum scripta diligentius perlegenda excitemus 3 similis etiam amicos hortemur, ut eloquentiam abhs potius discant, qui reuera eloquentes fuere, quam abhs, qui tradendis eloquentiae praeceptis mira quaedam pollicentur, scribendo infantiam suam confitentur. itaque cum de iunctura, concinnitate, ac schematibus ad oratorium rhythmum, ut magni auctores putant, pertinentibus, hoc loco non sine iusta causa tractare possemus; facere tamen id noluimus i sed studiosos hortamur, ut ea discant a ueteri

bus, qui de uerborum electione, de iunctura, de sono, de antithetis, de s- militer uel cadentibus uel desinentibus,de paritate,uel quasi paritate membrorum, &alijs ad hanc rem facientibus non minus dilucide quam copi se tractarunt. ab illas igitur sument, quae utilia esse intellexerint. Nos ea

34쪽

IO VITAE RAPICII

tantum, quae ad oratori, numeri pedes atque usum pertinent, quia magnis videbantur tenebris obuoluta, ab antiquis non satis explicata, a recentioribus prope neglecta, a paucis prorsus intellecta, utcunque possumus explicare tentamus : itaque ad euoluendum quod nobis ipsi pensum sumpsimus alacri animo redimus, de hs numeris iam locuturi, quos benedicendi magistri dc auctores grauissimi comprobarunt, & quas meliores a que oratoribus aptiores obseruandos iudicarunt. Uerum, ut ab omnibus tota res percipi facilius possit; quonam modo id ab antiquis rhetoribus obseruatum, &quo pacto in consuetudinem sit adductum, paulo altius repetam: quod facturum me, priore libro pronii seram. Quamuis igitur ut iam inde ab horum librorum initio diximus naturae ratio, numerum

esse quavis in oratione, demonstreti is tamen numerus, quia nullis artis musicae lenocini,s erat expolitus , delectare non poterat audientes, ac ne

oratori, quidem numeri nomine dignus putabatur. illum enim qualiscunque syllabicorum pedum iunctura procreabat . nam cum nihil possent homines loqui, nisi quod uerbis constaret; uerba porro ex syllabis essent 3 atque hae seu binae, seu ternae, seu plures iunctae uari, generis pedes constituerent: sequebatur necessario, ut quorum uis pedum ordo ac iunctitra numerum aliquem faceret. is tamen non, nisi casu quodam raro, auditu

poterat esse iucundus; quippe qui nulla esset arte constitutus; nec saepe Contingeret ut aptus esset. itaque huiusmodi sermones diu nemo literis

Committendos putauit: cum tamen poemata etiam ante Troiana tempora multi scripsinent. quod non ob aliam, ut arbitror, causam factum est, quam quod imperitas etiam aures ita mulcebat poeticus ille concentus, ut eam modo orationem, quae lectis & praefixis pedibus molliter flueret, scriptione dignam iudicarent. contra uero solutum sermonem tum Cadmus Milesius, tum Pherecydes Syrus multis post annis primi conscripsisse dicuntur. Legebantur igitur,& audiebantur carmina non sine mira quadam uoluptate; quod uel Iambis, uel Trochaeis, uel etiam Heroicis pedibus certo quodam numero, ac ordine contexta, blandos, dc plausibiles edebant sonos . Oratio autem soluta, quae nullas id genus illecebras adhuc receperat, cum seueritate quadam ac tristitia excipi uidebatur. itaque, ut

superiori quoque libro diximus, Thrasimachus Chalcedonius, & Go gias Leontinus, &post illos Corgiae discipulus Isocrates poetas imitati,

numeros quosdam paulo iucundiores orationi ita iunxerunt, ut concentus non quidem ille poeticus, sed iucundus tamen, 3c nescio quid poeticosmile habens, audientium fastidia tolleret, dc auribus ita quiddam nouae

Moluptatis inerret, ut adhuc oratio soluta quidem, non tamen errans esset ac uaga. quod ipsum quo modo factum sit, facilius intelligemus, s eo

rum uersuum, quos Optimos putauit antiquitas, naturam ac rationem intuebimur; dc, quomodo ab initio facti sint, quo modo postea paulatim uitiari, dc in solutam prope orationem redigi potuerint, considerabimus . Quod ad naturam igitur primamq; eorum compositionem pertinet, Texentianus , artis metricae scriptor longe peritissimus, Iambicum senarium, de hexametrum

35쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. II. II

& hexametrum Heroicum in illa Apollinis aduersus Pythonem dimica tione, cuius nomen Pollux in partes quinque distinguit, ortos asserit : de illuni quidem ex adhortantium celeri sono sex Iambos, hunc ex metuet tium lentis uocibus sex Spondeos accepisse prodit. Proinde Iambicos senarios ab initio tales fuisse credendum est, quales illi sunt ex continuatis& solis Iambis Catulliani. Quis hoc potest uidere, quis hoc potest pati tNili impudicus, dc uorax, & aleo. Horoicos autem e Spondeis omnibus tales nimirum fuisse intelligimus. qualis Ennianus ille:

Olli respondit Rex Albai Longat.

Iambici igitur ita primum corrumpi coeperunt, ut, qui prius e sex Iambis continuis crant constituti, locis imparibus Spondeum admitterent: dc ut antea singulis Iambis in arsin de thesin dupla proportione diuisis senos ictus reddebant, re ex eo senari, dicebantur 1 ita deinceps, admisso in sedes impares Spondeo, ac mutata dimensione in eas, quas Graeci dipodias&-uocant, e nostris non nulli combinationes aut coniugationes nominarunt, ter duntaxat feriri coeperunt, & trimetrorum nomen a terna percussione sumpserunt, nec duplam, ut antea, uerum etiam sesquite tiam aut aequam proportionem receperunt, Iambum tamen adhuc in

posteriori singularum coinbinationum parte retinentes: quod Horatius his uerbis expressit. ISyllaba longa breui subiecta uocatur Iambus, Pes citus: unde etiam trimetris accrescere iussit Nomen Iambeis, cum senos redderet ictus. Primus ad extremum similis sibi non ita pridem Spondeos stabiles in iura paterna recepit, Commodus & patiens: non ut de sede secunda Cederet aut quarta socialiter. Eo uero paulatim licentia progressa est, ut omnes, qui temporibus Spo deo pares essent, quanquam numero syllabarum maiores, eisdem in locis ponerentur, qui iam Spondeo patere coepillant. Comoediarum porro scriptores, ut personarum, quas introducebant, uerba, de medio sumpta,&sermoni propiora uiderentur, in dimetris, trimetris, & tetrametris Iambicis ultimam tantum sedem inuiolatam ac propriam Iambo reliquerunt i alias omnes contaminarunt, illas non Spondeo tantum, ac Trior cho, sed omnibus quaternorum temporum pedibus aperientes. itaque uertiis ab intcgris & sinceris Iambis in eos, quos cacometro Iuba uocat, transerunt; ac iam parum admodum a soluta oratione disserunt. Hoc&in Heroicis hexametris sere continget, si metricae artis indulgentia uelis uti. & sollitis, quas uolueris , longis in binas breues , ut metri ratio permittit', non minus frequentes Anapaestos , & Proceleumaticos , quam Spondeos, ac Dactylos adhibeas, atque ultimam tantum sedem Spondeo propriam relinquas. Quam ob rem cum fieri uideamus, ut uersus, quos

36쪽

IO VITAE RAPICII

ex praefixo pedum numero constare, & commata sibi mutuo respondentia desiderare dictum est, i ta soluantur, ut, cum uersus sint, uersus tamen esse non putentur: quis dubitet facile suisse rhetoribus antiquis, non modo rhythmos illos poeticos, in quibus nec ullae caesurae, nec finit aes, ut in uersu, pedum numerus exigitur, sed ipsos etiam uersus ita laxare ac soluere, ut incisorum modo, & membrorum, ac comprehensionum principia, atque aliquanto etiam magis fines numerum aliquem non insuauem retinerent i media uero, utcunque positis, modo non aspere coeuntibus, aut negligenter hiantibus uerbis, pedibusq; , procurrerenti atque hoc demum pacto seueritatem, & tristitiam solutae orationis modesta numerorum iucunditas temperaret lCaeterum cum ne sic quidem fastidiosis auribus satisfacerent, quod nec omnia, quae tractarentur, caesim ac membratim recte cohaerere uidebantur; nec soluta illa, & inelaborata uerborum effuso satis delectare poterat: alio quoque remedio huic malo occurrendum putarunt. nam cum in poetarum uersibus diuersa sibi commata inuicem suauiter resonare perspexissent; &apud lyricos Odas nunc unius, nunc duorum, nunc trium, aut plerunque quatuor membrorum circuitu tem minari , dc stinama cum uoluptate audiri, animaduertissent: ipsi quoque, quod postea latius explicabimus, oratoriam periodon, uel monocolon, uel dicolon, uel tricolon, uel tetracolon, atque interdum etiam, ut quidam putant, longiorem excogitarunt . itaque factum est, ut orator po tas , quemadmodum sentit Cicero, imitatus, laxatis miro modo numeris uariarit orationem. id quoniam quo modo & tunc factum suerit, & hodie fieri possit, satis iam ostendimus: qua promismus uia pergamus : ac lain tandem recenseamus, qui meliores, & aptiores ad oratorium numerum pedes a doctissimis uiris sint existimati . Primum igitur, quod nemo rhetoricae artis uel mediocriter studiosus ignorat, Heroum numerum, Dactyli, Anapaesti, ac Spondei, ab Aristotele quas oratoriae dictioni aptissimum

laudari, et alius omnibus anteferri, multi falso putauerunt. quos in errorem traxit male perpensus, nec satis, ut opinor, intellectus Ciceronis locus in tertio de oratore libro, ubi L. Crassum de numeris cum Q . Catulo ita loquentem inducit. Nam cum sint numeri plures; Iambum, & Trochaeum laequentem segregat ab oratore Aristoteles Catule uester : qui natura i men incurrunt ipsi in orationem sermonems nostrum. sed sunt insignes percustiones eorum numerorum 8c minuti pedes. quare primum nos ad

Ueroum in ii, & Anapaesti, & Spondei pedem inuitat. Quibus uerbis adducti sunt uiri alioqui doctissimi , ut crederent a Cicerone, cum haec scriberet, Aristotelis uerba non satis suisse percepta. sunt autem haec in te tio illius de rhetorica libro posita:

Putant enim Heroum numerimi his uerbis ab Aristotele laudatum, quasi

amplum, ac sonorum,&dictioni oratoriae accommodatum: cum tamen

re Demetrius Phalereus, &Dionysus Halicarnasseus, uiri graecae linguae peritissimi, & rhetores doctissimi, hinc ipsum Aristotelis locum inter

37쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. II. I 8

pretantes, longe aliter senserint; & Heroum numerum ita laudatum ab itilo dicant, ut tamen ab oratorum oratione remouendum censeat, uel certe non fiequentandum, ob hoc ipsum, quod grandis ,& sonorus , & nimis poeticus si, atque ideo minus aptus oratoribus: quod dc Cicero uiridetur intellexisse: qui cum reprehenderet Ephorum, quod Dactylum s queretur, quas alijs pedibus anteponi mereretur , statim intulit; Aristoteli

longe secus uideri, qui iudicaret Heroum numerum grandiorem, quari desideret soluta oratio; & Dactylicum rhythmum hexametrorum magni loquentiae accommodatiorem, quam oratoribus, esse diceret. quae sine dubio contraria uidentur ijs, quae in tertio de oratore , ut diximus, libro leguntur 3 ubi ad Heroum Dactyli, Anapaesti, & Spondei pedem inuitari mratorem Cras iis affirmat. quod Petrus Uictoinis, bene docilis ac diligens

Aristotelis interpres, curiose, ut omnia, animaduertit, &, quae homini, modestia ac uerecundia est, Ciceronem tamen non reprehendit, sed mi-i ratur potius, dc quaerit quaenam causa Ciceronem in tantum errorem tra xerit , ut sbi contraria dicere uideatur . ego uero, quamuis, uerba haec in ter se contraria esse, non queam negare , Ciceronem tamen sibi ipsi con- , trarium non esse, iure, ut opinor, affirmarim. quaedam enim per introd

ctas in dialogis personas longe aliter dicuntur,.quam scriptores ipsi sentiant: neque tamen ideo sibi ipsis contradicere auctores existimantur, sed seruare personarum, quas introducunt, decorum creduntur . nam in lii bris de Natura deorum multa Balbus, multa Velleius, ille ut stoicus, hic ut Epictu eus, longe aliter dicunt, quam Cicero sentiat. nec tamen eius i dialogi auctorem Ciceronem sibi ipsi contrarium dicemus. quod in di i logo quoque de oratore familia cile, mirum uideri non debet. Quod igitur Cicero per Crassi personam dicit, Nos ad i Ieroum Dactyli. & Anapaesti , dc Spondei pedem ab Aristotele inuitari, dc eos pedes caeteris antefic t ri; non ideo dicit, quia ita sentiat Cicero ipse', sed ut decorum personaei loquentis seruetur. amauit enun Crassus membra, & periodos Heroo nu i mero claudere :& eum numerum putauit alijs anteponendum . quod ut

uideretur aliqua ductus auctoritate secisse, Aristotelis uerba ad opinionisi suae confirmationem trahere poterat, aut sorsan trahebat; ideoq; a Cicerone haec loquens introducitur . proinde, si quid peccatum est in uerbo, rum Aristotelicorum interpretatione i id Crassi culpa, non Ciceronis, intelligamus esse commissium. gauisum autem Heroo numero Crassum siquis sorte nescit, is legat, quaeso, quae Cicero, de quadam Crassi periodo in Oratore tractans, in haec uerba scripst. Sequitur non longa : ex duo bus enim uersbus, idest membris, persecta comprehensio est, & in Spondeos cadit. ac Crassus quidem sic plerunque dicebat; idq; ipse genus dicendi maxime probabat. Si igitur Crassus ita dicebat, ut in Spondeos ple-- raeque illius periodi caderent 3 & id dicendi genus maxime probabat: apparet Heroum numerum ab illo suisse maxime probatum. Spondeus Gnim primus omnium pedum Herous est: & inde hexametros Heroicos primum compositos suis e constat; ut iam antea dictum est. eum uero

38쪽

IO UITAE RAPICII

postea, resolutione longarum in breues, migrasse tum in Dactylum , &Anapaellum, tum in Proceleumaticum, omnes semiat. ideoq; hos omnes in Heroicis hexametris, quasi in carios Spondei, positos inuenimus. Spondeum uero ipsum ut principem ac dominum cognoscimus, quippe cui nullus non locus in eo uersus pateat, δc a sexta nunquam sede repellatur.

Proinde uero suspicari possumus , ac debemus , non Ciceronem , sed Cras iam Aristotelis uerba aliter, quam oportebat, intellexisse, atquc ideo Spondeum, quas grandem dc amplum numerum, in clausulis usurpasse. quod cum intelligeret Cicero, & Cras Iuni de numeris disputantem fingeret; sermonem ei dedit conuenientem structurae, qua ipsum gaudere

nouerat. Potuit autem moueri Crassus, ut crederet ab Ar illo tele numerum Heroum approbari, quod --ον appellauit . quae uerba ita Cratius putauit intelligenda, ut σμ, A, grandem dc amplum; λεκχεο, dicti O-ni oratoriae aptum interpretari oporteret. In Oratore uero , ubi non L.

Crassus, sed Cicero ipse loquitur, uerba illa non, ut Cras Ius intelligebat, sed, ut Aristoteles ipse intelligi uoluit, explicantur. qui cum pedes in tria genera diuisisset, & in alijs, ut iam ante diximus, rationem seu proporti nem aequam annotasset, in alius duplam, in alius sescuplam; uero os, in quibus esset aequa diuiso, non ut malos 3c abiectos, sed ut nimis sonoros grandesq; reformidauis potius, quam abiecit. dispari uero ratione Iam-hum dc Trochaeum, in quibus dupla est, frequenter adhiberi noluit; quo niam eorum alter uulgaris, dc abiectus, alter nimis celer, & quasi saltatorcsset. Paeanas autem, in quibus sescupla est, in primis laudauit. iiiij se

nim, ut ipse credidit, orationis ornatus ita seruatur, ut ea neque grandior,

neque abiectior fiat, quam oportet, sed medium quiddam, & laude dignum tenere uideatur, atque ita existat ampla oratio, ut metra tamen , dc Poeticum canorem euitet, neque contra in abiectum Zc humilem sermonem recidat. Haec ideo discutienda putauimus, ne homines, aut Arist

telis uerba a M. Tullio non satis fuisse percepta, suspicarentur, aut non solum Crassum, sed Aristotelem quoque, & Ciceronem sensisse Hero os pedes oratori esse aptissimos; cum Aristoteles eos quasi nimis grandes, dc plus iusto canoros resormidet, Cicero ab illo haud intrepide dissentiens inanem illam semidinem culpet, & hos pedes ita admittat , ut tamen illis Paeana anteponat. Quare facile intelligimus, Crassum solum in ea haeresi fuisse, ut membra, dc periodos Heroo numero optime concludi, a que id Aristotelis auctoritate posse comprobari existimaret: cum tamen longe aliter Aristoteli placuisse uideamus , ideoq; illum a Cicerone cubpatum , quod hunc numerum parum prudenter ab oratoria dictione ali num putarit. qua de re copiosus in parte libri huius ultima loquemur. Nunc illud constet, Heroum istum numerum ab Aristotele nimis grandem existimatum, a Cicerone tamen, ut communem dc in Zisserentem,

admissum, a L. Crasso reliquis omnibus suisse praelatum . quam opinionum uarietatem minus mirabimur, si considerabimus diuersis oratoribus

diuersas placuisse structuras . nam de Cato eam probasse, quae constagosa

dicta

39쪽

DE NUMERO ORAT. LIB . II. I9

dicta est, existimatur: & M. Antonius sudia delumbiq; usus suisse dicitur:

Ciceronem uero Asiatica delectatum nouimus. Sed, ut ad rem ueniam,

laudat Aristoteles sine dubio Paeanas, & alijs anteponit; quddijs uiths careant, quibus Heroici Trochaei, dc Iambi laborant ; &quod poetici non

sunt, atque ex ijs metra sere non fiunt; ει quod omnium maestine latere possunt. sed, cum plures sint Paeanes, duos tantum nominatim ponit, primum, dc quartum, illum principijs, hunc clausulis aptum esse confirmans r aliorum n ullam omnino mentionem facit. sed tertium in membris periodisq; claudendis usque eo Tullius adamavit, ut illo frequentius, quam par esset, usus existi inetur. homines certe pro xime sequentis illum

seculi tantum uirum, si dijs placet, irriserunt, quod tertio quoque sensu, quasi sententiae loco, poneret illud suum, ESSE UIDEATUR.

hoc certe numero membra de periodos adeo saepe clausit, ut Probus grammaticus hanc Tullio peculiarem suilla structuram scripserit. Sed ne secundum quidem Paeana ab eo contemptum, ostendunt tum alia plurima,tum haec ex oratione pro Quintio exempla. Si res opinionem meam, quam de uobis habe o , fefellerit. Negat Alphenus aequum esse , procuratorem satis dare . Iste postulat, ut procurator solui satisdaret. Et sane omnium Paranum crebra exempla in Ciceronis orationibus licet inuenire. neque existimo ab Aristotele duos illos nominatos solos, quia

prorsus contemneret alios, in quibus est eadem ratio diuisionis; sed quod eos ipse magis probaret. Quartum Paeana Cicero non laudat, & ab Aristotele aperte dissentit; non tamen rei,ciendum putat. Creticus omnibus locis, ac praesertim in principijs laudatur: de quo Terentiani uersus hisunt. Optimus pes dc melodis, dc pedestri gloria Plurimum orantes decebit: quando pene in ultimo Obtinet sedem beatam, terminet si clausulam Dactylus, aut Spondeus imam: nec Trochaeum respuo. Cretico & Paeanibus duos Bacchios, & ratione diuisionis, dc temporibus pares, addi posse non dubitauerim. Dochimus quoque, quinque syllabarum pes, quouis loco, ut Messalinus post Ciceronem ait, recte ponitur, dum non continetur: quoniam sic asperum reddit numerum . de quo sic

Rufini :Principium, finem, ac medium tibi Dochimus ornat. dc rursus de eodem alibi Rufinus idem sic . Rhetoricas pulchre structuras Dochimus ornat. sPrincipium Bacchius erit: concludet Iambus: L se: et aia

Aut, uice mutata, nomen mutabitur uni: IIII

Primus Iambus erit, tum finem Creticus explet. ut

Ptima breuis longaeq; duae, breuis, ultima longa . um Z ut uti Exemplumq; artis dabitur respublica nobis: Quam Cicero casu genitivo ponere gaudet. t Omnibus iste locis numerum res efficit aptum,

40쪽

Io UITAE RAPICII

Haec seorsum dicenda putauimus de hs pedibus , quos, quasi meliores,&alijs omnibus antepositos, a magnis auctoribus suisse celebratos noueramus. Nunc operaepretium sere iudicamus, obseruationes quasdam Gruditoriun hominum utili ordine, &ad id, quod quaerimus, uel in primis apto recensere, atque ante oculos ponere quos numeros ac pedum

structuras uiri eloquentes frequenter usurparint. Verum illud praefari libet 3 non oportere haec, quae uel ex rhetorum commentarbs sumpsimus,

uel ipsi nos ex oratorum pertinaci lectione collegimus, quasi leges & plebiscita seruari, sed tanquam monitus amici & seduli hominis, ac, s modo

queat, prodesse cupientis, alacri animo accipi, nec prius, quam intelligantur, negligi. nam si quis numerosae orationis cupidus haec diligenter legerit: nae ille se perdidisse operam nunquam queretur. Quoniam igitur non solum clausulas diligenter obseruare, sed principijs quoque ac modijs non nihil curae iubemur adbibere; naturae sequamur ordinem; ac primum de principijs, mox de medijs, ultimo loco de clausulis uerba faci mus . Principia igitur non modo periodorum, sed etiam membrorum curam , diligentiamq; postulant, ac pedes quosdam prae caeteris diligunt. Mristoteles a longis incipiendum iudicauit,ideoq; Paeana primum principijs aptum dixit: quod is pes a longa incipit, quam tres breues sequuntur: ut,

NAM RU ID EGO, &. POSTULAT,UT. Creticus quoque in principiis laudatur, ut, CREDO EGO IUDICES;&. QUOD

P R E C Atus sum ; &, NEMINEM uestrum: tamen sciendum etiam, a breuibus quoque recte incipi,ut, ANIMADUERTI IUDICES.

Quamuis autem omnes sere pedes possis in principijs inuenire: tamen hi uel in primis laudem merentur, e trisyllabis Creticus, &post illum An Paestus, & Molossus, e tetrasyllabis Paean primus, e pentasyllabis Dochimus, hoc est Iambus, & Creticus. Media quoque uti inter se apte cohaereant, diligenter uidendum, ne quid uel hiulcum sit, uel asperum. id quomodo queas consequi, ex ijs, quae de iunctura praecipiunt rhetores, facile intelliges . Sed id quoque non minus accurate prouidebis, ne concisos δίbreues ac subsultantes edant sonos. & quanquam media omnia, quia sine ulla mora profluunt, plerunque fallunt, ideoq; promiscuos accipiunt pedes : tamen sciendum, Paeanas, primum, & quartum, uel etiam allos, o licuinq; ,&Bachios, ac Dochimum hac in parte laudari. Verum cautio illa erit adhibenda, ut, ubi uolueris orationem currere, crebros Trochaeos, α Iambos inseras , ubi lentius incedere, frequentes Spondeos interponasi tibi uero medium quiddam concupiueris, ijs pedibus utaris, qui ex mixtis breuibus ac longis temperantur. Atque haec quidem de principio ac medio breuiter, ut oportuit, dicta sint. De sine uero, atque ea parte, quam clausulam uocant, multo iam fusius ac diligentius tractare nos oportet. quamuis enim orationis structura per totum corpus suum ijs numeris, qui non offendant, debeat esse expolita: hoc tamen loco iucundior syllab rum concentus exigitur, ubi apertius orationis de uirtutes, & uitia ὸignoscuntur . neque enim sensus est ullus, qui non certo fine claudatur, & interuallo

SEARCH

MENU NAVIGATION