Iouitae Rapicij Brixiani De numero oratorio libri quinque, ad Reginaldum Polum cardinalem amplissimum. Eiusdem paraphrasis in psalmos Dauidis, & quaedam carmina

발행: 1554년

분량: 147페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. II.

teruallo naturali a sequentis initio distinguatur: ideoq; fit, ut auditor cur sum fluentis orationis intento secutus animo seuerius iudicet, ubi iam dicendi stetit impetus, & iudicaturo considerandi tempus indulsit . quo magis laborandum est, ne uideri possit abruptum, quod audientis animum debet instaurare . haec est enim, ut Fabius ait, sedes orationis: hoc auditor expectat: hic laus tota declamat. Pergamus igitur , dc ut superiore libro, non incuriose clausularum uitia collegimus; ita in hoc qua possimus diligentia de illarum laude tractemus. Probus grammaticus ostendit a non i nullis culpatam suisse structuram, quae in monosyllabam uocem desinat quos ille Ciceronis auctoritate redarguit; sicut eos quoque, quibus displii cuit structuram dissyllaba dictione finiri: cum tamen id uitiosum non sit, i nisi cum Dactylus Spondeum, aut Trochaeum praecedit, &Adonicum

metrum ficit: qualia sunt, TERRUIT URBEM, UISERE. M O N T E S. quin etiam innuit suilla, qui structuram, dissyllabo finitam,

, non sine magna cautione admittendam putarent . quamobrem, ne quem; uana ista superstitio timidiorem in dicendo faceret, placuit a monosylla-- bis usque ad pentasyllaba laudabilium clausularum exempla ponere, par 1 tim a nobis omeruata, partim sumpta ex Fabio Quintiliano, Caesio Basso, i. Valerio Probo, Fortunatiano, Diomede, ac Martiano: ex quibus possiti intelligi, quid hac in re tum a nobis fuerit, tum ab eruditis hominibus οὐ) seruatum. Primum igitur, si in fine suerit monosyllaba uox longa, praec i dens Trochaeus laudatur, ut, non scripta, sed NATA LEX: debetes.se legum in republica PRIMA UOX. Sed illud etiam quidam aiunt, i Creticum Cretico in hoc utroque exemplo uideri posse recte praepostumi. fuisse , ut numeri senarum fiat syllabarum, denum uero temporum, hoc

modo, SCRIPTA, SED NATA LEX: in re PUBLICA. PRIMA UOX. At si monosyllabon illud ultimum correptum sum, rit, Iambus recte praecedet, aut Anapaestus, ut, APUD MEOS SIT; i ut, ANIMOS DAT. Spondeus Spondeo praecedentem duabus aut pluribus dictionibus recte apud L. Crassum, qui Spondeos adamavit, sensum claudit, ut, clandestinis consilius NOS OPP UGNANT cur de nostris profugis copias compaR ANT CONTRA NOS In unanimis mollem facere clausulam putatur, praesertim si Dactylus praecedat, ut , uirtus INCLYTA CERMANORUM. item recte claudit Spondeus Cretico praecedente, ut, depellendi CRIMINIS CAUSA 3 Anapaesto, ut, muliere non solum nobili, uerum ETIAM NΟ-TA; Iambo, ut, MEOS CIUES; Trochaeo, ut, ARMA SUMPSI. Trochaeus Trochaeo praecedente, ut, ο', MARCE DRUSE; Spondeo praeposito, ut, quod ille potest, NOS POSSEMUS; PYGrhichio, ut, CAPE UOTA; Cretico , ut , PRODITIS REBUS; Anapaesto, ut, ANIMOS SUME; Tribracho, ut, REFDRO CAUSA M. Iambus Spondeo praecedente, ut, IV ST A FLDE; Dactylus Cretico praecurrente, ut, stetit Praetor populi Romani soleatus, muliercula NIXUS IN LIT O R E; de, gladium ab ipsisl: 9 i OOS

42쪽

IO UITAE RAPICII

PORRIGI LEGIBUS , factum lim CUM MEO CONFERAT; Pyrrhichio, ut, BENEDICITUR; Trochaeo, ut, IURE FECIMUS; Spondeo, ut, CAUSAS AUDIAT; Tribracho lat. RECOLE NOMINA; Anapaesto, ut, REPETES CAETERA; Palimbachio, ut, SEPONE CAETER A. Molossus breui syllaba praecedente fiequentissimus est, dc optime claudit, ut est illud, scimus, ubicunque sunt, ESSE PRO NOBIS; Dactylo praecedet te,ut, rure nutritos ESSE SENATORES; praecedente Amphibr

cho, ut , DOLORE COMPULSI; Antispasto, ut, COHAEREDE DECEPTO. Tribrachiis praecedente Cretico, ut de CAETERIS AGITE; Epitrito tertio, ut, DE PRAELIIS REDEO.Bachius praecedente Cretico, ut, HOSTIBUS REPULSIS; Antibachius Antibachio praeeunte,ut. DETRUDIT HAEREDEM; Di trochaeo, ut, UINDICATUR ELECTUS; Trochaeo, ut, SV-

ME DECRETUM ESSE DELECTUM; Bachio, ut, quod iule. POTEST NOS POSSEM US. nam hunc numerum hoc mOdo quidam metiendum crediderunt. Trochaeo praeposto, ut, istius fit rorem, ac TELA VITEMUS; Amphibracho, ut, DOLORE DERIS US; Molosso , ut . sanguine GERMANI RESPER SUM. Creticus Cretico praecedente ut, posses serU ARE RU A M P L V RIMOS; Anapaesto, ut, nisi homines VIOLENT MAXIMO S. Mnapaestus Anapaesto praecedente, ut, LEUE PRAESIDIUM; Crotico praecedente , ut ,:o CALLIDOS HOMINES. Diomedes grammaticus Amphibrachum quoque illum, qui ab ali)s formidatur, admittit. praecedente Spondeo, ut, RECTE LOCUTUS; item Tr chaeo, ut, ueterem morem iudicio RUMORE DRIT; &, ingres. sum iam in BELLUM UIDEBAM: tibi, sicut hic auctor putauit, Trochaeus est posteriore quidem syllaba natura breui, positione tamen longa: nam si positio nulla suerit, ut, IU ST A RV E R E L A. Adonicum

fiet metrum: quod in primis uitari Probus iubet. & sane tam raro deprehenditur, ut prudentis sit euitare. Fuere dc apud Graecos, &apud Latinos, ut non putarent ultra dissyllabos, & trisyllabos pedes in numeris consierandis progredi oportere, ideoq; nullam aliorum pedum mentionem

secerint: uel quod non plures quam duodecim pedes esse posse crediderunt; ut Censorinus in libro de natali die scriptum reliquit : uel quod torrasyllabis, & pentasyllabis dissyllabos, ac trisyllabos inesse animaduert bant: uel quod longiores istos pedes rhythmos, ut sunt, esse credcbant: uel certe, quod uidebantur omnia posse facilius obseruari, si ad paucos. &breuiores pedes haec dimenso redigeretur. id autem fieri posse non est uod quisquam dubitet: nihil enim obstat, quo minus unam, atque Canem orationem diuerso pedum genere metiamur . endecasyllabos certe

Sapphicos quidam in pedes ita diuidunt, ut apud Horatium primum s ciant Trochaeum, IAM SA-; secundum Spondeum, TIS TER-;

tertium Dactylum, RIS NI UIS; Quartum Trochaeum, ATQUE 3α quintum

43쪽

DE NUMERO ORAT. LIB . II.

dc quintiun item Trochaeum, DIRAE; in quo quia uersum claudit, iure tuo longa pro breui sit posita. ali) in Creticum , IA M S A TIS; dc Spondeum, TERRIS; dc Paeana tertium , NI UIS ATQUE; dc ultimum Trochaeum, DIRAE Hephestion prunam syrygiam Trochai

cana senum aut septenum temporum, secundam Choriambicam, tertiam

ex Iambo, & syllaba indisserente fieri ostendit . ex quo patet, quartam in hoc metro syllabam breuem esse posse, ut apud Catullum, Otium Catulle tibi molestiim; do apud ipsam Sappho metri inuentricem,

Alij Epitritum secundum primo loco posuerunt, IAM SATIS TER; secundo Choriambum RIS NI VIS AT ; tertio Amphibrachum, QUE DIRAE. sic certe diuidendum putauit Ausonius poetat qui de

Sapphicis endecasyllabis tractans ita scripsit. Sunt & quos generat puella Sappho; . iQuos primos regit Hippius secundus; Ut claudat Choriambon Amphibrachiis,.Nequc, opinor, eundem uersum male diuiseris in Trochaicam hephth mimerim, & duos Trochaeos, hoc modo, IAM S A, TISTER, RI NI, UIS, ATQUE, DIRAE. uerum, quando dc Aristotcles Paeana primini, ac quartum laudat; dc Cicero non Paeanas modo, sed Dochimum etiam pentasyllabon laudat; dc Augustinus Epitritos omnes solutae orationi pluat aptissimos: recenseamus dc nos, qui ex tetrasyllabis pedes sint a ueteribus commendati;ne quid quod studiosis utile esse possit,scientes omittamus. Paean tertius, ut, UIDEATUR. tale est, CAPE UOTA. Paean quartus, ut, DO CUERANT. Dichoreus, ut, CO PROBA UIT. quem dc Asiatici frequentarunt, dc Cicero maxime adamavit in periodorum fine. tale est illud, MARCE DRUSE. sed cum in una dictione fuerit, nescio quid habet longe suauius, ut, temeritas

si iij COMPROBAUIT. Antispastus, ut, VIDEBATUR. Ionicus a maiori. ut, DEPONITE. Epitritus primus, ut, SENATORES. ei simile est. MEOS CIUES. secundus, ut, OPTIMATES. huic simile est.. ARMA SUMPSI. tertius, ut , SEPONERES. tale est, IUSTA FID E. quartus, ut, LEGISSETIS. tale est, NOS

POSSEMUS . hos Augustinus solutae orationi aptos iudicauit, propterea credo, quod auctore Terentiano e genere sunt Paeanicorum, quos ab Aristotele atque alijs laudari nouimus. Uerum, ante quam ab hoc loco digrediar, in quo de hs pedibus disputatur, quibus uel periodi, uel membra clauduntur; placuit ex M. Tullij orationibus exempla apponere, quibus ostenderemus non Paeanas modo ab Aristotele laudatos, dc Dichor os Asiaticos, sed omnes prorsus tetrasyllabos, praesertim si ex retrasyllabis dictionabus fiat constituti in clausulis esse fiequentissimos,ut tamen alium alio frequentiorem possis agnoscere. Proceleumaticus omnium primus,

44쪽

Quod nomen hi reges ne amitterent, te uictore TIMUERUNT. Cum omnibus potius, quam soli perire U O L U E R U N T.

Hic operaepretium est adnotare, duo priora membra prope duos integros hexametros uersus esse: atque id uitium ideo fortasse tolerandum, quod pronunciantis distinctione occultari potuit. sed tutius est huic pedi breuem syllabam praeponere. Neque uero probauerim quod Probus ait, δε- .napaestum Ionico a minori recte praeponi, ut modicos COLUERUNT: cum haec quoque structura hexametri finem constituat: quod ipse uitiosum praedicat. . Paeanos primi. Quod ad salutem communem pertinet iudices , prospicite . ataue alii

CONSULITE. V r N IEx populi Romani suffragijs ERIPITE.

Horum nos hominum sectam atque institutu PROSEQUIMUR Alterum eorum ex sua sede ac domo SUSTULERIT Paeanos secundi. Si res opinionem meam, quam de uobis habeo, FEFELLERIT. Negat Alphenus aequum elle, procuratorem SAT S DARE. ruinis igitur unquam fuit hoc homine SCIENTIOR Iste postulat, ut procurator solui SATIS DARET. Probus Trochaeum praecedentem laudat: cuius rei exemplum noniti

ULTUS RECESSERAT . . .' .Paeanos terti j.

Prudentem exitum quaesisse UIDEATUR. In conspectu legum libertatisq; MORIATUR.

Cum uestra atque omnium salute TUEATUR. Sed etiam antiquitatis memoriam uirtute SVPERARIT. huic syllaba breuis, uel potius Trochaeus praeponitur, ut finem faciat Iheroici uersus. Paeanos quarti . in

Etenim si tanta illis conliths RELIGIO EST. 'Marimum bellum populum Romanum cum Antiocho gessissECum esset, ut ego mihi statuo, talis, qualem te essE UIDEO.Epitriti primi. Apud eos, qui a me auxilium PETIUERUNT. Quo animos testium RETARDARENT Omnes meae curae cogitationesq; LABORARUNT. Caeteri fructus uitae RELINQUENDI. iEpitriti secundi. Si qui istum iurati sua sententia LIBERARUNT. Qui ultro citroq; NAUIGARENT Q Ubi noui iudices erunt CONSTITUTI. 'Ut ad istos honores PERUENIRENT.

45쪽

.liIO VITAE RAPICII

Epitriti terti j. Amplius centum ciues Romani COGNOSCERENT.Lacrymantesq; DEFENDERENT. Non enim metuo, ne tu illi SUCCENSEAS. Nullae leges, nulla i ura CUSTODIUNT. Epitriti quarti . Summo studio potentissimorum hominum DEFENDATUR. , Pecuniam publicam C. Carboni datam A ERTISSE.Iudices in hunc reum CONSEDISTIS. Quam in duobus clarissimis religios stimisq; templis EXPILAUIT.

Neque, praeterea quid possis dicere, INUENIO. Quod initum reipublicae delendae CONSILIUM Ante quam pro L. Muraena dicere. INSTITUO.

Craue est, uere accusari in AMICITIA. Vides omnes tetrasyllabos in clausulis inueniri. Veriura, s oratoris scripta diligenter legeris , Paeanas primum & tertium saepe, secundum rarius, quartum ratissime inuenies. neque enim dissimulanter ab Aristotele in

huius pedis usu Cicero dissentit. quamuis enim hic pes ab illo philosopho

magnopere laudetur , huic tamen ita displicet, ut eum sugere uideatur. Epitriti omnes fiequenter incurrunt : quamuis eos Aristoteles neque nominet, neque saltim innuat: Cicero autem, ut iam antea diximus,non tam Didetur exclusisse, quam leuiter innuisse. cur porro non nominet, cum eis

frequenter utatur, non satis uideo: nis dicamus illos , licentia ultimae syllabae, pedum rationalium uicem subire, & ad aequam, aut duplam, aut secqualteram diuisionis rationem posse reuocari 3 quotiescunque in fine membrorum aut periodorum deprchensi fuerint . nam e quatuor syllabis, in quibus una tantum reuera breuis est, si licuerit ultimam pro breui longam, uel pro longa breueni accipere 3 ex Epitrito primo, correpta ultima, quae longa est, fiet Antispastus, ex secundo Di trochaeus, ex tertio Ionicus a maiori, ex quarto, producta ultima, quae breuis est, Dispondeus. quin Amphibrachiis quoque ille apud metricos ,&rhythmicos infamis. & ab omni rhythmica ratione alienus, producta ultima fiet Bachius r atque ita

pedes isti quinque perectasia aut systolen ultimae syllabae ad diligentissimam rationem diuisionis in arsin,ac thesin redigentur: quae in Antispasto, Ditrochaeo, & Dispondeo aequa in Ionico dupla,in Bachio sescupla deprehenditur. atque ita erunt inter eos rhythmos, qui ab Aristotele ac Cicerone laudantur. id autem fieri posse, Cicero ipse declarat 3 qui ex C. Carbonis notissima periodo menafrum illud, ab omnibus esse ei poenas P E R- SOLUTAS, Dichoreo clausum dixit; cum tamen dictio illa, PERSOLUTA S., Epitritus sit secundus. sed nihil ad rem putat pertinere,

ultima illa longa st, an breuis . Teren tianus quoque nec in metris nec in commatibus quicquam referre iudicat, longa ne, an breuis sit ultima . Gius uersus sunt. - omnibus

46쪽

DE NUMERO ORA TiLIB. II. a 3

omnibus in metris hoc iam retinere memento,

In fine non obesse pro longa breueni. dc alibi Nanque referre nihil, si quali syllaba fine:

Commataq; hoc ipsunt iuris habere uolunt. quam rationem ueram esse illud ostendit, quod in hexametris ultimus Spondeus semper esse intelligitur ei q uamuis ultima syllaba breuis sit . iamque erum , cum sit metri dominus, cie ultima sede pelli ullo pacto potest. quod ipsa metricarum figurarum ratio numerusq; demonstrat,quae triginta duae tantummodo dicuntur ab ijs, qui de metris scripserunt ue duplo plures futurae, si Trochaeus ultimum locum tenere potuinet, ac non perect sin ultimae syllabae de Trochaeo Spondeus fictus esset. In Iambicis quoque ultimus esse Iambus, quamuis ultima breuis sit, eadem ratione intelligitur. Hoc modo dc Proceleumaticus in fine inuentus, producta ultima, habebitur quasi Paean quartus, nec quatuor breuium numero molestus fiet. Ex ijs, quae dicta sunt, satis iam arbitror esse manifestum, nec Augustinum reprehendi oportere, qui Epitritos omnes laudat in clausulis 3 cum frequentissime apud Ciceronem inueniatur: nec admirandum, illos neque ab Aristotele, ne ue a Cicerone esse nominatos: cum illi tres tantum proportiones in pedibus agnoscere uideantur, aequam, duplam, &sescuplam; quarum nulla in Epitritis est; ideoq; licentia ultimae syllabae immutandae tres ex illis a sesquitertia ad aequam, unum ad duplam auocarint. quae mutandorum pedum licentia Ciceroni facilius, qui cum metricis omnibus ultimam dicit indisserentem, quam Aristoteli, qui eandem potius longam uidetur exigere, concedi potest. Illud tacere nec debeo, nec possum, rh

tores existiinalia tanti referre ex unica ne uoce an ex pluribus hi pedes constarent, ut Quintilianus Dispondeum, quem unica uox constituerit, Improbare quasi nimis mollem non dubitauerit, eundem e pluribus compactum non contempserit , allato ex L. Crassi oratione exemplo, quod iam

supra posuimus; cur de nostris profugis copias compaR ANT CONTRA N O Si cum tamen passim inueniatur tam in una, quam in pluridibus nocibus; atque una illa cautio si adhibenda, ne Dactylus statim praecedat, & fiat hemistichion Heroicum, quale est apud Uirgil. maG N U MIO , IS INC R EMENT UM: uel apud Catullum, pulCHERRIMA NEPTUNINE. Reliquum est, ut de pentasyllabis quoque pedibus aliquid dicamus: ne quis nos aut immemores promissi existimet, aut eos pedes prorsus neglexiisse iudicet. Quamuis enim Augustinus, ut alibi quoque diximus, conetur ostendere, nullum ultra quatuor syllab rum numerum progredi pedem posse: ego tamen neque M. Tullium, qui Dochinituri quinque syllabarum pedem laudat , neque homines doctos, qui pentasyllabos triginta duos ; ac ne eos quidem, qui hexasyllabos sex ginta quatuor noniinatim recensent, crediderim esse culpandos: cum praesertim uideamus, quaedam ab illis dicta, apud oratores usitata deprehendi. .Sed quoniam tum syllabarum in uno pede multitudo, tum pedum ipsorum nomina, uel parum certa, uel paucis nota, reddunt rem apsam lectori

47쪽

IO UITAE RAPICII

multo magis obscuram, quam ut facile intelligatur; multoq; prolixiorem, quam ut memoria possit sine multo labore contineri: nos hoc totum, qualecunque est, per transennam potius prospiciendum, quam manibus tr ctandum, aut e propinquo spectandum exhibere tentauimus: ut, si cui sorte libuisset, hac progrederetur uia, quae in paucis monstrata, in reliquis quoque pari ratione potestinueniri: adsit modo labor ille constans, qui uincit omnia. Primum igitur Dochimus ille celeber in clausula PalimS

chio praecedente laudatur, ut, FORTUNA REIPUBLICAE, item Spondeo praeposito, ut, REGES POTENTISSIMI Ant ciprios Iambum praecedentem adamat, ut, BONI CONSULEBANTUR. Antamoeboeos quoque Iambum diligit, ut, RATES REPARABANTUR. Aegeoseolios Spondeum sibi praeponi flagitat, ut, NO

STRAM CALAMITATEM, & illud, s per SE, QUA TEMERITA

TE 3 Clausulae in pentasyllabon desinentes apud Ciceronem sunt notissima illae, MAGNITUDINE PERICULOSUM, ALII CONCUPIVERUNT: UULGO EXISTIMANTUR i UICTORIA RE CUPERARE, METU CONCITABANTUR : ESSE PATIEMINI 3 A' SUMMO UIRO EST ADMINISTRATA. Potes apud

hunc plurima penta*llaba, & non pauca hexasyllaba obseruare, quibus commata , cola, & periodi clauduntur , &, quem pedem singula exhibeant , quem praecedentem statim habeant, diligenter exquirere, & ex hac ipsa obseruatione quandam quasi artem faciendarum clausularum tibi Comparare. quod si sortasse consequi non potueris, haec tamen ipsa obse

Matio ad agnoscendum numerum oratorium non parum te adiuuerit. tu

modo persta,&memento non recta modo ui ed interdum per obliquos etiam tramites ad loca destinata non incommode perueniri 3 nec metuendum, quin, qua tam multi praecessere, tu quoque possis subsequi. nos nullum longae inquisitionis laborem effugimus: quia haec ijs, qui diligenter

introspexissent, non parum profutura putabamus . quo nomine ne illa quidem contemnenda duxerim, quae recentiores uel sophistae, uel rhetores apud Graecos excogitarunt. homines aenim ingenios, atque otio abundantes Demosthenis scripta tam diligenti cura examinarunt, ut ex eiuS Ο-ratoris lectione non solum antiquorum rhetorum praecepta confirmasse, sed nouum quoddam rhetoricae artis genus inuenisse uideantur. sumptis enim ab eodem illo exemplis,& diligenter excussis, ad omnes artis partes uias prius incognitas aperuerunt, dc magno labore munierunt. inter eos autem Hermogenes ille Tarsensis, cognomento Xyster, uel in primis uidetur esse numerandus: qui puer adhuc tantam de se opinionem excit

Mit, ut & Musonius philosophus eum studiose audiueri t.& Marcus ille philosophiae studiosus imperator a se auditum honestissimis donis sit pros

cutus. Huius scripta ad hanc, qua de nos qtuerimus, partem artis, & ad totam plane rhetoricam percipiendam non parum,ut arbitror prodesse pocsunt. quamuis enim illum aemuli ita carpserint, ut eum in pueritia senem,

in senectute puerum fuisse,& ab eo postea artem &literas quasi pennatas auolasse

48쪽

DE NUMERO ORAT. LIB. II. 24

auolasse iactarint: ea tamen non egressus decimum octauum aetatis annum

scripsit, quae illum dc eruditum fuisse, dc e fertilibus agris messem fecisse ostendunt. proinde non desuerunt doctissimi sophistae, qui hunc illi honorem deferrent, ut eius scripta cruditis, quae adhuc extant, commentari s il

lustrare dignarentur. Is igitur ut nunc omittam, quae de statibus & inuentione rara quadam subtilitate disputat) de elocutione ita tractat, ut dictionis oratoriae Ideas, quas possis formas dicere, septem constituendas censeat: quas nouisse utilissimum dicit ijs, qui uel de scriptis alienis recte iudicare, uel ipsi, quod lectione dignum sit, scribere desicierant. harum nomi

quam non inepte perspicuitatem dixeris, in duas species diuidit uero, hoc est magnitudinem, in sex, porro, idest morem, uel moratae orationis formam, in quinque. reliqum autem Ouatuor, ut sunt, indivisas re

linquit. itaque si tredecim illas species, quae e tribus illis quasi generibus

nastuntur, ijs quatuor in diuisis ac posterioribus adieceris; fiunt uniuersae decem & septem numero . has ille omnes longo duorum librorum tractatu explicat, res in singulis octonas diligenter excutiens,sententiam, methodum, schema, lexin, colon, compositionem, clausulam, ac numerum 3 3 qualia haec esse in unaquaque forma Oporteat, conatur ostendere, addi ctis multis ex Demosthene exemplis: apud quem tamen fatetur nullo loco aliquam e tot formis inueniri, quam possis integram separatamq; ab M lijs agnoscere: sed uaria esse omnia, dc per partes mixta, atque inter se confusa dicit, &dignosci tamen, sed non sine magno labore. Georgius Tr pezuntius in quinto eorum librorum, quos de arte rhetorica scripsit. hunc ipsum Hermogenem more suo interpretatus, has sorinas latinis uerbis, &M. Tullij exemplis illustrare tentauit. quod etsi forsan parum praestitisse licui potest uideri; non est tamen sua laude fiaudandus. iis enim, qui otio abundant, quo pacto id ipsi praestare niterentur, iudicauit. nos ex ipso Hermogene, quae ad pedes, quos numeruS Oratorius exigit, quiq; a nobis e qiuruntur, facere putaulinus, in hunc locum congessimus: si quis alia desiderat, fontes ostendimus, unde plenius possit haurire. Is igitur in specimbus perspicuitatis, quarum alteram , idest puritatem , alteramo is, quam uel distinctionem uel elegantiam dicas, ait compositionem membrorum uel commatum ex Iambis. ac Trochaeis ita fieri oportere, ut Dactyli quoque, & Anapaesti, &alij pedes ita interponantur, ne metrum

fiat. Clausulam uero, quam πιά vm uocat, Iambicam, aut Trochaicam esse iubet;&tum ex compositione, quae crebris Iambis constat, tum ex

Iambica Hausula Iambicum fieri numerum asserit . Ex fiequentibus porro Trochaeis ac clausula Trocharca Trochaicum oriri numerum dicit. Ad orationem uero, citiae grandior sublimiorq; sit, cuius formam sti Be uocat, dein species, ut dictum est, sex diuidit, non solum Dactylos, Anapestos,& Paeanas adhibet, sed Epitritos quoque omnes praeter quartum sumit et Iambos non penitus ablegat: Trochaeos, & Ionicos huic orationis generi putat esse contrarios. ubi uero aspera & uehemens oratio fuerit 3 ibi inc

49쪽

ι AIO VITAE RAPICII

cinnos etiam atque incongruos numeros probat. a splendida uero oratione, quam ipsam quoque magnitudini subhcit,eosdem Trochaeos non abi gyt . at cum celeriter agendum est, Trochaeos tum in ipsa membrorum, dccommatum compositione, tum in clausulis laudat: & in hoc orationis genere numerum Trochaicum dicit expetendum, quod is celeritati sit aptist

simus. Et, ne nunc nimius sin in describendis ijs, quae ille per sngulas sormas obseruari praecipit 3 illud animaduertenduin puto, paucos admodum pedes ab eo praeteriri, quas parum idoneos ad orationis numerum . nam

e disiγllabis Pyrrhichium, e trisyllabis Amphibrachum,e tetrasyllabis Paranas duos secundum, ac tertium, Ionicum a maiori, & Epitritum quartum uidetur non nominando improbat L. Pyrrhichium quidem, ut arbitror, ideo praeterit, quod nimis celer ac minutus st: Amphibrachum,quod nec dupla, nec aequa, nec sescupla, nec saltem sesquitertia proportio in illius potest diuisione deprehendi. Paeanas tamen est ubi uideatur omnes admittere . in ea enim forma, quae σοι θοος , itemq; in ea, quae cimo n. dicitur, Paeanas laudat, & nullum ex eis nominatim excipiens, omnes uideliu laudaste. qua uero ratione Ionicum a maiori,& Epitritum quartum praetereat,

non facile dixerim. Sed utcunque se res habet, haec ille, & alia multa in Glijs atque alijs elocutionis Demosthenicae partibus se obseruasse, ac primum omnium de Ideis orationis scripssse gloriatur. huius inuenta si quis profutura sibi confidit; atque ijs, quae nos pauca de multis collecta huc congessimus, non suerit forte contentus; is apud ipsum Hermogenem di

Iigentius uniuersa consideret 3 atque exercitationem ac consuetudinem capiat utendi aptis loco & materiae numeris: ne, si praecepta modo legerit, operam simul dc oleum perdat. nos, ut curiosam istam iuniorum rhetorum sedulitatem neque magnopere suspicere, neque despicere sustinemus: ita eorum iudicia & honestos conatus uel in primis laudandos existimamus: qui ut alias in rebus, ita in hac quoque clocutionis parte Cicer nem conantur imitari. quod facilius consequentur, si illum hac de re breviter disputantem iterum atque iterum legere, dc diligenter inspicere non

grauabuntur. uidebunt enim tres de ni unero isto oratorio antiquorum

xhetorum sententias, & quasi sectas, easq; inter se longe diuersas, ab eo ita

recenseri, ut omnes earum auctores aliqua ex parte reprehendat 3 e numerorum uero formis, quas illi sequuntur,nullam penitus culpandam aut refotini dandam putet; unamquanque suo loco admittendam iudicet. H

rum autem quasi sectarum prima eorum suit, qui solos pedes duplae proportionis, ut Iambum, Tribrachum, & Trochaeum, & alios eiusmodi probauerunt: propterea quod ea compositio dicentibus esset ualde commoda, ut quae nullo prope negotio pararetur, pedibus ipsis sese ultro offerentibus. Secunda Ephori, & eorum, a quibus ille didicit. hic enim sesqualteram proportionem in Paeanibus secutus est, & parem in solo Dactylo. tertia Aristotelis, Theophrasti, ac Theodectae, Qui de sesqualtera proportione, S. Paeane omnes idem senserunt, eum pedem reliquis omnibus praeponentes.&Aristoteles quidem sescuplam istam pedum rationem ita probata

50쪽

DE NUMERO ORAT LIB.III. as

bat, ut duplam, quae in Iambis 3c Trochaeis est,reformidare uideanir, quasi

uulgarem & nimis incitatam; aequam,quae in Heroicis est, quasi nimis grandem, dc plus iusto sonoram, oratori parum conuenire suspicetur. Harum opinionum auctores omnes, sed diuerss sngulos rationibus Cicero reprehendit: primos quidem, quod solam offerentium se pedum commodit tem secuti, duplam proportionem adamarunt, dignitatis in alijs pedibus positae nullam rationem habuerunt, Paeana mollissimum, de amplissimum numerum negligentes, ac Heroum numerum quas poeticum reformidantes. Secundos, dc ex his Ephorum nominatim ideo culpat, quod dignit iis solius rationem duxerit, quam eisse in Paeane solo, dc Dactylo iudicauit; commoditatem, quae in Trochaeo de Iambo est, neglexerit; & tam imprudenter lapsus sit, ut, cum Dactylum probaret, Spondeum tamen sugeret 3 nec intelligeret esse illum Dactylo tum diuisionis proportione,tum graui tale ac temporibus aequalem.quin eunde Ephorum ob id quoque incessit,

quod syllabarunt numero, non temporum interuallo, pedes in soluta or tione metiendos putarit: cum in poeticis rhythmis, atque adeo in metris, non tam syllabarum quam temporum paritas exigatur. quod & Terenti

nus de longae syllabae in breues duas solutione tractans,liis uerbis explicat. Amphimacrus saepe primam, saepe soluit tertiam. Quin etiam ambas saepe soluens, quinque componit breues. Nulla enim non longa selui per breues potest. Dum suo pedi reseruet praestituta tempora 3 llabarum nil nocebit longior progressio . Atque idem hoc genere solutionis alios ex aliis nasci pedes asserit :&

namquanque pedum solutionem eius, unde facta est, pedis uicem subire adeo constanter assinnat, ut ipse pro Cretico breues quinque syllabas p nere non dubitauerit;&nemini sit ignotum, pro Spondeo Anapaestum, Dactylum, ac Proceleumaticum poni solere. Ultimos uero, atque in primis Aristotelem, ideo reprehendit, quod duplicem, dc parem proportionem, hoc est Iambum,Trochaeum,& Heroos pedes tum contemnens,lum

reformidans, ab oratore propemodum segreget; solam proportionem, in qua duo tribus opponuntur, admiretur; alijs aut abiectam fieri oratio nem, aut nimis grandem putet; &dum Iambum dc Trochaeum negligit, commoditatem dicendi negligat; dum uero Heroos pedes pertimescit. ut nimis grandes, non agnoscat eosdem etiam demissis sermonibus utiles esse. post quem tractatum, dc tres trium quasi sectarum duces, ut diue si ita probabili ratione culpatos, quid ipse faciendum censeat, his uerbis explicat. Ego autem sentio omnes in oratione esse quasi permistos, 3c consulos pedes. nec enim effugere possemus animaduersionem, si semper hLdem uteremur: quia nec numerosa , ut poema, nec extra numerum, ut

sermo uulgi est, debet oratio. alterum nimis est uinctum, ut de industria factum appareat: alterum nimis dissolutum,ut peruagatum,ac uulgare uideatur;& ab altero non delectere, alterum oderis. Sit igitur permista dc temperata numeris,nec dissoluta, nec tota numerosa,Paeane maxime,'u

SEARCH

MENU NAVIGATION