De iure saeculari Romanorum pontificum M. Antonij Marcelli Veneti patritij, et senatoris liber. Cui adiectus ingenuus et liber discursus contra elationem et potestatem temporalem papæ pro defensione regis nostri christianissimi, & immunitatem ecclesi

발행: 1627년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

st certamen , auctoritate Pontificis denique sedatum Porro cum Federicus Roma excessisi et,& se Pontifex aduersus Gulichnum Siciliae Regem contulisset,& pace demu ni cum ipso inita, Romam redijsset, quam urbcm consules pristinae libertati inhiantes ei reddiderant in sensam, Agaianum, siue Agranam se recepit, ubi breui tempore commoratu S, naturae debitum persoluit. Idcirco Alexander tertius ad Pontificatum fuit elatus,qua clectione aliquibus inuisa, Octavianus a triuia Cardinaltu suffragis sin Antipapam fuit electus; ex quo dissidia interPontificem,& Imperatorem orta fiunt,quibus is in Galliam confugere coactus fuit. Qui dum ibi co-

moraretur, Vsq; adeo eius desiderium, amorq, animos Romanorum inuasit, ut eum, precibus etiam citusis, reuocarint. Tum monitu Ioannis Cardinalis, qui locum Pontificis tenebat, Consules anno ii63. ex eis fuerunt

creati, qui Pontificis partes sequebantur. Ubi vero ille Romam est reuersus,grauibus inter Romanos,& Tu ulanos rixis certatu est. Cum.n.Tusculani Romanis exosi essent,praecipue ob id,quod ij vectigalia sibi,nec inique, impostasbluere abnuerant, armis etiam ab ipsis Romanis petiti fuerunt,&, quamuis, reclamante Pontifice, in eorum bona irrutum est. Quare Tusculania Cesaris co-phs,quae Nepae, Sc Sutria stationes habebant,implorata,& impetrata ope, Romanos tanta profligarunt caede, Ut diu populo, diuiti sq; exhausta Roma moeruerit. Ultio nis tamen cupiditate Romani non multo post coeperur, ω euerterunt Albam, & cum Tusculum iam vehementer premeret,VrgerentU, Raluod euto, Oppidum illud, ubi fere uti dominus imperabat, pactus est Ioanni Anti papae,qui Romae degebat. Sed Tuculani, ciccto Raium, ne,Ioannem admittere noluerunt. Quare dedit Eccle

sae Romanet dono ius illud omne,quod sibi in ciuitatem

112쪽

Tusculum comparatum fuerat. Ideo Tusculani a Romanis magnopere vexati sese Alexandri terti) patrocinio, imperi)si crediderunt. Quocirca Romani ab eorum vexationibus destitere. Cum autem sese Pontifex huc recepist et, peti)t,ut sibi liceret Romam contendere, pollicitationibus emissis coram consulibus,popuIol,se rebus hs tantum operam daturum, quae ad Dei cultum in templis pertinerent. Quod cum obtinere non potui Dset usua, d Ecclesiae oppida diuertit.Bella inde,pugn ί que non leues inter ipsiim, SI Federicum consequuta

sunt, & pax denique Venetijs. Quibus peractis rebus, Romani etiam Ananiam progressi,pacem ab eo postularunt,quae prae manibus haberi coepta est,petente Ponti fice, ut, Consulum Magistratu penitus ab urbe amoto, sibi dominium integrum permitteretur. Cui cum Romani obluctarentur , nec id, quod per quinquaginta totos annos fartum fuerar, conuellere in animum inducerent, Tusculum ille se rursum contulit,ut proximior suo desiderium populo cocitaret,

Hic tandem mutua conuentione actum est,ut Consules a populo crearentur, non tamen ad Remp admitterentur , nisi prius ad Potificis pedes sese iureiurado obstrinxissent, rem Pontificis,& Ecclesiae ex fide gesturos. Sic tertio Romam est reuersus, cui, Postquam anima egisset, Lucius tertius successit, qui Coiulibus magistratu adimi, enixus est. Sed Consulum auhoritas, S gratia viguit adeo,ut ipse Pontifex ab urbe fuerit abactus,qui lipsi studebat,grauiter exagitati. Pontifex igitur exul Veronet occubuit,ubi fuitVrbanus Terti' ele ',si Ferrariς decessit,cui ab Gregorio Octauo,si Pisis die obht, successu est. Sed cu ab his asio ti88. Clemens Tertius ad Ponti scatus apicem coscendisset,cu Romanis ingratia redi jt,

eorum Consulibus ilios Onuphrius nunquano appellat

113쪽

- ου

Senatores confirmatis; & prisca Praefecti dignitate pe

Ditiis abolita .Eodem tamen,quo prius,dominationi Siure in sila Romani oppida utebantur. Cum enim Caese-stinus Clementis Successor Constantini Rugerib olim Siciliat Regis filiam, clam ex Monasterio euocatam, in matrimonium Henrico Sexto Federici Enobardi filio collocasset,& utriusque Siciliς Regnum dotem ei dixitDQt,integro tamen censit Ecclesiς Romanς debito, cumque imperator mutui ossicij gratia Pontifici Tusculum reddidisset,Pontifex illud Romanis concessit, qui veteri acti indignatione solo penitus aequarunt. Hac serie

Romanς res per annos aliquo t adusque Gregorium no num emuxerunt, quo tempore, cum Pontifex Perusi,

moras traheret, recentes tumultus Romani concitariat,

Incoeperant RomaniConsulum magistratu paulo antea abrogato, Senatores singulis annis creare, interdum v nicum,inteidum v m, & alterum, qui de veterimo Ciuitatis custodiendae curam suscipiebant, S ius populo dicebant. Licet huic magistratui,cui Pontifex annuerat, AErrario se immiscere non liceret,nec oppidis,agri ve Vrbi subiectis quidquam imperare. Tunc igitur,cum Clericorum multi sibi ob aduentum Pontilicis. metue ren populum in eum, senatoris auctoritate plurimum ipsis inseruiente,irritarunt;sed exitium,quod retortis in urbem aquis,& ingenti facta inundatione tum Romanis Tyberis attulit,concitatos sacerdotum animoS compe scuit. Paulo tamen post: ad populum Senator retuli live ctigalia, &redditusomnes non urbis tantum, sed finitimarum etiam regionum elle in Rei p. bonis reponendos, quod & populus comprobauit. Decretum autem hoc cum Pontifici abrogandum videretur, nec id verbis obtinere posset,grandi argenti vi Germanos milites,qui in Italiam Hierosblymarum recuperandarum gratia con--di fluxerant,

114쪽

ROMANORUM PONTIFICUM. a

Buxerant, conscripsit, quorum ope victor euasit. Et his plane temporibus e discordiarum semine , quae inter Pontificem,& Federicum secundum gliscebant, partes Guelsorum , & Gibellinorum originem duxerunt.

Gregoris loco Celestinus Quartus subbi, qui post decimum octauum Pontificatus diem occubuit, SI Celestini Innocentius paritor Quartus,qui,cum Federici Secundi suspectas haberet insidias, anno I 246. emigrauit in Galliam. Vnde Federicum, & Imperi), & regnorum iure priuauit. Interim Romae duo singulis annis eligebantur Senatores, qui Regia fere potiebantur auctoritate. Quare Pontifex post Federici interitum in Italiam

reuersus, cum a Romanis, ut nimiam illam Senatorum otestatem amouerent, aut modum ri, ipso praesente, altem imponerent, obtinere nonPotuisse Romam appellere dedignatus est Neapolimque se recepit, ubi fatis

Concessit.Pontifex hic primu Cardinales rubro redia

miti galero, instituit. Haec Regiminis forma Quarti Alexandri Pontific

tu continuauit, cui cum Vrbanus, & idem quartus su cessit,non quidem Romani dominatum in Ecclesiae oppidis exercebant, Pontificem tamen Romae dominari non sinebant, ut nec Alexandro Concessum fuerat. Et .cum ad illud usque tempus Senatorem genere Romanum creassent, Advenam, qui populo ius diceret, Creare coeperunt. Exinde Vexilliferos, seu Banderarios ex qualibet Vrbis regione magno numero constituebant, quorum in Iudicias vitae, necisq; sententiae versabiatur. Quem usum cum Pontifex abolere nuderet, Ludovi- cum Sanctum Galliae Regem precibus circumuenit, ut Carolum Andagavenssem fratrem in Italiam cum exer- Citu mitteret, pretio utriusq; Siciliae Regno oblato, si

zantum Manfredus,qui Pontifici debacchabatur infen

115쪽

sua, eliceretur. In Clementis ergo Quarti, qui sit Vrbano , Pontificatu Carolus in Italiam retendit,& Romae perpetui Consulatus dignitatem a Pontifice, seu potius, ut inquit Riccius, a populo, Feuda --ro Regnorum ab alio, quam a Pontifice accepit, quam

deinde Regna haud multo post armis ipse acquisi a

Idem Pontifex ,siue magis, ut Paulus Psimilius a Romanus populus Henricum a fratre Castellae Rege tectum in Senatorem perpetuum elegit. Cum enimR mani, se Pontificis dominatu non teneri profiterentam Pontifex tunc temporis ut plurimum Viterbi sedem haαbebat. Si tamen Angelo Constantiensi accedimus,lpsea mei Carolus Henricum hunc in Romanum Senatorem sibi substituit, eodemq; deinde armis capto , Corradini fisis copijs, Romam deuenit, ubi, Pontifice annuente Senatoris munus obruit. Tum sui loco Iacobum Camielmum substituit: Cuius potestas Gregoria Decimi, In hq ,α Hadriani Quinti Pontificatu Romae ad

viguit,vtHadrianus,quo illam retunderet,Rudolpi Mesarem in Italiam vocarit, qui tamen aliorum helmolestia implicitus, rem non est aggressiis. Carolusvsq; ad Ioannis vigesimi, quem aliqui vigesimum pinominant, M ad Nicolai terti j Pontificatum titul pessulsit. Nicolaus hic, ab vrsinorum sanguine oriundus, poti a Garolo in uxorem peth t vitam ex Salerniani P cipis filiabus,qui Carolo natus erat,quique postmoCarolus Secundus fuit appellatus. At responsiim tulit, aequum non esse, Regiam Sobolem dominatui, qui d mini vita terminaretur, immisceri. Quare Pontilex is dignatione perculsus Carolo titulu ademit, V icariatas

Imperialis in Hetruria, dignitatem ei per Clament-Quari

116쪽

Comite Cantubriensi de Imperio Certantibus,& vacua Caesare sede, Clemens sibi moderandi Imperi) curas induerat , exemplo Leonis Terth cum in Magnum Carolum rerum Occidentalium summam esset Collocaturus. In speciem autem attulit, quod Rudolpho, quandoquidem ad Imperatorium fastigium is in Germania suerat euectus, Vicarios Imperiales creare Competebat: Pontificibus vero tantummodo, cum Malcstas Imperatoria Principe vacaret. Tum Romam venit suorum opi-hus, studijsq; subnixus cum se ultra id pellere animaduerteret,quod cς teri Pontifices soliti fuerant,esse rationi congruum,asseruit, Romanos conciues suos abEcclesiasticis gubernari, ut Ecclesiastico Dominio, a quo desciverant,annecterentur. Ideo se ipsum renunciauit Senatorem, M saepe idem ipse nullius adactus consilio Senatoris munia exercuit,Edicto lato, ne quis in posterum Regio Stemmate Senator foret, neve dignitatem quis longius anno proferret. Nicolao adempto , Cardinales Martinum Secundum cx Onuphrij sententia , qui Pontificum seriem quam . diligentissime prosequitur )IViterbi Pontificem elegerunt. Hic Confestim Carolo Senatorium nomen restituit: Romanisque permisit, ut duos sibi e Patritiorum ordine Senatores quotanniS crearent, qui Vrbem Apostolica auctoritate administrarent : cuius artis astu Dominium Ecclcsiasticum valido Romae fundamento fulciuit, quamuis ipse non ibi suum fixerit do micilium.

Rebus sic se Romae habentibus, Clemens Quintus natione Gallus', Burdegallensis Episcopus Pontificiam sedem anno. I3o . in Galliam transtulit , annos Octoginta permansuram. At ne Romani denuo O a tanta

117쪽

tanta Pontificis absentia in turbas irent, ab eoque deficerent,Romae Cardinalem statui t,qui Senatoris etianta petionam sustineret. Quamuis Ludovico Banato, quem Pontifex Auenione a Catholicorum coetu anathemate remouerat, Romae Coronam Imperatoriam accepturo, Regimen Vrbis a duobus e nobilitate senatoribus, Imperatoris Vicari)s, teneretur. At Bauarus forsan eos antea crearat, cum & in caeteris Italiae ciuitatibus Vicarios

ex eis, qui suas sequuti fuerant partes, destinasset, nullo temporis spacto e magistratu dimouendos. Alter eorum Stephanus Columna fuit, qui Pontificatu Ioannis Uigesimi primi,secus vigesimi secundi, Ludovicum Imperatorio Diademate coronauit. Sed Villanus tradit, Ludovico Romam adueniente , populum Romanum concitatis animis e Patritiorum manu dominatum ex-rorsisse,sibique Seiarram Colu mnam in Ducem creasse, qui Urbem quinquaginta, & driorum virorum popula rium, quatuor e quaque Ciuitatis Regione electis, coim filio gubernaret: Et ab eo, de a Butio de Processo, &ab Ursino de Ursinis, qui senatores fuerant, & a Petro de Monte Nigro Equite Romano Bauarum Romae anno I327. IS. IanuariJ Coronam accepisse, & abeuntem Scanatoris munus in Rainerium Vgutionis de Fagiola filiucontulisse. Cum autem secundo reuersus Romanis petasime in illum animatis discederet, Bertoidum Ursinum, Cardinalis Legati Nepotem , & Stephonum Columnam Romam aduectos a populo Consules fuisse re

nuntiatos.

Assumpto dein ad Pontificatum Benedicto X. quem aliqui X ll. appellant, cum is praeuideret, Ludovicum rurius in Italiam iter instituere, Ut quoscumq; posset, amicos, undiq; sibi conciliaret, Romam Legatum misit, qui Romanos in cam deduceret sententiam, ut Senato-o Mam

118쪽

riam dignitatem, quam Regis nomine exercuerant, A postolicae sedi acceptam referrent, Stephanoq; munus illud in annos quinque prorogarent, ita tamen, Vt ei singulis annis Ecclesiastici Imperia vigore Collega daretur. Hac itaq, forma bis Stephano Collega fuit datus. Resq; continuata est , donec Nicolaus Laurentij titulo Senatorio Vrbis dominium inuassit. At cum is Auenione in Pontificis carceribus,quo illum Carolus quartuS Romanorum Rex trahi mandarat, inueniretur, Franciscus

Petrarca ad populum Romanum epistolam scripsit his

verbis. Et si enim vobis Imperij titulum nitantur eripere,non D, φ. aeum tamen eo vesaniae sunt eueriti, ut negare audeant, vos m

stros ciues ius habere. Certes quid homo iste peccauit, Roma ppeccauit, nec dubitari potest de commissis Romae peccatis, rum esse iudicium,nstobis fundato bus legum, ali cultoribus quae usta gentibus tradidistis, eripitur ius commune. Ex quibus, S ex eis, quae sequuntur, coniectari licet auctoritas, quam ad illud usque tempus conseruabant Romani,

Anno postmodum r349. Clemcns Sextus Romanis emagitantibus indulsit , ut Iubilaeum quinquagesimo

quoquo anno celebraretur ; quam gratiam, Vt ei rependerent, assensere, ut Ponto sex, qui Auenione adhuc co- morabarur , quatuor Praesules Cardinales nominaret, qui Romanas res fatuo turbatas tumultu digererent , componerentq;. Quare hi magistratum Senatorium reuocarunt. Sed Franciscus Baroncellus, senatoribus expulsis, Vrbe potitus est ;Consulis, SI Tribuni titu Io subnixus. Cuius ut potestas opprimeretur, NicoIaum Laurenti, e carceribus exemptum, & senatoris gradu deco . ratum in eum Pontifex emisit. Hoc autem popularibus armis nuci dedito, Guido Iordanis fuit in annum, Pon

es sauctoritate, Senator unicus electus. Cum pristio 3 nam,

119쪽

nam Romani libertatem in omnibus, hoc unum Pontifici praestabant obsequium, quo ab illo Senatores, ut CPatritiorum genere eligebantur, confirmari petebant. Orta dein in populo distensione, Innocentius Sextus eo Senatorem aduenam mittendi'facultatem obtinuit: quod anno is p. inchoatum est; per totum id temporis spacium Banderariorum, qui custodiendae Urbis curam gerebant, vigente Magistratu. Exin, Platinae assertione, Gregorio X l. Pontifice creato, Senator sexto quoquci mense Romanis a Pontifice dabatur: qui ius populo dicebat : sed potestas,& ratio Remp. administrandi, cauendique, ne quid Civitas detrimenti acciperet, tota penes Banderarios existebat: quorum licet insidias metueret, Romam tamen Vrbanus VI. aduectus est: At cunctorum ibi ciuium ope, qui, male de ipso sentientes Clementem VII. Antipapam elegerant, destitutus , ex angustias euasit unum , & triginta Cariadinales creando. Vt enim plenam Banderarid conspexerunt aulam , finem nouarum rerum imposue

runt.

Vrbano successit Bonifacius IX. qui cum Assisij anno 1 oo. prae foribus existente, Vitam ageret, per Legatos R omanorum rogatus est , ut se in V rbem conferret, quo sequentior hominum multitudo, eo praesente, ad Iubilaei Celebritatem conflueret. Hoc etsi magnopere Pontifici in votis esset,compresso tamen simulatione desiderio, respondit, lubenter abesse ab Roma; cum Senatores aduenas ab Urbano acce-etare recusarit: aErario Praffectis, quos sua sibi stultitia finxerant, Senatorum munuS obeuntibus, Banderariorum libidini cuncta permittentibus; dominatu in Tyrannidem verso; S re malo consilio gesta continuante;

quod ipso ferre nequaquam posset. Hoc Romani per

120쪽

moti responso Malatestam Pisauri Dominum a Pontifice Senatorem acceperunt ;Banderariorum abolere licentiam spoponderunt, ad Bonifacium, Ut Romam migraret, Legatos iterum miserunt. Quo posteaquam ilici deuenit, Sancti Angeli castrum firmiori praecinxit munime,& totius Vrbis imperium lenta unus praehendit manu. Hac rerum, & casuum vicissitudine, Roma, quae prius Caesarum Orientalium arbitrio subiecta fuerat, in Pontificum potestatem post longam annorum seriei est collapsa. Inanem tamen etiamnum Romani quan- dam libertatis,& domini, retinent imaginem: Nonnullos enim sibi Magistratus creant, titulo aliquos Conseruatorum, aliquos Caporionum, aliquos alio; eis veteri more praeterea a Pontifice Senatore concesto: qui una aecum Conseruatoribus ad ius dicendum sedet in Capitolio , ubi Populus adhuc ad conferenda consilia solitus

Conuenire : argumenta regni in speciem inuenta quo multitudinis imperitae animi circumueniantur. Non enim Romani nisi in Romanos, S de leuioris momenti causis ferre queunt sententias. Caetera sibi,suisve agglomerauit Pontifex. E Tam longae narrationis successus, ut mihi optimum visum est in medium proferre, quo tantae Urbis acquisitio clarior elucescat, ita e re duxi iura eis non permisce

te, quae sibi Pontifex interim alibi peperit, ne plurimarum rerum narratio tenebrico

SEARCH

MENU NAVIGATION