De iure saeculari Romanorum pontificum M. Antonij Marcelli Veneti patritij, et senatoris liber. Cui adiectus ingenuus et liber discursus contra elationem et potestatem temporalem papæ pro defensione regis nostri christianissimi, & immunitatem ecclesi

발행: 1627년

분량: 224페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

ea , quae ha ctenus allata sunt , tum quia Arachisus Dux Beneuentanus in Hadriani Pontificis obitu Cam, paniae urbes vexauit , destititque ab armis non.Apostolicae sedis reuerentia , sed Caroli Magni praecepto, qui pacem inter ipsum, & Pontificem firmauit. Paulo post cum ab Italiae populis, Graeco Imperio subiectis, Constantini sexti iussu, Hilde prandus Spoli ti , & Grimoaldus Beneuenti Dux bello vexarcu-tur, ipsi met suis e ceruicibus absque ullo Pontificis interuentu , Consiliove inuasioncm egregie propulsa

runt.

Adde, quod in Diuisionibus Imperio, inter Irenem,& C.irolum Magnum factis, conspicue liquet, D cena Beneuentanum neutri subicctum extitisse : ut Min alia Italiae regione Venetis contigit. Insuper , cunia Carolus Magnus Italicis Longobardis nouum bellum intulister, pacem Grimoaldo Beneuentano Duci, qui, cunctis excisis , unus Longobardorum in Italia reliquus erat, hac conditione concessit, ut singulis annis quinque Coronatorum millia, quae dein ad septem Ludovicus auxit, sibi penderet. Ad haec Leo Marticanus Bibliothecarius scribit, anno 89i. a Christo nato, anno vero 3io. a primo B neuenti Duce , Sintasiticum Patritium , Imperatoris ConsLintinopolitani Ducem , Beneuentana Vrbe p vitum. esse , quanta votius eo temporis spacio Duces, Principesque Longobardi tenuerant. Sintasitico successor in Beneuenti regimine tres annos cum mensibus . octo Georgius Patritius durauit , qui ab Guidone Marchione fuit eiectus. Is urbem duobus annis, Rache,

Chius duobus obtinuit 1 Dein in Aterolse Comitis C Puam manus , qui partes Constantinopolitani Caesa-

92쪽

tis sequebatur, relapsa est: Eiusque successores, qui Oacidentis Imperatoribus morem gerebant, Illam iam. diu tenuerunt, donec fuit ab Henrico secundo Leoni

Pontifici concessa.

Spoleti vero Dux Cudo , seu Guido fuit, qui una

cum Berengario primo, altero alicri aduersante, Rex Italiae fuit creatus, & ei Lambertus filius in regno successit, Lamberto filius Lotharius, titulo primum Ducis a Spoletanis, deinde Regis ab eisdem,& ab Etruscis acclamatus. Rationem propterea non video, qua re Ducatus hi Romanae Ecclesiae a Carolo Magno concessi dicantur. Sed nec de Liguria quidem res ita constat , cum in comperto sit, Ademarum a Carolo Magno Ianuae Comitem ideo fuisse creatum , ut piratarum incursiones compesceret , Cum quibus dum totis classibus acerrime conflixisset , in pugnae victor occubuit.

Neminem fallit, in Italiae Descriptione a Leandro Monaco facta singulari studio , Δ cximia rerum per- uestigatione, patere, Forum- Iulium post quatuor, Mdecem Longobardicae , duos Gallicae stirpis Duces, ibi nomine ungillatim expressos , ad Imperatores re cidisse : Tarutilum, Longobardorum potentia elisa, etiam ad Imperatorum , SI Italicorum Regum di tionem peruenisse : Ianuam , Desiderio in captiuitatem adducto , ad Pipini Italici Regis manum deuolutam fuisse , deinde Bernardi fili j, & postmodum Imperatorum , qui Carolo Magno successere, deuolutam fuisse. . Luca vero ab eodem Bibliothecatio inter Etruriae ciuitates Imperio subiectas recense

tur at illi

93쪽

Quod ad Corsicam attinet, ait in Ianuensi Historia Lituerianus,eam, CaroloMagno Imperatore Clecto,Saracenorum dominio fuisse obstrictam, qui nauali Certamine fuere ab Ademaro prostrati, SI insula hostibus erepta,& Ianuensium dicioni adiecta, quam tamen ipsis centum abinde annis Pisani ademerunt anno nimirum a Christi natali die roso Non eo tamen inscias, Cum subiacere, quod Ponti sex Ianuensibus in insulae dimidio ditionem eoiure,quo potiebaturEcclesia,Confirmavit,. de quod alicrum dimissium a priuatis hominibus nomine publico fuit emptum : sed nullum facti tempus edo-

Scribit praeterea Mianoldus, Bonifacium octauum anno Irys. Iacobo Terraconensi Regi Sardiniam, Corsicamq; seudali iure concessisse, & Inseudationis exemplum etiamnum in Bibliotheca Vaticana inueniri,i biqis literas eiusde Regis,& Alphons fili) ad Ioannem XX lΙ & Petri Nepotis ad Benedictum XIIo exaratas custodi-xi,in quibus Reges hi pro Corsicae, & Sardiniat Regnis Ecclesiae Romanae iuramentum fidelitaris praestant. ln- super inquit, Ioannis XII. extare litteras,in quibus Iacobo parte census, pro duobus his Regnis debiti. remittit. E conrra Exa natus non huic, vel illi Principi , sed Archiepiscopi Rauennati, Vt Blondus testatur, cura

Postquam igitur Hadrianus confirmationem hanc ἀCarolo tulit Leum grati animi significationeLPatricium Creauit, qui gradus proximus, erat ad Imperium , quod hreui consequutus erat. Rex itaq; hac dignitate decoratus sese rursus ad Papiae obsidionem Contulit, quam Vrbe cum pestismmium grasiaretur,Desiderisissese Caro dedere,sexab illo redita mensibus,coactus fuit;quem illincta Galliam captiuum hostes pertraxerunt: eampPaulo

94쪽

paulo post Carolus,cum Mediolanum, Ticimimq; viris

ex aula Regia conspicuis credidistet, consequutus est; Nemine Longobardorum Ducum e ditione amoto. Interea Agelgisius Desideria filius sese Constantinopolim

recepit, S lmperatori ob oculos Bbiecit Italiam, Romamque,Imperi, columen,specie libertatis,SI Religionis abeo subtrahi,& Gallorum nutu conformari. Tum rebus suis expostulauinauxilium, &, impetrata classe, Italiam versus remeauir. At breui se rursus,opere penitus intentato, Constantinopolim retuIito

His porro temporibus Brogardus Foroiulia Dux defectione a Gallis tacta, Longobardorum vires colligere coepit: sed Galli leuis armaturae equites co festim in eum irruperunt, obtruncaruntque;quo sublato,Carolus Foroiulb Ducatum Gallis destinauit,& primo Henricum, deinde Francum Duces instituit, huic etiam Styria, MC arant a Ducatui additisia Regnorum postmodum, M ptouinciarum inter filios diuisione iacta , Carolo Germania, Pipino Italia, Ludo uico Aquitannia obuenito Quare Pipinus Regni siti sedem Mediolani constituit: quae Urbs inter Italas praeci pua est traiectui inGalliam Germaniamque maximα

Defuncto Hadriano, Leo tertius ad Pontificatum, fuit elatus,qui multa Ptarcessorisacta sustulit. Ideo affines , quique mortui partes sequuti erant, conluratorum manum in ipsum concitarunt,qua ille deterritus in Galliam profugit. At eum Carolus reuerti Iussit, reuersumque paulo post in Italliam insequutus, ut controuersias illas iudicaret,dirimeretque. Verum cum calumniarum auctores non reperIrentur, Imperatori Pontificisinnocentium,ut Abbas V pergens. tener publico iuramen- ωeX D u rg ire visum est. Quarc Leo publico tutari ado

95쪽

sese a criminum insimulatione vendicauit. Paulus tamen 2Emilius,& alia asterunt, cum Carolus super accusatione sententiam Iaturus iam es et , Praelatiores

in Ecclesia Antitistes Regi denuntias e , desistendum

ei esse , cum unus Deus Pontifici superemineret iudex. Carolum his auditis libenter acquieuisle : Vltro Pontificem , iuramento praestito , se ipsum iudicio liberasse : id anno Domini octingentesimo , di decima tertia Nouembris euenisse. Dum ergo CarOlus Romae consisteret, sacroque , precibus ad Deum estusis, ipsa Christi natali die interesset, Pontifex ipsi hac de re nihil cogitanti in diuinorum precaminum elatione ante Petri aram editorum corouam in caput apposuit, & Romanum Imperatorem declarauit. Id vero Blondus , & Bonfinius Dec. 2. bb. s. populi consilio, rogatuque factum affirmant. Sic vitro, citroquci collatis beneficijs Pontifex a Gallis prophani iuris ditiones, Pipini Progenies a Pontifice non regnum modo Galliae , sed Occidentis Imperium accepit; Con stantinopolitano Imperio miserrime spoliato. Nec id iniuria , si mentem ad eorum Imperatorum impietatem aduertimus. Sed reuera , repentina Mahometanorum , & admiranda subito potentia eo loci Imperium illud depresserat, ut vix Orientalium prouinciarum, ne dum Occiduarum defensioni par estet. At illa memoranda Impeli; sectio non minorem existimationem , fructumque attulit ipsi Ecclesiae quam Gallis. Vt enim insigne illud admirandi iuris argumentum praeteream , quod inesse Pontifici innotuit, Regna,ia Imperia,cui sibi liberet, adimendi, concedendique,si quis retro temporum res aequa trutina perpenderit, facillime dignoscet, Imperatores, etsi fassi hic rin Pontificem Christianae Religionis esse caput, & vica

96쪽

rias Christi partes gerere, ideoque summos illi honores exhibuerint, supremum semper, S prope diurnum sibi ius adiciscere suisse solitos, quo plane Pontificibus iiii perabant, SI Pontificum electiones, alioquin ponderis

nullius visae fuistent, Imperatoria auctoritate confirm bant : Pontifices non tantum Imperatorum mandatis

obtemperabant, sed etiam constitutiones, S leges super Religione ab ipsis conditas, ut in Codice videre est, accipiebant. Translato autem Ι imperio a Pontifice in Occidentem, & in Regem Galliae collato, qui Regnum etiam Pontificiae auctoritati acceptum referebat,reS i ge diuersam induit faciem.Nam cum insuper Pontificos rationem Imperarotas eligendi constituistent, de tibi ius illum confirmandi,& coronandi retinuissent ita dubium reuocare neutiqua potest, ImperiumOccidentis a Pontificibus originem duxisse,ab eisque promanasse. ideo a Pontificatu pedere, multo este dignitate inferius. Imperatores quidem eam mordicus amplexi sunt sententiam, in se cum Imperio,supremam illam omnem veteris

Imperi j auctoritatem, ne puncto quidem diminutam, fusi se collocatam; ut ex eodem Carolo Magno perspici potuit;sed duru in scopulum Christianorum, quam plu-

rim orum malo impegerant. Ex hoc enim turbarum illa,& bellorum cruenta tempestas excitata est: quae Pontifices,& Caesares acerbitate rabidos ,& odio plusquam Vatiniano exulceratos, inter se commisit, ex hoc illud

est ortum incendium, quod Italiam totam diu miserrime absumpsit. Carolus Magnus a Pontifice creatus Imperator,& ab eodem tempore Pipinus eius filius unctus in Rege

Italiae fuit. Quibus peractis, claues Confessionis Diui Petri , & Urbis Romae vexillum Pontifex ad Imperatorem misit, rogauitque, Ut suorum aliquem, cui populus.

97쪽

populus Romanus iureiurando fidelitatem pollice tur, decerneret, quam ad rem Angliibertus Sancti Ri rh Abbas ab Imperatore delegatusfuit.

Hinc ad res Italas Componendas Carolus animum appuli t. Et cum iam ob oculos illi versanetur, Longoba dos,qui per ducentos, & septuaginta cum duobus annis in Italia domicilium tenuerant, nil iam a Vetustioribus inquilinis, externa specie, differre, & eis ultra Padum itantummodo discrimen aliquod a reliquis inesse,indulsit eis, ut in ea Italiae regionenomen gentis conseruaret, appellarentque Longobardiam. Exarchatum vero, Vt Grami Imperi)fortarus memoriam penitus deleret,Romagnam nuncupauit. Quae vero regiminis ratio tunc in urbeRoma peruiterit, nec penes Bibliothecarium, nec penes alios liquet. Vero tamen magis videtur simile, Pontificem Leonem 'sese Publicarum Serum modera tioni nonimmiscuisse. Quandoquidemidem Bibliothe. carius de eo tantum memoriae prodit, quod templorum resarciuerit deuastationes, Presbyterorum Institutionibus operam dederit, & huiusmodi alia, quae Pietatis, N. Religioniserant, curauit. Pipinusisteretata Regno Italiaepotiri cupidus, visibinemonegoti facesseret,

armorum Nnrtunae fauore, Omnes Longobardoruma Duces subegit. Cumque iam Graecos etiam prorsus ab Italia amandareanimo volutaret; Irenes Legati, quae na tunc Orientis prierat Imperio Meso,Vxore Viduo, coniugium Imperatricis obtulerunt ,quo totum Imperium rursus, & id sub Gallorum ditione, coalesceret.

Qua oblatione induciae factae sunt: sed nihil ex ea statu

tum fuit.

Scribit Abbas Urspergensis matrimoniumlhoc fuisse

ab ipso Carolo quaesitum M voti autem non euasisse com-

Iotem Ese Patrith facto,fratris Nicephori,qui sese tu

temporis

98쪽

RoMAMORVM PONTIFICUM. 83etemporis in Imperium intrusit, pace cum Carolo firmata,diuisionem rerum Italicarum perfecit. Qua tranS-

actione quidquid infra Neapolim,& Mansredoniam si

pero,& infero mari alluitur, Grieco obtigit una cum Sicilia. Reliquum vero, quod ad Alpes vergit, Carolo est

adiectum. Hae tamen diuisiones nec Venetorum, nec

Beneuentani Ducis libertati quidquam derogarunci quippe qui nullius Regno obnoxij constiterunt: caeteris

prouinci)s Imperio additis, i cuique obuenerunt: Pipi nus quidem paucis post annis Venetas Insulas armis attentauit;sed magno suorum damno, de dedecore. In pacis autem conditionibus secundo inter Carolum,& Michaelem Graecum Imperatorem, initae, firmatael, lices ab auctoribus leuissimo brachio attingantur, exprimitur, Michaelem in Orientem, S in Constantinopolitanam, Carolum in Occidentem, S in Romanam Vrbcm. fuisse dominatum. Ex quo recte coniectura consequi licet, Occidentis Imperio instituto, Urbem Romam ab Orientis Imperio ad Gallorum ditionem fuisse translatam;in eademq; permansisse: donec Imperio Gallis erepto , ipsa primo sese in libertatem vindicauit, deinde a m Pontificum manus pedetentim est delapsa. Quae cuncta ex ijs, quae subij ciam, patebunt. Logere est enim, quod Ludovico Caroli patris loco ad Imperium elato,Romani Proceres insidijs Leonem Pontificem de medio tol- Iere sunt aggressi: Cumq; id ei patetanum foret, cura-rcique,Vt tanto crimine imbuti poenas luerent,Ludo taliacus Bernardum ex Pipini fratris nepotem, cui etiam in Regno Italiae silccesserat, Romam misit, ut ibi caueret, ne turbae, & dissensiones illae peius quidquam parerent. Bernardus, etsi ut primum Romam attigit, in grauem decideri tmorbum, Vrbis tamen res Comitis Girandi opera composuit. Postea vero cum Blerae Pontifex aegro- M taret.

99쪽

e . .

rarer, Romani furbs acti ve a rabie sunt illa omnia - aedificia demoliti, quae ipla instaurauerat, vel funditus crexerat, tum Romae, idna reli Pis in ciuitatibus, oppidisque. Quos tumultus cum Bernavdus epistola sedare non posset, armis sedauit, Vigentio Spoletano Duce cum exercitu ad eos misso. Harum turbarum de causa multi Romanorum partim in exilium eiecti, par vi in rotegati fueruiat. Quare Stephanus Quartus, qui a Leone Pontificatum cst adeptus a se in Galliam contu lit, MabImperatore precibus contendit,utRomanis flagitiosioribus expulsis patri itin sibi restituero nonabnu ret. Quod utique impetrauit,cius letiam itineris occasione Aquisgrani ἐmperatorem sacris est initiatus , ed Corona insignivit Cum autem Bernardus fatis concessisset, Lolliarius

Ludovici Pi) filius in Regem Italiae est electus, cui Pas qualis Pontifex Stephani successor in Diui Petri arda

Coronam imposuit. At cum& Romani, dc nonnulli Italorum primates ei morem gerere detrectarent, scse Ticinum ad Patrem Imperatorem recepit, viribusque ad pervicaces comprimendos opus esse, edocuit. Quare militum ei turmas aliquas Imperator impertiuit, Romamque reuerti, S regno suo reluctantes iussit compesccre. Sed antequam Ticino discederet, ad eum est perlatum, Theodorum primum Romanae Ecclesiaran. tistitem, Leonemque eius Generum in Lateranensi sede luminibus primo fuisse cassos; mox Capite plexos.

Quod liquebat hoc ipsis ideo contigisse, quod fidems .Lqthario datam praestitissent; Nec ab aliquorum opi

nione abhorrebat, Pontificem crimini consilium, vel saltem assensum accommodasse. Sed Pontifex culpam a se remouit; nec eum tanti sceleris participem fuisse, credidit Imgerator. -

100쪽

In Historicorum litteris habemus, Lothariam hunc Eugenij temporibus primo Romae Magistratus constituit se, qui populo ius dicerent. Quare opinantur aliqui, ab Caroli adusque Lotharij tempestatem Romanis libertate uti fuisse concessum, qua tamen nephatie abute

bantur.

Ludovici vero epistolam extare , Blondus inquit., Pasqualis temporibus scriptam, qua, C iuitates Oppida ad Romanam Ecclesiam spectantia ab eis seceris nit, quae ad Impetium attinebant, asseritque ad Imperium in Hetruria pertinere Aretium , Vulterras., Clusium, Florentiam, Pistorium, Lucam, Pisas, Lunam. Porro Cum reliqua non enumeret , subhcit idem Blondus, videri ea Ecclesiastici iuris fuissc , a se autem ignorari, cur Perusium , & Vrbem Veterenia, quae Tuscae sunt, ad Ecclesiam spectasse innuat. Inquit pariter , Todinum in Vmbria , ω quidquid Rauennati agro adiacet, M vltra Appennini iuga Romagnam , SI Rauennatem Exarchatum Ecclesiastico iuri adscribi. Sed , ut Bibliothecarius testatur , Platina, cus Paulus AEmilius assciatitar , ait, Imperatorem In epistola ad Pasqualem Pontificem data efferre , Aretium , Vulterras, Clusium, Florentiam, Pistorium, Lucam, Pisas, Perusium, Vrbem Acterem Hetruriae ciuitates ad Imperium attinere , reliquas ad Ecclesiam. Hi vero a Blondo differunt , qui Lunam inter prae cipuas Imperij ciuitates , ab illis omissam recen suit : Perusium autem , & Vrbem veterem , est EC-clesiasticisimpartitus , quas ij Imperio apposuerant rCum tamen omnes eiusdem epistolae , quae Ludovi. ci Imperatoris est , fundamento innitantur. Imo , Vti maior etiam conglobetur auctorum diuersitas,

SEARCH

MENU NAVIGATION