Sancti Didaci Complutensis Canonizatio. Quam Sixtum 5. pont. opt. max. admiranda pietate, solemni ritu, frequentissimo cleri, populiq. conuentu, celebrauit 6. Nonas Iul. Anno 1588. A Pet. Galesinio prot. apostolico descripta, distinctaq. partibus tri

발행: 1588년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

4 S. DIDA CI. CcNON in ΑTIONIS ACTA.ceSq. integerrimos . Iis praecipuo , ut moris est , rescripto Pontificio, cui manu sua Pontifex subscripserat, quarto Calendas Iulij, anno MDXXCv. dato, negotium mandauit: ut huius causae acta, ab Hispania Romam allata, viderent, cognoscerent, atque eXpenderent in primis, an quaestiones rite habitae essent, an item legitima testimonia, idoneaq. adprobationes , decernerentq. item inter se de ijs omnibus, tum referrent . Qui ubi aliquot post mensibus magna cum dilia gentia , quam adhibuerunt, Omnia perieXerunt, et conside rarunt, maturaq.deliberatione inter se statuerunt, ad Pontissicem singula retulerunt, certis capitibus distincta, ut mox im

I. Causae acta esse legitime tum recognita,tum interpretata. II. Testes ex litteris remissorijs, recte riteq. interrogatoS: et quaestiones de ijs legitime habitas esse. III. Eos testes nulla exceptione summoueri,sed maxime id neos ad faciendam fideia , . IV. Testes praeterea, litterarum remissoriarum auctoritat adhibitos, fuisse legitime atque ex praescripta ratione, re .' cte interrogatos: et praeterea quaestionum aliarumq. scrupturarum monumenta , recte exscripta esse, fidemq. et - probationem afferro .

V. Librum, de miraculis instriptum, quo scilicet beati Dida-

ci miracula centum et triginta explicantur , ex archiuio Complutensis conuentus S. Maria: Iesu desumptum, probationum vim praebere, et recognitum, ut per exemplaris

vetustatem fieri potuit, fidem facere: et reliqua item duo, et quinque foliorum fragmenta , e pago sancti Nicolai, patria beati Didaci, perlatata VI. Constare item, beatum Didacum , in eo pago natum , ordinis sancti Francisci laicum professum, ex hoc saeculo

migrasse anno M CCCCLXIII. vitam egisse piam, religiosam, sanctam: illum morum sanctimonia, castit te, humilitate, charitate, eleemosynarum largition ,, commiseratione , et egregia , mirandaq. erga pauperes

Christi liberalitate, aliarumq. virtutum splendore diuin tus illis saeculis praeluxisse: multa pro gloria Dei perpessum ' esse, eamq. ob rem et in vita, et post obitum, omnium, qui illum

82쪽

, illum norant, opinione sanctum putari, piaq. Veneratione coli: eius corpus in ecclesia sanctae Mariae Iesu loco recomes , quod sacellum appellant beati Didaci nomine. VII. Constare item illum, multa aetate prouectum, diem . suum obijsse pridie Idus Decembris, anno a Christo nato

VIII. Omnium sermone, et praedicatione illum, dum in hoc saeculo fuit, sanctitatis nomine celebrari. IX. Idem testatissimum fieri libro miraculorum , idq. testimonijs quam plurimorum,qui illum de facie norant, eiuslsere assiciua usi sunt consuetudine. X. Testificari multa miracula, et beneficia diuinitus homini- . bus diuersi generis et loci facta meritis et precibus beati. Didaci . XI. Praecipua etiam, atque singularia miracula testata, et i probata esse, praesertim, quod narratum est de serenissimo Carolo, Hispaniarum Principe, et item de Maria Pinitila, paralytica . XII. Alia multa nota, et testata esse ex libro miraculorum,

quem mox commemoraui.

Haec Auditores Rotae iudices delegati ad Pontificem ordine retulerunt: tum quaecumque praeterea ad canonigationis actum pertinerent, recte ac legitime instructa parataq.esso omnia exposueruntia .

. . . . .

De Cardinalibus, delegatis etiam iudicibus recognitionis actorum huius causae . U I I I.

IIs omnibus auditis, S I x Τ v s Pontifex , quo maturius cuncta peragerentur, in consistorio, quod decimo Cale das Februarij anno M D XXCvII. habuit, amplissimis octo Cardinalibus , Alexandro Farnesio, Collegij Decano, Epia scopo Ostiensi, Marco Antonio Columnae, Episcopo Praenestino, Michaeli Bonello Alexandrino tit. S. Mariae supra Mianeruam, Iulio Antonio Santorio tit. S. Bartholomaei in Ins la , Antonio Carasae tit. SS. Ioannis et Pauli, Constantio Sa nano tit. S. Petri in monte aureo, Presbyteris, et Ferdinando Mediceo, Diacono S. Mariae in via lata, Hieronymoq. Ma κ : Κ a theio,

83쪽

r 6 s. DIDACI C ANONI 2 ATIONI s ACTA theto, Diacono item sancti Adriani, id praecipue mandauit ,

et delegauit, ut quae ab Auditoribus relata essent, Omnia sim gulaq. accuratissime cognoscerent: itidemq. perspicerent, et considerarent, quam diligentissime possent, quaecumque in negotij huius grauissimi rationibus considerari oportere . Tum ij causam delegatam statim aggressi, ut viri sunt summa sapientia, iudicioq. praestantissimo, in ea quemadmodum ceteris in rebus solent, et religiose, et pie, et aequissime se ges serunt praeclara cum laude . Farnesius igitur Decanus, tertio Nonas Februari , congregationem delectorum Cardinalium habuit, in qua primum de re delegata agi coeptum est. Rotae Auditores, Roscius, et Robusterius, praesto fuerunt ad causam: de qua retulerunt, se illius acta vidisse, recognouis se, et perpendisse omnia diligenter, prout summatim, de more canonizationis, certis capitibus comprehensa , singula contineri dixerunta . Haec breui cum coram exposuissent , actorum exemplaria Cardinalibus tradiderunt, et summam itidem capitum, quam ipsi confecerant . Postea vero quam illi abierunt, in eam deliberationem , matura consilitatione agitatam, Cardinales venerunt, ut et omnia illa acta denuo recognoscerentur ordine, quo Rotae Auditores usi erant, et singulae praeterea positiones, quas, inde desumpta, illi ait Ierant , midiose cum actis collatae, eXaminarenturia . Quare actorum et summariorum exempla confici, singulisq. Cardianalibus tradi: corum autem exemplar a Notario recte asse uari iustum est. De Congregationibi eo nomine habitis. I x.

DEINDE statas alias congregationes delegati iudices,

Cardinales habuerunt : quibus de tota causa ordino actum cst . Fuerunt autem eae omnes numero tredecim, in quibus praesertim iurisconsulti, grauitate et doctrina praeceu Icntes, cum usu venit, praesto merunt ad consilium. Primum acta cause, in Hispanijs confecta, quae Auditores Rotae, ce ta, ad fidemq. faciendam idonea decreuerant, aliaq. ea dilugenter recognita , et alia quaecumque id generis, ad canoni-Zationis actum pertinentia, Cardinales cinn rata, firma dii turnis

84쪽

turnis consultationibus habuissent, omnia maturissime comprobarunto . Postea singulas positiones illas, summatim ex Icriptas, et collectas, quas Auditores attulerant, etiam atque etiam cum aduocatis consultatas, ex omni parte recte conti re decreuerunta . Tum varia miracula, de quibus diu comsultatum ac deliberatum est, ctantia atque explorata usque adeo habuerunt, ut nihil deesse statuerint ad rem perficiendam . Quare ultima congregatione decretum in sententiam confecerunt, sequenti capite eXplicatamia . De ultima congregatione et decreto comprobationis

actorum. X.

DEMUM rebus omnibus agitatis , cum nihil dubij reli

quum esse videretur, in congregatione, quae ob eam causam ultima apud Farnesium decimo Calendas Iulij anno millesimo, quingentesimo, octuagesimo octauo habita est, Cardinales censuerunt, nihil omnino obstare, quominus sanctissimus D. N. SIx Tvs Qv IN Tvs vltra progrederetur ad canonigationis actum , . Itaque magna consensione, im timaq. animi laetitia de re tota Seliberarunt in hanc sententiam . Diligenter perspectis attestationibus , probationibus et actis omnibus, de beati Didaci canoniZatione confectis, accurateq. recognita scripturarum fide, et consideratis Audiatorum Rotae positionibus, cognita etiam illa constanti deii tione, ac veneratione, quam beato patri Didaco centum et viginti abhinc annis omnes Hispaniae populi votis, vigilijs, donarijs, omnibusq. pietatis officijs perpetuo tribuunt: Nos illius fidei puritatem ct integritatem, vitae sanctitatem, egregias virtutes, praeclara miracula optime probata comperi mus . Quocirca uno animi assensu decernimus ob clarissisma eius merita Sanctissimum D. N. si eius sanctitati placuerit , cuius correctioni et iudicio omnia subijcimus , posse ad illius canoniZandi actum ultra progredi, riteq. eundem in sanctorum numero ascriber se.

85쪽

De eonsisIorijs canoni rationis causa habitu. XI.

RE a Cardinalibus ita explicata , , optimus Pontifex .SIX TVs in INTus, ut religiosissimo desiderio exam de scens , ita attentissimus et diligentissimus ad rem perficiendam , consistorium secretum quam primum habere voluit equod duodecimo Calendas Iuli j habuit frequentissimo Cardianalium conuentu . Erat unus, ut dixi, e Cardinalibus dei atis iudicibus, Marcus Antonius Columna: qui, a collegis electus, mirifice causam peroravit graui et illustri oration vereq. digna amplissimo Cardinale . Eam huic comment rio adiungam ad extremam partem . Sed magna omnium attentione cum auditus esset: tum a Pontifice in primis attemtissime, qui id negotium,quod totum Dei est, simum pietate amplexus, et luculentissima oratione dicentis, et cogitati ne meditationeq. rerum, quae praeclarae ac diuinae narrabam Lur, magnopere delectatus, intimum animi gaudium vultu atque adeo lacrymis ostendita. Erat enim oratio plena Otacijs pietatis, referta exemplis sanctitatis, et splendescens lumine illustrium miraculorum, quibus vir Dei Didactis maxime claruit . Iis omnibus auditis Cardinales, sententias roga-u , canonizationi suffragati sunt magna pietatis significati no . Tum Pontifex, de eorum consilio, et assensu omnia rute recteq. acta, et gesta, ac legitime probata esse decreuit: et pergere iussit ad reliqua, quibus canonizationis actus omni-hus partibus ab luere tuo . Septimo igitur Calendas Iulij, die sabbato consistorium publicum fuit. In eo Pontifex, ut in Elemni id generis actu moris ritusq. est, amictu Pontifucio rubro, et mitra pretiosa ornatus, solio praecelso sub umbella eiusdem coloris sedit, magno Cardinalium consessu , magnaq. Antistitum frequentia, et celebri virorum omnis Ordinis multitudin . Tum Pompeius Arrigonius, Advocatus consistorialis , et regius , iuris scientiae, atque eloque tiae laude florens, oratione.Latina, et in omnibus partibus cle

antissima , primum exposuit augustissimum perpetuumq.hilippi Regis catholici aesiderium, quo tamdiu maxime eX- arsit ad beati Didaci canonizationem: deinde Ordine narra-

86쪽

plicitatem vitae, admirabiles virtutum progressiones, et mira cula aliqua praesertim insignia: tum demum peroravit. In qua peroratione cum in primis eiusdem Philippi Serenissimi Max, mi q. Regis, tum vero Toletanae ecclesiae, uniuersitatis Com. plutensis, et denique totius Hispaniae nomine Sanctissimum D. N. Sixtum, quam maxime potuit, id rogauit, atque obsecrauit, ut, qua est ardentissima pietate, beatum illum virum . in domo Domini tot Meritorum splendore elucentem, in sanctorum numero referre velit. Haec Arrigonius cum dixit: tum Antonius Buccapadultus, Secretarius Apostolicus, vir doctus et eruditus, non modo ad eloquentiam, sed ad omnes liberales ingenuasq. distiplinas, ex praescripto Pontificis apposite,ornate, splendide, ac grauissime respondit .l Pietatis namque regiae studium, diuturnamq. rei tam piae postulationem, praeclare commendauit: canonizationis actuS rite solemniterq. consectendi voluntate summi Pontificis propensam ostendit, eamq. ardentius inflammatam narratione vitae sanctissimae, virtutu, et miraculorum, quae Arrigonius Advocatus dilucide explic

uit : sed ob rei grauitatem dixit, Pontificem velle diutius deli--berare: interea Deum in primis orare id omnes oportere,ut diuino lumine mentem illustret Sanctitatis sus,quo rectius actio.

nem grauissimam dirigat cum ad Dei ipsius gloriam, tum ad ecclesiae amplitudinem, Christianaeq. pietatis fructus uberrimos. Sed, ut reS tota tamquam ob oculos posita, planius cernatur, et responsum hoc, et orationem commentario in exu - ma parte ascribam. v u. no eu 'itror ADe consi oris, quod eius rei causa posumo habitum ea, ae de pra

Bantissima Pontificis concione. XII.

QV o N I A bi res agebatur maxima, semper aliquid rei,

quum fuit,quod inconsultationem,ac deliberationem venit. Sed praeterea ritus ratio id postulabat, ut postremo consistorium haberetur, in quo causa tota, non solum Cardinaltu, id quod in more positum est,sed Patriarcharum etiam, Archie piscoporum,aliorumq. Antistitum, qui praesentes adessent,sus

stagijs permitteretur. Dubitatum eu, an Cardinales simul, et - α reliqui

87쪽

so s. DID A CL CANONIE ATIONI s A TAreliqui ordine Praesides suffragium ferrent. Res diu incerta, et

obscura, ita discussa est, ut omnes eo ipso in consistorio susir gium ferrent: cum in oecumenicis concilijs id fieri Elemne sit. tum etiam in causis grauissimis, quemadmodum Innocentia Quartum in causa Federici Imperatoris, Clementem Quinta in Concilio Viennensi de re quorundam Principum maxima, Pium secundum in canonizatione item beatae Catharinae Senensis , et Leonem Decimum itidem fecisse, cum Franciscum

de Paula in sanctos retulit, ex actorum monumentiS compertissimum fuit. Quia vero in eiusmodi consistorio ius sis agam di praeter Cardinales omnibus etiam Antistitibus, ut dixi, permissum est: semipublici nomine illud appellatur in commenta rijs quotidianis veteribus rituum Pontificalium . Id consist rium quinto Calendas Iulij,feria secunda, habitum est. Vbi a

tem Omnes, suo quique loco, consederunt, Cardinales et item ceteri Praelati, qui frequentissimi aderant, miro silentio, cum rei grauitate, lociq. auctoritate consentaneo, tum PontifeX, amictu pontificio rubro, fimbrijs aureis ornato indutus, cum mitra simplici, auro contexta, e solio concionem habuit, se tentiarum diuinarum pondere grauissimam, doctrinae uberi

te cruditissimam, omniq. argumentorum maiestate, et sapie tiae admiratione maxime decoratam 1. Qua in concione a rei,

quae agebatur, magnitudine exorsus, primo de potestate Pomtificis, auctoritateq. ecclesiae,quae a Deo tradita est, illuminate diuineq. dixit: tum demonstrauit et factis litteris, et rationiabus, ex intima Theologia depromptis,omniq. argumentorum genere,Romanum Pontificem, verum succes rem beati Petri

Apostolorum principis, pro quo oravit Christus Dominus, ne

eius fides deficeret,eundemq. verum caput ecclesiae, quae est firmamentum et columna veritatis, quaeq. a Spiritu sancto regitur ac gubernatur, in sanctorum canonizatione errare, et falli

hon posse./Idque non modo pie, sed necessario, et certissima sede credendum affirmauit omnibus si mis rationibus diuin, -tus in medium allatis: cum illud etiam perspicue manifestumst, ecclesiae Pontificisue decreta, certa, et firma esse, quae ad idem,aut morum disciplinam pertinentia,certis et firmis principijs fundamentisve innitantur. Pluribus cum eam in sentemtiain dixisset,ad horae spatium concionem durit:quam cuncti,

88쪽

eui interfuerunt: summa attentione, atque admiratione au- citerunci. . Deinde Pontifex de beato Diciaco, in sanctorum numerum ascribendo sententias dici iussit: tum suo quique ordine, Cardinales, postea Patriarchar, Archiepiscopi, Epia

scopi, Auditores Rotae, Protonotarii, Abbates, ceteriq. o nes , qui aderant, uno consensu, ac libere dixerunt, illum , cuius vitae sanctitas, ac miracula nota,et testata erant,dignum

esse, qui in sanctis ascriberetuo . Singulorum sententias ubi Pontifex benignissime audiuit, diem actus canonizationis certum statuit ac decreuit vj. Nonas Iulii: qui dies beatissimae Virginis Mariae visitationis sacer, in sabbatum incidit. Hoc factum est a Domino . Quo enim die , nimirum sabbato , beatus Didacus e corporis ergastulo solutus, in caelum abhi: postea tot elapsis annis, sabbato itidem in sanctorum numerum ponitur . Die praeterea, ex ecclesiae usu, atque institutis in venerationem dicato Sanctissimae Virgini,Dei matri,quam ille in hac vita, ut narraui, eximia pietate coluit. Festo etiam die eiusdem Virginis, quem ab eius infantia coli coeptum est, ut ceteros alios eiusdem semper praecipue in honore cultuq. habuita . Omnes igitur Dei viro cum suffragati essent ad c nonirationis causam e mox fisci Apostolici procurator de summi Pontificis decreto, ac de assensi Antistitum, Prot notarios praesentes rogauit, unas pluresve tabulas confici ad rei gestae fidem faciendam . De bastica Vaticana S. Petri, eius. solemni apparinu ad c

IL L v D in more iamdiu positum est, ut, cum Romae Pontifices manent, in sacrosancta basilica Vaticana beati Petri , Apostolorum Principis, actus canonizationis ab ijs cel bretur : quemadmodum celebritatum eiusmodi, quae multis abhinc aetatum feculis ritu solemni actae sunt, commentari rituales veteres demonstrano . Eam basilicam Sanctissimus D. N. S I x T V s QvI N Τ vs ex antiquissimo instituto delegit , ac decreuit, ubi maxima illa selemnitas ageretur: quaerite religioseq. celebrata, exemplum ex omni parte praeclarissimum attulit mirificae pietatis . Pontifex enim, qui omnia L cogu

89쪽

sa s. DIDACI CANONIZATI NIs ACTA cogitata, optata, et facta ad gloriam Dei, ecclesiaeq. ampli

tudinem dirigit, eius rei recte consciendae curam ac facultatem Cardinali Gesualdo dedit, quem paucis ante mensibus sacrorum rituum congregationi praefecerata . Is, ut vir est summa ingenij solertia , et prudentia magna , ad Ponxificis mandata exequenda attentissimus, nihil non egit egregijs consultationibus , ut canonizationis, cuius solicitudo in an mo Pontificio insidebat, modus et actus ad exitum perduceretur, qui maxime a pijs omnibus expetebatur , . Sed ut ea res, plena mysteriorum, et sacris referta ritibus, ex Pontificis voluntate in primis succederet, omnemq. solidae, ac persectae laudis cumulum haberet: nihil Cardinalis consultauit , aut deliberauit, quod ad Pontificem non retulisset: eX cuius non solum voluntate, sed sapientia singulari, qua diuinitus excellit , actio omnis gerenda cratia .

In basilica igitur primo suggestum, firmissima contignatione , et opere amplissimo, decoroq. extructum, intra mediam illius natam continebatur : quae pulcherrimam sesemam ac speciem, aspectu iucundissimam prae se ferebat. Lo gς id patebat pro mensurae Romanae ratione, palmos sex et nonaginta, late septem et quadraginta . A pauimento amtem altitudine erat cubitorum circiter quinque : totum constratum decentissime pannis colore viridi: a parte vero

ubi solium Pontificis collocatum perspiciebatur , stragulo

purpureo .

Super suggestum a fronte, quae ianuam primariam basilicae spectat, altare egregie extructum cernebatur, in quo Pontifex Missam solemniter celebraturus erat. Haec suggesti pars undique splendescebat ornamentis, et aulaeis, peristromatiSq. conchiliatis, auro argento intextis, ac pretiose opere confectis: quae, duplici Ordine appensa, erant praeclara ad aspectum . In media hac parte extabat peripetasma, mirifico a tificio contextum, Spiritus sancti, instar linguarum ignis, sin per Apostolos aduenientis, memoriam et imaginem repra sentans, maxime insignem, canonizationis actui apte ritet

conuenientem

Super altaris illius umbella,crucis amplissimae signum eminebat, textili stragulo expressum, clauibus duabus, lumine

90쪽

.T G, PARS III. is artificiose elucestentibus hinc inde ornatum, praeclarissimum

aspectum exhibens . Proxime autem sub hoc ornamentum pendebat culcitra, holoserico purpureo amicta, crucis item magnae imagine auro intexta, qua beati martyres olim sepeliebantur, ut ex veteri perpetuaq. traditione constans est opinio .

A quattuor suggesti lateribus suspensa erant vexilla totudem : quae singula,sancti Didaci effigiem exhibebant, Six ΤΙ Pontilicis, et Philippi Regis insignibus ornatam . Tum vero , cum uniuersus clerus, supplicationis causa ad basilicar Procedens , aduentauit, quintum , ceteris quattuor longe maius, eiusdem imasinis ornatu splendescens, in medio suggesto quam decentissime pendebat: ita ut omnia quinque simul, inter se ordine respondentia, speciem prae se ferrent mirificam aspectu . Ascendebatur suggestum commode aliquot gradibus: ingressioq. eo fiebat ianuis duabus, quarum una in summis, autera in imis gradibus, ab Helvetijs praesidiarijs militibus custodiebatur, ne hominum, quorum ingens concursus fuit i , turba illuc prae spectaculi deIiderio irrumperet. Erat autem suggesti locus undique ornatus, atque instructus omni sacra supellectile, veste, et ceteris rebus selectissimis ad rem conficiendam necessarijs . A dextera altaris Pontificii, nimirum a latere Euangelij, loco editiori collocatum erat selium Pontificale , umbella, ut moris est, in celeberrimo actu ornatius contectum . Quo de selio Pontifex fimitiones, ad canoniZationem pertinentes, ceterasq. actiones executus est: quas iulum , Missae sacrum Elemniter celebrantem, exequi selemne est . A sinistra, nempe a latere Epistolar, positum cernebatur setium humiliori loco: ubi is, Missae sacrum facturus, sacris vestibus, de more, indutus est . Undique a suggesti partibus disposita erant subsellia, aulaeis instructa, atque adornata ad Cardinalium consessum: a quorum tergo sedilia extabant,

quibus Archiepistopi, Epistopi, et reliqui Antistites considerent . Extrinsecus autem Clerus stomanus omnis, qui iam quisque candelam cerae albae, manu gestabat, locum cum crucibus habebat, e quo selemnem actum spectaret , . Prope

ianuam, quae in summo scalae gradu erat a subselliorum terra

SEARCH

MENU NAVIGATION