Sancti Didaci Complutensis Canonizatio. Quam Sixtum 5. pont. opt. max. admiranda pietate, solemni ritu, frequentissimo cleri, populiq. conuentu, celebrauit 6. Nonas Iul. Anno 1588. A Pet. Galesinio prot. apostolico descripta, distinctaq. partibus tri

발행: 1588년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

quus erat actus canonizationis , ad quem integre sancteq. conficiendum etsi desiderio incredibili Pius Quintus beatae memoriae Pontifex exarserat, tamen incidit deinceps in tempora reipub. Christianae turbulentissima, difficillimaq. negotia r quibus toto Pontificatu distentissimus ad exitum rem perducere non potuit, quam totis in Christo visceribus ardentisi

sime concupierat , . De repente enim Galliae tumultus extiterunt, quodam haereticorum furore, quasi repentino incendio excitati: tum subito inflammatum est etiam bellum so midolosum Turcarum: aliaq. simul mala, magnopere pertimescenda, populi Christiani ceruicibus undique imminebant, quibus praecauendis ac propulsandis occupatissimus optimus Pontifex, vix, vel potius ne vix quidem aliquando respirare potuit , . Plurimis demum laboribus pro ecclesia Dei Pius Quintus perfunctus, ex hac vita cessit: cui in Pontificatum Gregorius Decimustertius subrogatus est . Et quamquam aliquot ante annis Carolus, Hispaniarum Princeps, obierat: nihilominus tamen eius obitu tantum abest, ut Philippi p tris desiderium in re conficienda refrixerit, ut ardentiori voluntate incitatus, eandem inflammatiori studio procurasse videatur . Sed tam accenso per se Regis animo, multiSq. rationibus ad rei optimae procurationem inflammato, cur Gre-forio Pontifice nihil consectum sit , non video, nisii factum

oc esse a Domino, ut canonizationis huius actus ad Six TiQv1NTI Pontificis tempora reseruaretu . Diuino consilio ad SIXTI Qv I N T I Pontificis tempora actus

canoni uionis reseruatus est. IV.

NIHIL immensa sua sapientia Deus essicit sine summo

consilio, aequitate, ratione. Cum igitur aliquid a Deo

fieri perspicimus, causa indaganda est , si possumus: si non

possiimus, nihil tamen ab eo sine causa agi, nobiscum ipsi.

constituere debemus . Iam tanto temporis interuallo, tam ardenti studio, incredibiliq. regia pietate procuratum est, ac maximopere efflagitatum, ut beatus Di factis, sanctitatis et miraculorum laude clarus, nomine, imitatione, et memoria sempiterna dignissimus, in sanctorum numerum referretur et id num-

72쪽

1TIA E ' PAR s III. I cI . Zid numquam factum est tamen , sed diuinitus S I x Τ o

QUIN To reseruatum esse videtur . Diuini huius consilli causas omnes fateor me nescire: hoc unum autem scio, a Deo non sine ratione factum esse , ut canonigationis actum his praesertim temporibus Pontifex re ligiosissimus , et.ecclesiae non solum aedificandae atque communiendae, sed propagandae cupiditate diuina flagrans , S I x T v s Qv IN Tvs d

mum celebrarit, non sine summa, vereq. Pontificia, ac perpetuo commemoranda pietate : quam lacrymis etiam profusis extressit, ut , cum locus erit, ordine perscribam . Verumetu in rebus diuinis temere perscrutandis curiosus neque sum, neque esse volo, quoniam video me certis finibus circumscruptum, quos transilire minime licet: nihilominus non tam e cors esse debeo, ut extimescam, si quas videre possum, explonare causas eius rei, in qua tantus diuinae prouidentiae, diu,

niq. ac singularis beneficii splendor undique elucescit. Omnibus enim sere temporibus Deus Optimus Maximus Hispaniam respexit: quam si saepenumero forentem intuemur , aliquando rursus plurimis laboribus afflictam, et immanium nationum barbarie perculsam, et prope depositam cernimus. Id omne factum est diuino consilio . Quo primum tempore Euangelium disseminari coepit, tum a Iacobo, et Paulo Ap

stolis religionis Christianae illa sata semine, post a sanctissimis

illis viris 1eptem, quos beatus Petrus, Apostolorum Princeps, de fide paceq. Legatos, ab urbe Roma miserat, exculta etiam diligenter, radices in agro Domini alte agere coepit e vi,

quod diuino consilio effectum est , deinceps Pontificum Romanorum , Anteri, Luci , Melciadis, et aliorum, qui per litteras et doctrinae, et disciplinae Christianae praecepta disi

minarunt, cultura propagaretur egregio . Sed nefarium

superstitionis semen Marcus quidam AEgyptius intulit, itidem

Vigilantius haereticus fecit, gensq. preterea Gothorum, omni barbarie immanis, et haeresis Arianae crimine contamina tissima, vastitatem inuexit. Neque id in tanta illorum temporum calamitate sine causa factum est, ut Hispanorum hominum scilicet et pietas exploratior esset, et virtus illustrior, et synodorum celebritatibus prouincia non modo clarissima ,

fieret, sed instructissima tum ad retinendam religionem ca-I tholicam

73쪽

tholicam, tum ad propulsandas haereses . Non defuerunt enim illis formidolosis temporibus Reges, et Antistites, qui sanctae sedis Romanae auctoritate concilia quamplurimata coegerunt: quibus actum est diuinitus, ut, si qua per hostium

vim et iniuriam suscepta est, macula deleretur , . tam alti quando labefactatam, et pene collapsam nouorum hominum colluvie videmus: breui tamen eandem instauravit Deus salutaribus epistolis, omni praesidio cumulatis , quas sanctae memoriae Pontifices, Siricius, Hormisda, et Gregorius, illuc

necessario eius tempore miserant , . Arabum subita tempostate pene illam euersam restituit Deus, qui Pelagium Regem dedit, summa virtute praestantem, qui hostem exturbauit, profligauit, deleuit . Ac praeterea voluit Deus Hispaniam dissicillimo quoque tempore tam barbarorum hostium imis

pressionibus saepius amictam, magnas perferre calamitatra , ut diuturno laborum usii exercitata, et sacrosanctae sedis Ap stolicae auxilio, quod in tanta temporum varietate eXperium do cognouit, communita , demum floreret, non opibus f Ium, sed laude cum omnium virtutum, tum gloria religionis

catholicae . Sed haec uniuerse, illud iam speciatim dicendum est, quod rem propositam maxime attingit, in singula tempora , quibus Pontifex aliquis nomine SIxΤvs ecclesiae gubernacula tenuit, Hispaniam accepisse, quod magni beneficij loco putandum est . Neque ab ultimis illis Sixti Primi, et

Secundi aetatibus id altius repetam, cum longum nimis esset: sed ad secuta , quae recentiora multo sunt, venio . Nam Sixto Tertio Pontifice, Attilae, Gothorum Reris, omnia diuina et humana permiscentis, audaciam Tutis mundus H, spaniae Rex fresit, copiasq. eius deicuito . Catholici nomen,

quod augustissimum est, quodq. fidei et pietatis regiae,ssissigne, olim in synodis Toletanis institutum , Apostolica a ctoritate renouatum , Sixtus Quartus Pontifex Ferdinando et Eltra thae Regibus ob praeclara rerum pie gestarum merita tribuit. Et vero, quod diuinum atque immortale munus extitit, sanctae Inquisitionis ossicium salutaribus consilijs in ea instituit ad orthodoxam fidem tuendam, haeresumq. tempestates depellendas: quarum fluctibus multae deinceps aliae Prouinciae, olim religionis catholicae studio nobilitatae, nam fragium

74쪽

fragium secerunt et opum, et verae Christianae pietatis, cuius sanctissimo nomine gloriabantur . Est igitur diuino consilio factum , ut canonizationis huius actum optimus religiosis sim q. Pontifex S I x T v s Qv IN Tvs rite conficeret, cui non sine ratione causaq. ille reseruatus videtur , cum ob alia multa, tum etiam, ut Hispaniam aliquo singulari beneficio condecoraret: quod itidem diuina prouidentia alios singulos, qui praecesserant, Sixti nomine Pontifices fecisse demonstraui. Hoc a Deo factum est, ut ordinis Franciscant beatum Bonaventuram, sanctitatis nomine illustrem , Sixtus Qua tus , eiusdem ordinis in sanctorum numerum referret: itidem de beato Didaco, illius ipsius ordinis obseruantissimo viro, et sanctimoniae laude claro a S I x T o Qv INTO, qui ser phicae etiam religionis est, statui ac fieri voluit. Ille Federi cci Tertio Austrio , Imperatore effagitante , hic Philippo eiusdem augustissimae familiae Principe, et Rege Maximo pe- , tente summopere, in sanctis ascriptus est . Haec, atque adeo longe plura si quis recta reputabit via, facile intelliget, quod proposui . Verum S IXTI Qv INTI sapientia , pietas , consilium, aequitas, et rationes spectandae iam sunt, quibus canonieationis huiusce actum confecita . De pietate, aequitate , eonsilio, et rationibus , quibus S Ix Tvs

Qv IN Tvs canoriationis actum celebrauit. V.

DI vi No igitur consilio motus S IX Tvs Qv INTus,

rem tamdiu expetitam concedendam statuit. Enixe enim eam, ut narraui, Philippus Rex tamdiu petebat: et item Toletana ecclesia, Magraratus Complutenses, Collegia piorum hominum, denique Hispani omnes, Regis optumi exemplum secuti, maximopere obsecrabanta. Rem eandem , quae postulabatur, Pontifex sapientissime vidit: viq. est actionum aestimator acerrimus, iustam illam quidem, piam, ac sanctam perpendit. Plurimi igitur ponderis erant, ct R gis in primis postulantis ratio, et rei tam sanctae petitio, plena iustitiae, et aequitatis . Nam id aequissimum erat, ut quem vita omnis sanctum significauit, et quem tanta miraculorum vis in caelis sanctorum consuetudine frui declarauit , eum in

I a illorum

75쪽

6s S. D ID AC IUX NON IZATIONI s ACTA illorum nuntem Apostolica auctoritate ascriptum , iii te ris ecclesia debito honore coleretis . Sed hic non possum tacutam pranerire sapientiam Pontificis, qui tam multa simul

prospexit, cum canonizationis actum suscepit . Seruiem dum enim erat gloriae Dei, quae in ea actione maxime splen descit: seruiendum praeterea conQlationi ecclesiae, quam , tamdiu turbulentis haeresiim tempestatibus agitatam , tam iisq. malis varie perculsam prospiciebat, et omnia denique doloris plena, videbat, cum vulnera, reipub. Christianae umdique inflicta , cerneret , . Eo uno facto, quam animo conceperat, miram omnibuS alacritatem addidit . . Maerore de

bilitatas prouincias, et ciuitates, quasi in maestitia iacentes, recreauit: hominum religiosorum collegia, tamquam di turno languore obtorpescentia, ad pietatis Christianae exercendae usum , studiumq. alacrius excitauit: ordinis autem se raphici conuentus, pene diu feriatos, ad praeclaras illas et praestabiles beati Didaci virtutes hilariter animauit: hon rumq. omnium animos, prope fractos, atque amictos erexit: ςt malorum, praesertim haereticorum, temere ac perdite g silentium furorem, rabie quadam exultantem repressit. Ad hos uberrimos pietatis fructus, qua est summa cnaritate, dis uinaq. sapientia, Pontifex cum solemne canonigationis om tum referri iam inde ab initio viderit, magno exarsit deside, rio rei conficiendae. Non defuerant tamen, qui rem differri suadere conabantur, nescio quibus rationibus, quae inanes sunt, ne dicam, aniles et superstitiose . Non enim verum est, neque cum pietatis ossicio consentaneum, quod vulgo dicunt , Pontificem breui moriturum, ubi aliquem in sanct rum numero ascripserit , . Imo contra perspicue manifestum fit exemplis plurimorum Pontificum . Alexander Terti Pontifex in sanctorum confessorum ordinem anno millesimo centesimo sexagesimo quinto Bernardum Clarauallensem retulit: postea tamen vixit annis quindecim, cum alios etiam quattuor, et in ijs praesertim Thomam Cantuariensem anno millesimo centesimo septuagesimo quarto in beatorum martyrum numero ascripserit. Idem assirmari licet de Gregorio Nono Pontifice: qui armis postea tredecim obi t, quam beatum Dominicum, ordinis Praedicatorum auctorem, et paren

76쪽

AT A PI A st C casia A iatem, in sanctis annumerarat, cum seraphicum Franciseum etiam Levitem alios quattuor deinceps in eorumdem nurne rum posueritis . Res ex Pontificijs annalibus in promptu est, ac praeterea rationes multae sunt, quae liquido constant: ideo iam nihil attinet , cur pluribus Gemonstreturis . SI XTUS igitur Qv INTVS, qui pietate, ligione,sanctissimisq.pastoralis suae lolicitudinis rationibus omnia metitur, religiosa animi sui ardore inflammatus,cum cetera,quae mox narraui, sibi ad animum in re efficienda proposuerat I tum illud etiam po tissimum, ut et Hispaniam tanti muneris laetitia exhilararet, et in primis Philippum Regem Maximum, de ecclesia Dei optime meritum , tam immenso studio canonizationis actum , tamq. diu pie effagitantem . Profitebatur.Rex siminis in negoti , difficillimisq. conatibus, se, beato DLdaco caelesti patrono et deprecatore , a Deo maxima aditu. menta, benenciaq. plurima esse consecutum . Instabat bellum Anglicum, et illud quidem difficile ac periculosum, quod contra perditissimam et profligatissimam seminam , omni imbutam stetere, omniq. haeretis labe inquinatissimam, Eli-κabetham, dominatu tyrannico illud Angliae regnum diu numis opprimentem, ac nefaria quaeque contra ecclesiam cotholicam bonosq. omnes molientem, Rex pietate ductus, et iustissimis causis motus, sibi gerendum statuerata'. Belli instrumenta innumera cum Rex parassci, classem ingentem ornasset, atque instruxisset, et classicorum militum copias magnas coegillet: tum Pontisex SI X Tvs Q v IN Tvs ad it

stissimum bellum, quod iam affectum, diuina in primis operecte confici breui posse sperabat, opus etiam esse vidit caelestibus potissimum desensoribus: quos beatus Ambrosius M diolanensis, cum ab impia Iustina vexabatur, se in tanta perturbatione ambire dixit. Oportuno igitur tempore , ut est egregia, diuinaq. sapientia, Poncisex in sanctorum numero beatum Didacum constituendum censiuit, in cuius meritis Rex tantopere confiditis . Et quoniam canoniZationis actus elenusest mysteriorum, ac rituum , eamq. ob rem maXime lolemnis , ct proprie Pontificius: quam rite, et recte, atque ex instituto moreq. sanctissimo eum Pontifix celebrarit, id vianum fiet commemoratione rerum, quae mox ordine eXplia

77쪽

o S. DIDACI CANONI EATIONI s ACTA cabuntur . Verum aliquid me summatim oportet praefaride canonizationis antiquitate et celebritate: cum qua Omnis reliqua deinceps: narratio apte cohaerebit . De canonirationis instituto, usu, et rationibuου. VI.IΑ M inde ab initio nascentis ecclesiae, institutum canonis

Eationis esse coepit, ut a falsis veri martyres internoscerem tuo . Tum enim primum sanctus Clemens Pontifex et madityr , Notarios septem creauit, quOS in eam curam incumbere iussit, ut res gestas martyrum litteris mandarent. Viros a tem esse voluit, qui et spectata fide, et probitate, et doctrina antecellerent: quiq.omnem in munere commisse diligentiam adhiberent , . Anterus praeterea Pontifex deinceps hoc st tuit, ut eorum acta non modo conscriberent, sed etiam com quirerent quam dilligentissime . Et vero Fabianus Notarijs illis septem adiunxit Diaconos totidem: quorum etiam testia monijs niteretur rei gestae veritas . Eadem plane omnia d creuit Vrbanus Primus, atque reliqui, qui proxime successerant, Pontifices . Quam ob rem ij Notarij ad summum Pomtificem referebant de singulis, qui ex actorum veritate ponem di essent in martyrum numerum . Commemorabant autem res gestas, cruciatus, fortitudinem, constantiam, dimicati nes , vere. pro fide susceptas, et necem , quam pro Christi D mini gloria obierintla . Haec igitur tria, nimirum grauitas virorum, quibus de martyrum factis scribendum erat, inu stigatio diligens, et testimonium Diaconorum septem, eo spectabant, ut veri tantum martyres, reiectis ceteris, qui pse domartyres erant, in martyrologi j tabulis ascriberentuo . Principio enim orientis religionis Christianae non defuerant homines haeretici, nec verosthismatici, qui cum tormenta ac mortem Christi nomine subire viderentur, eos tamen a fide orthodoxa, et communione catholica alienoS, non rec pit ecclesia Dei: quoniam ex Patrum sententia quidquid alia quis , qui extra ecclesiam est, patitur, non martyrium, sed perfidiae poena censetur,. Erant vero aliae etiam cause, atque xationes, quare necessaria erat omnis vel diligentissima id gatio, ut re vera quis in martyrum numerum Noni rite posset . Nam in Africa ea Diocletiani edicto, qui sacros codaces

78쪽

eradere noluerunt, cum eam ob causam martyrium subierint; eos martyrum cultu atque honore dignos censuit Mensi irius, . Episcopus Carthaginiensis, ut rem totam sanctus Augustinus φρα 3. enucleate perscribit. Alios autem facinorosos fisciq. debit 'res, qui, illius vexationis occasionem nacti, quoniam vita acerbissima priuari mallent, propterea quod grandi aere ali no obstricti essent, ultro sponteq. sese persecutoribus offerebant, sacraq. volumina, quae tradere recusabant, se habere . t mentiebantur, in martyrum numero censeri, idem Mensurius

vetuit. Eamq. ob rem Optatus Mileuitanus Lucillae factiosae o,

feminae narratione demonstrat nefas esse venerari reliquias c. raa alicuius martyris, non vindicati, nimirum non probati et recepti . Itaque pernecessaria fuit de martyribus etiam, e rvmq. fide et charitate perquisitio .hΑb ijs autem initijs profectus sanctorum canoniZationis Vsus, in dies progressionibus suis auctus, magnam requirit solemnitatem , Omni vel dilia gentissimo indagandi studio exquisitam . Elapsis enim a

tissimorum martyrum temporibus fuerunt multae canoniZ tionis causae . Neque in praesenti necesse habeo commem

rare omnia tacula sanctorum, quos sine dubio gloriae Domiani participes effectos, catholica veneratur cretesia . Sed cum aliquando hominum fraudibus, ut mox narraui, dolisq. currendum fueriti tum etiam superstitioni prospiciendum Grat imperitae multitudinis, quae facile interdum falli decipiq. potest assimulata quadam specie sanctitatis . Hermanus quidam , iam annorum viginti spatio sanctus vulgi opinione putabatur , venerationeq. propterea colebatur . Sed habita de eo inquisitione diligentiruma, Bonifacius Octauus Pontifex ex humari iussit, cum, quem sanctum vulgo opinabantur eum haereticum comperiiset. Accessit etiam alia causa, quae maximi momenti est. Obviam enim eundum sepenumero

fuit quarundam familiarum ambitioni, humanoq. affectui rquo factum est nonnumquam, ut hic parentis, ille filij, alius

fratris, alius amici, ex hac vita pie decedentis, tamquam. sancti, patrocinium publice imploraret. Quae res tum ambiaguitatem , tum confusionem ac perturbationem cepius peperit: cum idem a quibusdam, uti sanctus, coleretur, ab alijs irrideretur. Hanc igitur priuatam, et ambitiosam licentiam, quam

Diuitigod

79쪽

22 S. DIDA CL CANO NIE ATIONI s Ac TAquam sibi homines arrogarant, diuine sapientissimeq. coeo cuit sancta ecclesia Dei. Ac praeterea , ut et sanctis honorum accessio fieret, et fidelibus certa, explorataq. veritas de emrum gloria afferretur: mos ritusq. solemnis,Spiritu sancto auctore ab ea introductus est canonizandi sanctos statis caerimo.nijs , quae in praesenti inuiolatae obseruantur ad praescriptum librorum ritualium . Neque enim tanti ponderis negotium , quanti est sancti canonizatio,cuiquam vel Patriarchar,vel Primati,vel Metropolitano,Episcopove,sed soli Potifici Romano commissum est : qui summam diuinamq. ecclesiae regendae et gubernandae potestatem habet.Quo in munere is,ut Pontifex, Vicariusq. Christi , neque fallere, neque falli potest , quia non prudentiae suae innititur, sed regitur prouidentia Dei: qui ecclesiam spiritus sui lumine illustrat, ac dirigit, ut non crinret, sicut promisit ijs verbis : Spiritus Paraclitus, quem mi tet pater in nomine meo,docebit vos omnem veritatem . Cmius singularis prouidentiae argumento certissimo satis illudost, quod numquam labefactata , neque infirmata est fides , ab hominum testimonijs, semel in ijs canonirationis iudicijssiiscepta, ut disertissimi viri rem totam non probabiliter statum, sed necessario demonstrant. Praeterea canonizationis munus, quoniam maturae deliberationis est, non ilico peragitur , sed mora interposita , usque adeo ut in annos pluri mos diutius differatur. Nam quo maius negotium est, eo maturius deliberari debetis . Christus Dominus cum LaZarum ad vitam reuocauit, non confestim id fecit, sed multas prius caerimonias adhibuitis . Pontifex igitur in canoniZationi quam sapientissime agit: qui, etiam atque etiam saepe a Regibus, Principibus , alijsq. primarijs viris, aut a ciuitatibus . nationibusq. omni summa prece, rogatus , quo splendidius veritas elucescat, eam actionem in longius tempus ducit , . Id quod Eugenius Quartus fecit, cum de Bernardini Senensis selemni adscriptione ageretur: itidemq. Innocentius Qua tus de Stanislao martyre . Hic annis post eius martyrium centum ci septuaginta, ille longe diu post obitum in sanct rum numero est ascriptus: cum a ceteris etiam, qui praecesserant, Pontificibus res antea prolata sit. Ac praeterea illius , qui verbo et opere Christum Dominum confessus , rerum di-

80쪽

PAχs .III. .: 73 isne gestarum laude clarus, in sanctis dignus est qui annum

retur , vitae innocentia, morum sanctimonia, virtutes, mir

cula inuestigantur diligenteo. Idq. inuestigationis ossicium, non omnibus committitur, sed religiosissimis ecclesiae Antistitibus, viris sapientissimis, rerumq. gerendarum usu peritissimis . Et quo exploratius sit id, quod quaeritur: aliquam do factum est, ut quaestionum, quae ad canonizandi rati nem , vsiimq. attinent, acta fidei et diligentiae eorum potissismum Cardinalium concredita commissaq. sint, qui illius semcti , de quo ageretur, canonizationi maXimopere refragarenis tur . Iam vero Innocentius Quartus de sancti Stanis lai vita inquirendi curam delegauit Ranaldo, Cardinali Ostiensi, iutius canonizationem valde admodum impedienti: qui deii Ceps , re tota perspecta, suffragatus est mirifice. His solemniabus institutis et alijs , quae ordine infra perspicua erunt, debeato Didaco, in sanctorum numerum referendo SI X Tvs Q v I N Τ v s Pontifex egit, ut omnia solet, tum religiose , tum sapienter . De actis huius cause, in urbe recognitis, et comprobatis. VII. CANONIZATIONI s autem huius causa, quemadmodum ante narraui, cum in eo statu versaretur, ut illius

acta, quae iudices delegati in Hispania confecerant, recte o signata , inde Romam perlata essent: Philippus Rex, qui

tamdiu non assecutus erat, quod summopere cXpetierat, per oratorem suum Regium , Henricum Gusmanium , Comiatem de Olivares, virum genere illustrem, et virtutum laude clarum cum sanctissimo D. N. S I X Τ O Qv I N Τ o Pontifice precibus agi voluit, ut res, diutissime dilata, tandem rite

conficeretur i. Id suppleX orator regio nomine, maximopere petijt, quod pro pietatis , aequitatisq. ratione Pontifex , qua est summa benignitate, libenti gaudentiq. animo com

Cessita, . Itaque ut recte atque ordine res tanti ponderis, ac

momenti gereretur: Optimum factu putauit, eam sapientibus, vQq. peritis hominibus speciatim delegare . Eamq. ob rem e Rotae Auditoribus duos delegit, Roscium Decanum,et

SEARCH

MENU NAVIGATION