장음표시 사용
51쪽
4 S. D I D A C F MI LACULA.pulcrum aduecta, dies nouem ibi vigilias egit. Cum vero se mel manu illius beati viri,instar crucis, signaretur: diuine factum est, ut membrorum omnium usum continuo recuperarit.
Pedibus suis incessit, aurium sensu audiuit, et absque ulla lina guae haesitatione, aut impedimento, ne minimo quidem, i cuta est . Immo libere primum, vicario praeeunte, ea verba protulit: Laus Christo Iesu . Adolestens quidam, annum vigesimum agens, ab improbo spiritu obsessus, ita horribiliter exagitabatur, ut,cum quotidie sepius in terram caderet, se ad puteos praecipitem ferri clami
taret. Adductus igitur ad sacellum,ubi beati Didaci corpus pie asseruatur, aliquot post diebus, quibus eo loci mansit, ab illius
vexatione aestuq. est mirifice liberatus. Didacus Lorca, spiritus impuri, quo miserabiliter vexabatur, impetu saepenumero in terram ita abi jciebatur, ut horae spatio prorsus omni sensu careret . Quo cruciatu aegre afficie batur : eamq. ob rem mallet se mori,quam ita dolenter atque acerbe viuer . Ad sacellum igitur beati Didaci, cum nullum aliunde remedium inuenisset, se peregrinaturum dieSq. Πωuem commoraturum vovit. Eo proscctus illius spiritus nequiatia , et impetu haudquaquam liberari potuit: id propterea ad conuentum beatae Mariae de Guadalupe redi jt, unde proxime discesserat. Tum a propinquo rogatus,an qua debuit fixa an mi pietate, sinceraq. fide se beato Didaco commendasset, id minime a se factum respondit. Quare monitus, ut ardentiori deuotionis studio opem eius imploraret, pedibusq. nudis ad sacellum incederet,monentis propinqui consilio paruit. Quo factum est, ut, quodam die flexis genibus cum intime ora-Tet, a spiritu nequissimo omniq. malo repente liberatus sit dia
Maria, uxor Ioannis Flores,dioecesis Toletanae,ex partu insanijt: ita a mentis statu depulsa, ut stulte et furenter ageret omnia . Eam ob rem menses duos vinculis ferreis astricta tenebatur . Coniugis miseratione commotus IoanneS, votum nuncupauit, ut ad beati Didaci monumentum eam adducat Cum autem voti sponsionem praestare maximopere cuperet: venit una cum alicro, quem sibi 1ocium adhibuerat ad locum, ubi catenis constrina crat. Mirum, ut, voto facto, illam inu Herit
52쪽
. ' . P A a. s II. snerit non modo non furenter inanientem, quemadmodum
antea, sed quiete placideq. considentem. Ad sepulcrum igitur
beati viri ex voto perducta, dies decem ibi commorata, tamdem illius prece ac meritis, ad mentis sanitatem rediIt 1. Antonius Frances,Ifabellae Reginae familiaris, menses circuter octo, ita febri grauiter vexabatur, ut totius corporis dolore misere cruciaretur. Tam diuturno morbo et cruciatu se medicina liberari non posse, experiundo cognouit. Voto nuncupato,
ad beati viri sepulcrum se adduci voluit. Vbi dies nouem cum vigilias egisset, per illius merita Deum de salute precatus, in dies singulos meliuscule se habere incoepit, usque adeo ut imde discesserit, bene a morbo confirmatus. Igni 1acro, morbo acerrimo, quem sancti Antonij nomine Vulgo vocant,vir quidam acerbissime afflictatus,ad illius beati viri monumentum intima pietate ductus,venit: ubi cum arcam, in qua eius corpus reconditur, brachio tetigit, ab eo morbo statim conualuit . Maria,in oppido dela Parra nata, puella aetate septe circiter annorum,oculis capta, ad sacellum beati Didaci a patre adu cta,triduo ibi cum mansister, videndi sensum non recuperauit. Vbi vero inde cum patre abi jt, dum torrentem transit, patrem sic affatur: Video pater ini: beatus enim Didacus oculos mihi aperuit: tumq. se cernere dixit et Complutum, et caminos mum emittentes. Postea vero integre usa est oculoru aspectu. Beati Didaci precibus homines treS, qui prae maXima morbi vi obierant, a morte ad vitam reuocati, ad eius monumentum aliquamdiu cuigilarunt: ubi sunt publice palamq. testis cati omnibus tanti miraculi magnitudinem i. Cuius rei illud certissimo est argumento, quod linteum idem induerunt,quo, ut in Hispania moris est, inuoluti, ex vita hac migrantes, insepulturam inferunturia.
Alphonsus Martineae, nocte quadam, dolore cordis der Pente affectus, cruciabatur maxime. Quo in cruciatu sibi co pus inflammari et intestina dilacerari videbantur. Itaque magnopere metuit,ne illa animi acerbitas, quasi rabies canis aliquando fieret. Confugit pie ad beati Didaci monumentum, cuius patrocinio cum intime se commendasset, continuo ab illo animi maerore conualuit. Ex capite autem cum deinceps
53쪽
S. DIDACI MIRACULA. magnopere doleret, eodem remedii causa se recepit: ubi genibus flexis opem per illius merita a Deo precatus,nullum Gein .ceps dolorem sensit, odore etiam afflatus, quem inde suauissimum perceperatia. Mulier quaedam Hispaniensis, annos triginta nata, iam septem et decem muta, ad beati viri sacellum perducta, vigilias nouem ad illius sepulcrum cum egisset, corpori demum proxime admota, ubi e linguis erat, confestim loqui coepita . Tum omnes, qui aderant, rei admirabilitate obstupefacti, gratias Deo ingentes egerunt, quod rem tantam oculis suisipectassent . Melchiora Aguilar, diuturno morbo languescens , demum in paralysim incidit: quae nullis medicamentis curari potuit i. Ad beati Didaci sacellum evecta, qua primum nocte eo ingressa est, dum in matutina hora evigilabat,tanto stidore manavit, ut guttatim deflueret. Deinde quadam animi defecti ne cum mortua putaretur: paulo post ad se rediens, integram
valetudinem mirabiliter recuperauit a.
Dominicus FernandeZ, in pago Dela Vinuela natus, crurubus debilitatus, nullam in partem se mouere poterat, nisi ali na ope adiutus. Ad beati viri sepulcrum iumento vectus, ubi quatriduo mansit, Deum de valetudine ob Didaci sancti merbia precatus, subito conualuitia. Maria Garcia, femina nobilis, nurum Catharinam habuit, cui parturienti certum ex partu periculum impendebat, propterea quod infans,in utero transuersus, unum tantum pedem inde extulerat . In tanto puerperae discrimine illa commemianit beati Didaci, qui tunc miraculorum claritate splendesce-hat. Recreata igitur aliquantulum ex spe,quam in illius beati viti meritis habebat, ilico vestis, qua is indutus fuerat, exiguum fragmentum, paulumq. terrae, qua corpuS contegebatur , afferri iussit. Rem unam et item alteram nurui admouit:
quae statim puellam peperit, mortuam illam quidem,sed ipsa
periculo liberata fuit. Ex tanto autem miraculo socrus etiam
puellae vitam restitui prae fidei ardore a Deo petere confisa, vovit, si id impetrasset, in sacello beati Didaci se dierum n uem vigilias acturam . Voti compos facta, puellam , quae horis quattuor mortua manserat, cum reuixisset, in sacro b
54쪽
ptismi fonte Mariam suo nomine vocari Voluit . Martinus Fernandoae,in oppido Alua late natus, febri grau ter aegrotans, in mortis periculum adduinis, iam pene mo tuus putabatur. In eo statu cum esset, linteo inuoluitur: cui coniunx tum flebili altaq. voce, Martine, inquit, de valetudia ne tua votum feci, cuius spontione obligor Deo, te peregrin turum ad sacellii beati Didaci, ubi in oratione euigiles: quamobrem cura, ut valentior fias. Haec vix dixerat, quod ille limteo, quo inuolutus erat, se se explicans, voce respondit hominis , non animam agentis, sed viventis: sicq. mirabiliter ex
Ex intestinis, doloreq. stomachi homo quidam Conchensis
grauissime laborabat, usque adeo ut mori metueret. Beati Diadaci , quem in hac vita olim familiariter norat,precibus se imtime commendauit: statimq. e graui morbo euasit. Illud praeterea testatus est, neque se, nec vero quemquam familiae suae ad ullam corporis inualetudinem adhibuisse umquam medicum:
sed si quando in febrim, aut in aliquem morbum inciderunt, beati Didaci precum ope se, suosq. ob omni aegrotatione liberatos est .
Leonora Co aleae, femina Hispaniensis, febri periculose
aestuans, votum nuncupauit peregrinationis ad sacellum beati Didaci. Quo voto facto contestim a morbo conualescens, Ut illud solueret, eo venit: ubi, cum vix Pedem illuc intulerat, in febrim incidit. Admirata mulier,quid causae esset, cur sibi alia ter , atque alijs, ex morbo laborantibus succederet: qui, tantum abest, ut malis recentibus assiciantur,ut veteribus omnino liberentur. Id aliqua culpa sua facium, animo cum reputaret: Arabice scriptam se quandam schedulam habere meminit, quam ubi legi iussit, Lemonum nomina, litteris consignata, in ea esse compertum est. Inflammari quamprimu eam mamdauit: sicq. continno febris distessio. Petrus Rami reet, ex pago Sancti Adriani, homo incuruus, et herniosus, ex utroque malo valde admodum laboraba . Ita enim curuus fuit, ut ab humeris aliquid praegrande instar capitis humani extaret. Hernia, quam Rotturam vulgo dictimus , usque adeo ab inferioribus partibus intestina diduxit, ut matulae vasis speciem prae se ferreo. His ambobus corporis malis,
55쪽
48 S. D a D A C I,M I R A C v L A malis, et deformitatibus aegre affectus, prae doloris molestia,
quam sentiebat, somnum, aut quietem capere non poterat . Tum beati Didaci miraculis omnium sermone celebratis adductus in viam se dedit, ut ad illius sepulcrum iret . Eo ant quam peruenit, nocte quadam ob eius merita a Deo auxi lium valetudinis recuperanaar omni summa pietate supplex petijt. Diuinitus tactum est,ut precatione facta, se non incuruum esse senserit. Ubi vero ad illius monumentum venit, in oratione, cum semel pernoctasset, ab hernia statim consenescit i. Ioannes Martinea, ex urinae difficultate laborans, trigimia i pses dies mingere non poterat intolerabili cum cruciatu. Vrinae autem loco sanguinem guttatim aeffundebat aegerrime . Nocte quadam precando cum ad beati viri sacellum vigilaret , derepente calculum ita grandem emisit, ut natura exire non poste . Ita diuinitus factum est, ut eum morbum depulerit omnino. Alphonsus Garcia,homo Complutensis, lumborum dolore
vehementer cruciat , cum neutram in partem moueri haudquaquam posset, ad Didaci beati sepulcrum se ex voto aduehi voluit. Ibi per sancti viri merita Deum precatus,cum ad lum bos sibi manus illius admota esset, ilico miram caloris vim sensit,quae dorsum inuaserat. Is calor ita dolorem depulit, ut deinceps a malo conualuerit in perpetuum . Ioanna Mendocia, GomeZij Manriqvij coniux febris aestu, et horrore grauiter amicta menses duos, cum nihil sibi quicquam prodeste videret, quod a medicamentis proficisceretur: ae valetudinis recuperatione id consilij coepit, ut ad beati DLdaci sacellum veniret. Eo perducta,ad eius sepulcrum suppleae accidens, anteaquam e stapplicatione surgeret, a se febrim ita discessisse sensit, ut nullis eius commotiunculis affecta sit in
Didactis Garauito, cum , pilae ludum spectaret, ictu supra oculum vehemcnter percussus, praeter capitis dolorem, quem e x eo intolerabilem traxit, ninil quicquam, oculi fracti, et sanguinem fundentis aspectu cernere poterat. Oculo igitur captus , cum aliunde non inueniret, unde sibi remedium adhibe- .ret: Dei opem implorauit, qui ob Didaci beati merita illum respexit . Nam beato illo viro deprccatore, ad cuius caeleste
56쪽
o patrocinium confugerat, usus cum nullum capitis dolorem sensit, tum oculi amissi sensum recuperauit plane diuinitus.
F. Antonius Amayo ordinis Minorum, media nocte cum matutini signum campana dabat, tam acerbum dolorem in latere sinistro accepit, ut prae cruciatu horribiles clamores mensium circiter trium spacio ederet. Eo cruciatu etiam to tus, cum somnum neque diu neque noctu capere posset, ad beati Didaci precationem diuinam confugit : cuius ope quamprimum sanatus est. Ferdinandus, Ioannis FerrandeE, et Catharinae filius, morbo languescens , viribus labefactatus capitis, quod nullo modo , neque a dextra, neque a laeua parte sustinere poterat: et
manu debilitatus, quae, quasi exarescens, diduci, et contrahi nequibat, ad beati viri sacellum perductus, illius meritis resti,
tutus est ad integram valetudinem . Petrus MartineΣ, caecus ab amico ad beati monumentum adductus, visum, cuius expers fuerat, illius ope implorata.
I sabella SancheΣ , Goncalij coniunx, Mantuae Carpetan rum , quam Madrid vulgo vocant, nata, toto corpore tum scens,omnibus partibus deformata, et vultu decolorata, numquam vilis exquisitis medicamentis sanari potuit , . Vbi prumum ad beati Didaci sacellum aduecta est, cum vigilias tres precibus egisset, a tumore conualescens, pristini decoris speciem prae 1e tulit mirabiliter. Gonaalus, Lopij Garsiae filius , febri quartana annum aegrotabatis. Aa beati viri monumentum pietatis causa profectus, cum Guardiano egit, ut sibi illius corpus ostem deretis. Quod cum impetrasset, ubi illud pie spectauit, diuinitus factum est, ut ex febri quartana deinceps neutiquam
Ioannes GonsaleZ, ciuis Mantuae Carpetanae in Regno Toletano, filium Didacum habebat ramicosum, nempe ex hernia laborantem. Annos duos filio curationem ex medic rum solertia cum adhibuisset,nihil ei profuit tamen ad valet dinis recuperationem. Confugit tandem ad beati Didaci a xilium, cuius caelesti prece a Deo salutem filii et incolumitatem mirifice impetrauita.
57쪽
so s. DIDACI MIRACvLA. Lopezius EnZinas ex equo deciderat: quo casu brachium dextrum fractum ita exaruit, ut ad rem nullam eius functione ac munere uti deinceps posset. Miraculorum beati Didaci fama commotuS, magna erga eum veneratione et spe exarsit .
Nocte quadam sibi ille in somnis adesse visus,ab eo petijt se ipsius apud Deum deprecatione, sanum fieri. Tum Didacus, manu imposita, Abi, inquit, quia sanus es. Somno eXpergefactus,cum somnium inane putaret, tamen aliter euenit: prinpterea quod brachium prorsus validum et sanum diuinitus f ctum est, ut in posterum facile eo uteretur ad omnia , . Laurentius MartineZ, decem ipsos annos brachio erat fi cto, beati Didaci sacellum cum pie adiret, ad integram illius restitutus est valetudinem , magna omnium, qui eum n rant, admiration . Ioannes Martinez, de vico, quem Castillejo Hispanice vulgo dicunt , annorum duodecim spatio manibus mancus ac debilis, pedibusq. ob paralysim captus, ad sacellum beati viri iumento vectus,vigilias nouem ibi Orando cum egisset, s nus factus,manuum, pedumq. usum in posterum adhibuit . Ioannes alter Martinea, ab latereuno totus paralyticus, ac diu mutus, ad beati Didaci monumentum perductus , ubi primum vigilias duas in oratione egit, diuinitus est ab aegrotatione confirmatuS. Ioanna, Catharinae Diez filia, omnibus sere membris c Pia,Ore obtorto et deformi,lingua haesitanti: beati Didaci patrocinio a matre intime ac pie admodum commendata,membrorum usum, oris decori formam, locutionis naturale m nus statim recepit . Didactis de Guadalupe, morbo comitiali in dies singulos saepe quinquies, aliquando sexies grauissime exagitabatur . Voto nuncupato ad beati viri sacellum dies nouem in orati ne euigilauit. Die autem nono longe grauiuS,quam antea, V Xatus,ab hac vita migrasse videbatur. Sed diuina ope ob illius viri beati merita factum est, ut in posterum nullam tam vehementis morbi molestiam vel leuissimam umquam senserit . Franciscus Fontius, vas testaceum, amplum ac ponderinsum, in cellam vinariam deorsum immittere cum vellet, ad hoc opus faciendum usus est opera Francisci cuiusdam Salm
58쪽
PARs II. s Ieheg, qui illud fune constrictum, et sespensem , extrinsecus
paulatim demitteret . Hic tam graue onus cum sustinere ii quaquam posset: continuo ex illius manu vas lapsum, multis parthus infractum, Franciscum, qui subter erat, sersum spectantem,maximopere laesit. Ea igitur confractione varie percussius, et animo senseq. omni consternatus, in lectulo quasi mortuus collocatur . In quo cum esset, se a daemonibus praecipitem per quosdam montes ferri, idq. illos triumphare, ac laetari vidit. Vbi ad Qmmum montem tenebricossim tandem ventum est, cum ipsem praecipitare inde velle ij viderentur: tum beati Didaci, cui se commendauit, recordatione recreatus,nihil aliud per visium aspexit, nisi illustrem claritatem, a ditioneq. vocem hominis accepit, iubentis eum bono fortiq. animo esse, ac sequi, quo iret , . Tum Francisto visus est illum comitari usque ad vicum quendam, quem PoZuelo vocant ubi ille habitabat. Eo cum ambo venissent: tunc, Abi, ille inquit,domum tuam, et de mulieribus percunctare, quae earum
a beato Didaco precum sitarum opem tibi implorauit. Id ab ijs cum quaesisset: mulier quaedam Mencia retondit, Ego illi Dei viro te commendaui. Haec verba Franciscus ubi primum audire vises est, statim a morbo integer et sanus factus est, ac liber ab illa daemonum impression . Lopius, et Isabella, coniuges, Mantuae Carpetanorum in
Regno Toletano nati,silium habebant,annos circiter octo natum , ex febri biennio laborantem, ventrisq. tumore langu scentem . Pater votum nuncupauit de eo ad beati Didaci sacellum perducendo. Vbi primum vovit, tum puer statim bestiolas duas euomuit instar testudinum, et magnam simul copiam sanguinis emisit, usque adeo ut vitam vix ducere posse videretur.Tantam pestem posteaquam ex intestinis foras proiecit, ad hominis Dei monumentum allatus, ab omni morbo mirifice quatridui spatio conualuit .
Alphon siis Cardero, bello Nauarriensi, hasta in facie vulneratus , luculentas etiam duas plagas in eadem accepit: quibus adductus est in mortis discrimen . Vbi autem menseSocto et amplius ob vulnerum curationem domi se continuit: nihi- Iominus tamen vultu erat deformato, quia cicatrices obducta
cum os contraxerant, tum oculum alterum peruerterantia.
59쪽
s a S. D ID. ADI MIRACULA. Ea oris,vultus, et oculi distortione,'foede assectus, ad beati Di-daci sacellum ex voto pie peregrinatus, posteaquam vigilias nouem precando egillet, ilico integra forma,pristinaq. specie fuit et oris, et oculi: quo utroque prae cicatricibus distorto, et
Petrus Arae de Auila, quattuor abhinc annos oculis captus, atque omnibuS corporis membris debilitatus dolorumq. cruciatu aegre affectus, nulla umquam cura sanatus, res Didaci beati miri as, cunctorum vocibus celebratas, cum primum audiuit,ad illius sacellum se perduci voluit. De aspectu oculinrum , et valetudine recuperanda ob eius merita Deum deuote, humiliterq. deprecatus, nocte quadam, dum somnum capiebat , se consanescere sensit. Quo sensu expergefactus, lampadis quae in sacello praelucebat , lumen oculiS aspexit. Eius rei mirabilitate obstupefactus ingentes Deo gratias agere non desijtia. Alii duo homines, ad Didaci corpus venerant 1. Quorum alter e manuum corporisq. tremore ita vehementer laborabat, Vt neque cibum, neque potum sumere possetis. Altermedio latere mancus et debilis, aegre vexabatur. Ambo ad illius corpus proxime admoti, continuo sanati sunt a. Pater quidam, ex oppido, quod Tamajon Hispanice v cant , ad beati viri sacellum filium adduxit: qui, sextum amnum agens,crus habebat altero breuius, et contractius digitis tribus. Dies septem cum in oratione euigilasset: Octauo tandem die, voti compos,filium ilico vidit sanum, pedibusq. suis
Petrus Gonzalius, loci de Veteda, sacerdos Capellanus, qui sanctorum martyrum Iusti et Pastoris ecclesiae cura praeerat, lumborum dolore aegre affectus, dies. quindecim in lecto iacuit. Miraculorum, quae Didaci beati meritis Deus efficiebat, magnitudine ac multitudine audita, cum iacebat, ad eius sacellum se aduehi voluit. Quo postquam venit,illud a Deo supplex humiliter petijt, ut tibi in tanto cruciatu illius viri beati meritis succurreret. Id deuote aliquantisper precatus,eius manu sibi in dorse signum crucis fieri voluit: quo factum est, ut a lumborum dolore sit diuinitus liberatuS in perpetuum . . Alphonsus, pagi de Hontanar ex dolore laborabat, quem
60쪽
acerbum in crure dextero sentiebat. Ad quem multa medicamenta usque adeo adhibuit, ut plaga quaedam sese aperuerit: Cuius etiam dolorem cum lenire non posset,ad beati viri sepulcrum venit . Tum illius manu vulnus containam, ubi sanguinem ei nisit, ilico obductiun est: neque postea Alphonsus vinquam dolorem ullum sensit , . Mulier quaedam Hispaniensis, octo et decem annos muta, cum sanari medicamentis non posset, ad beati Didaci facet-lum perducta est. Tum F. Ioannes Tolosanus, ordinis Min rum, qui praesens aderat, mulieri manum beati viri admouit, simul q. cum nesciret, ex quo praecipuo malo laboraret, ab ea quaesiuit, quo morbo assiceretur: moX alia mulier praesens r spondit, illam iam diu mutam est . Id ubi Tolosanus audiauit, mutae dixit: pronuncia salutationem Angelicam, Aue Maria: quam totam pronunciauit, itidem ordine orationem Dominicam,symbolum Apostolorum et praecepta fidei. Sicq. deinceps linguae munere via est ad omnem loquendi fum
Ferdinandus MartineZ, triennium sinistro et dextro brachio , et crure debilitatus , auditis beati Didaci miraculis, quoniam incedere non poterat, baculis nixus, ad eius sepulcrum venitis. Deum de valetudinis recuperatione humiliter deprecatus, sudariolum fratri cuidam ordinis Minorum tradidit, quo beati viri corpus attrectaret . Ille pie obsecutus, tum sudariolum restituit, quo manum Ferdinandus arescescentem ubi inuoluit, statim consanescere sensit : itidem crus meliuscule habuit, usque adeo ut inde omni morbo liberatus abierit .
Longum nimis esset,singulos narrado percensere, qui morbis varie affecti, humiliter ac deuote ad beati viri sacellum rosecti, sperantes in eo, qui sanat contritos corde, per illius
tominis Dei merita ad integram restituti simi valetudinem 1. Iam vero ex ijs,quae breuiter commemorata sunt, perspicuum sit, omnes quacumque vel aegrotatione languescentes, vel periculo expositos, illius precibus et meritis a mali S omnibus,
etiam e mortis faucibus ereptos, sensisse,vel potius sentire praesentem virtutem Domini nostri Iesu Chriui. Ad tanti viri sanctitatem praeterea magis atque magis collustram