Sancti Didaci Complutensis Canonizatio. Quam Sixtum 5. pont. opt. max. admiranda pietate, solemni ritu, frequentissimo cleri, populiq. conuentu, celebrauit 6. Nonas Iul. Anno 1588. A Pet. Galesinio prot. apostolico descripta, distinctaq. partibus tri

발행: 1588년

분량: 123페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

lustrandam accedunt etiam miracula, non ea scilicet tantum . quae ad eius sepulcrum facta narraui, sed quae ex eius vestitu , cingulo, sepulcri terra, externaq. eius re alia Deus extare

voluit .

Ex tunica vestibusq. sancti Martini admirandas virtutes prodijsso, narrat Sulpitius Seuerus. Ex beati Hilarionis rebus

cxternis aut monumentis miracula extitisse testatur sanctus Hieronymus, qui illius vitam litteris mandauit , . Rursus ex sancti Hieronymi sacco res mirificas diuinitus consecutas esse, vitae illius annales loquuntur.Nolo ceteros,qui innumeri sunt.

Iam nunc, cum exempli causa eos tantum tres meminerim,

dicendum mihi est de beato Didaco, e cuius rebus, etiam e

ternis , miracula eminent .

Mulier quaedam Vaciensis, quam urbem vulgo Baesa d,

cunt, erat:quae pietatis causa fratres ordinis Minorum hospitio gratis excipiebat . Haec filiam habuit,annos circiter octo natam : quae tanto morbi cruciatu assiciebatur, ut obrissescentibus membris, moreretur. Ad filiae autem morbum depellem

dum mater experta omne medicamentum, tandem piorum

hominum consilio vestem eius collo imposuit beati Didaci. Quo facto mirabiliter confestim puella lanata est. Ioannes FernandeZ, intolerabili lateris dolore cruciabatur: ad cuius curationem cum remedia multa conquisisset, hoc unum diuinitus inuenit, quod cinguli, quo beatus Didacus Vsus erat, fragmentum quoddam ubi primum lateri, doloris acerbitate percut , admouit, plane conualui . A monasterio Complutensi homo quidam religiosus ordianis Minorum, Idubedam, ubi aliud coenobium est, cum iter instituisset: relicta veste, qua diu usus erat, alteram mundam induit. Diuinitus factum est, ut ea esset, quam beatus Didacus olim vestierat. Idubedae is vir religiosus dum morabatur: imterea ciuis quidam Idubedensis graue ac mortiferum vulnus in aluo accepit, unde intestinaestiuebant. Huic,animam prope agenti, mater, semina praeclarae pietatis,ab illius conuem tus fratribus vestitum seraphici ordinis petijt: quo vestitu amictus filius moreretur, et humaretur . Sed nimirum Deus esse-cit,ut eam ipsam vestem traderent,qui Compluto proxime ablata eratia. Illam ubi aegrotus induit, praeter omnium opini

62쪽

nem meliuscule se habere incoepit,atque adeo ex vulnere com ualuit. Cum autem cognitum atque exploratum est, illam fuisse tunicam, quam beatus Didaciis olim induerat, omnes miraculum tam magnum eius meritis virtutiq. acceptumia

retulerunt

Ioanna GomeZ, canis rabiosi morsu percussa furenter usique adeo insanijt, ut vijs publicis praeceps rabie ab omnibus, qui obuiam ei fierent, prorsus vitaretur. Tanto furore cum mulier horribilem in modum aestuaret: illius sanandae homo quidam valde cupidus, aliquid pusillum terrae e beati Didaci sepulcro ad eam asportauit. Propius ad eam accedere metuit: propterea quod capillis horridis et diuulsis, oreq. spi manti rabiem et crudelitatem prae se ferret. Terram vero sacerdoti cuidam tradidit, qui aderat . Is illam partim aqua liquefactam, mulieri propinauit: partim aridam, panno ines

uolutam, collo eius alligauit. Tum vero confestim ad memtis sanitatem rediit a . Ioannes quidam,corpore toto tumesces, praesertimq. tibijsrita tumens, ut incedere non posset: ad beati Didaci sepulcrum delatus, paululum terrae ex eo ad collum cum adhibuisset,lumore depulso, valetudinem diuinitus recuperaui .

Maria Alphonsia, Roderici Alphonsi uxor, dioecesis Toletanae , ex gulae inflatione laborans, pectore turgens, humeris , collo, facieq. tumescens, ita ut oculorum aspectu non cerneret, ac prae tumore non posset neque cibum, neque pintum sumere: eius commiseratione motus Didactis parochus,

intra cuius parochiae fines illa habitabat, ad remedium ci attulit paululum fragmenti vestis, et exiguum aliquid terrae sepulcri beati Didaci . Utrumque Mariae, quae beati illius viripietate exardescebat, collo admotum, et alligatum, quam inde pie expetebat, valetudinem inte ram statim attulit. In singulos fere annos, serui sui Didaci, posteaquam is ex hoc etiam feculo migrauit, merita sempiterna Deus, gloriO- .sus in sanctis suis testata esse voluit miraculis: quorum duo , paucis ab hinc annis praeclare edita, maxime insignia sunt,ut in praesenti eX ponam . Anno a Christo nato millesimo, quingentesimo, quinqua

gesimo quinto , Maria de Pinissa, virgo Hispaniensis, paralysi

63쪽

s6 S. D IDACI MIRACvLAeta si et morbo comitiali simul grauiter usque adeo assiciebatur , Ut horas duas, aut tres interdum sensuum expers esset omnium . Acri assiduoq. capitis dolore cruciabatur: febr hus nimis admodum molestis aestuabat: ex quodam lateris

cruciatu vehementer torquebatur . Aliquando autem vis r solutionis neruorum ita illam inuasit, ut, cum multarum corporis partium usum amisisset, aspectum prae se ferret foedissime deformatum. Aliam ei similem medici testantur se vidisi

se numquam . Multis alijs amictabatur aegrotationibus equibus menses undecim pene confecta et consumpta, ubi exquisitissimis remedijs sanari nullo modo potuerat, ad beati Didaci sepulcrum aduecta, eius precibus ac meritis continuo salutem a Deo impetrauit: qui omnem illius morbum depulit, ac suam cuique membro vim restituit . Cuius beneficij memor suam Deo virginitatem vovit, virginalemq. vitam in monasterio sancti Ioannis, quod de la Penitentia vulgo nominant, egit sanctissimo . Anno M D L X II. Hispaniarum Princeps, Carolus, Philippi i I. filius, Caroli v. Imp. nepos, patris auiq. amor

et delitiae, Compluti in Regia cum luderet, e scalis quibusidani supinus cecidit , . Quo casu tam vehementer ostendit, ut leti serum in capite vulnus acciperet. Graue id vulnus ac mortiferum etiam medici putarunt: cumq. propterea Principis potentissimi, amplissimorum regnorum heredis futuri, ac summa indole pueri salus ageretur: non potuit Philippus pater non esse ingenti ac summa animi solicitudine de filio,

quem singularem unice amabat, et in oculis ferebat. Quare nihil non attigit, nihil non egit, nihil non intentauit, ut in tanto vitae periculo adiumentum Carolo filio charissimo asserret. Medicos peritissimos atque optimos ad pueri curationem undique adduci iubet . Medicamenta , quaecumque excogitari , et conquiri selertissime poterant , vulneri Praesto fuerunt , . Verum omnia exquisitissima remedia via cerat morbi vis et grauitas: nisi Regem Catholicum, et eximium catholicae religionis non modo cultorem, sed propugnatorem maximum , ac singularem , de filio maritum et

maerentem Deus pater misericordiarum, et Deus totius consolationis respexistet. Desperata igitur a medicis, ct ab alijs

64쪽

res cum esset, pater Rex secessit. Tum vestes lugubres, panni ad Palatii vestitum funebres, funestaq. apparantur omnia: et exequiae denique, tanto Principe dignae, diligentissime curantur . Dum in eam funeris curam incumbitur: ilico extitit a Deo salutare consilium, auxilium, ct gaudium . Repente enim viri quidam, qui in luctu et maerore erant, canem aliquo et diuino instinctu ad beatum Di lacum mentem conuerterunt . Postulatumq. tunc summopere est, ut eius corpus ad

Principis cubiculum quamprimum adueheretur , et prope eum collocaretur . Quod singulari pietate , celeritateq. i credibili factum est . Corpus ad se pia veneratione delatum Princeps, qui, morbo ingrauescens, et quasi spiritum agens, per se non poterat, ab alijs subleuatus , humiliter deuote veneratus tetigit : sincera in primis et maxima fide Deum ob illius beati viri merita intime de valetudinis recuperatione Precatus . Itaque eo ipso momento, quo Principem medici ex hac vita migraturum praedixerant, meliuscule se habere

incoepit: tum, paucis horis elapsis, mirabiliter sancti eius viri precibus sanatus est, silmma Philippi patris laetitia , et maxima omnis Hispaniae gratulation .. Nec praeterea silentio praetereundum est, quod etiam aiubeati Didaci sanctitatem spectat, eius corpus , quamquam

centum ante annis et amplius insepulturam traditum erat, tamen quo tempore ad Principem aduectum est, totum, exincepta naris particula quadam, incorruptum atque integrum usquequaque conseruabatur: eamq. ipsam, quam antea, od ris suauitatem iucundissimam retinebat.

Iam demum res illius mirifice diuineq. gestas scribendi mnem faciam hoc praeclaro miraculo: quod, tabulis publicis

obsignatum, uniuersaeq. Hispaniae praedicatione celebratum, Princeps etiam, dum in hac vita fuit, gratissimi animi pietate testatissimum fecit: palamq. et litteris, et nuncijs, ct Vo. cibus, tanto Principe vere dignis, professus est, se illius viri Dei precibus ac meritis salutem atque incolumitatem esse consecutum . Reliqua autem, quae ante , et post hoc maxime illustre miraculum, facta sunt, ad posteritatem annales ordinis Minorum , et Hispanice, et Italice produnt : praesese

tim cum non solum populi Hispani vocibus in vulgus dicam H tur,

65쪽

S. DIDACI CANONIZATIONI s ACTA tur, sed sermonibus, pijsq. officijs celebrentur Principum virorum: qui maximo concursu beati illius viri sacellum pie in

omni aetate frequentarunt: quiq. voti compotes facti, dona. ria , auro,argento caelata, vestes serico ct item auro intextas, aliaq. eius generis opere pretiosb ornamenta , ibi quasi impressa ad sempiternam memoriam extare voluerunt, tamquam publica monumenta miraculorum, quae ipsi iam experti scierunt, et viderunt. Multa autem miracula tam in vita, quam in morte beatum Didacum edidisse , amplissimus Cardinalis, Episcopus Praenestinus, summa laude dignissimus , Marcus Antonius Columna scribit luculenta grauissimaq. in relatione stata , quam ad SI X TvM Qv IN TvM , Pontificem sapientissimum et religiosissimum , magna Cardinalium frequentia, habuit. Ex ijs pauca quaedam se de amplissimorum collegarum assensu selegisse ostendit: ita tamen ut, quae, Hispaniensibus monumentis obsignata, inde Romam ad Pontificem missa sunt, centum ac triginta esse, eaq. probari assirmetis . Oratione item, quam PomPeius Arigonius, Advocatus Comsistorialis, iurisconsultus disertus, ct legum usu egregie perrutus publico in consistorio dixit, ex ijs miraculis nonnulla re censuit: quorum vix milesimam partem se attigisse fateatur. Itaque ea longe plura ego complexus,cum illorum auctoritatem, quae mihi fuit maximo usui atque adiumento , secutus sum : tum certissima et clarissima habeo testimonia, non solum publicis litteris, publicis votorum tabulis, publicisq. d cumentis instructa, sed perpetuo firmata consensu omnium pene populorum Hispaniensium . Quare quae de beati Di-daci miraculis ad posteritatem prodidi, ea, vidiXi, luculentissime testificata, cum certo sciam, nihil habere, quod metum , quod commentitium, quod apocryphum sit, ea spero utilia, grata, iucunda, ac salutaria fore Omnibus, de fide catholica bene sentientibus . Nunc tandem ad beati Didaci nonigationis acta venio .

66쪽

DE BEATI DI DAC

C A NON IT ATIONIS

ACTIS

PARS III.

ANTI, tamq. singularis ae diuini beneficii magnitudinem Philippus Hispaniarum Rex Catholicus, Caroli pater, grata piaq. mem ria prosecutus, iam inde ab eo tempore, quo illud beati Didaci meritis a Deo acceperat, summum Pontificem rogare non destitit: viis, cuius sanctitas uno omnium ore iamdiu celebraretur, et indicijs non obscuris, sed clarissimis miraculis in dies illustrior fieret, rite de more matris ecclesiae in sanctorum numero asscriberetuta, . Id tum primum a Pio Quarto, deinde a Pio Quinto, qui successit, post a Gregorio Decimotertio, demum a Six To Qv INTO , Pontificibus Maximis, tum litteris, tum nuncijs etiam atque etiam maximopere supplex petiit, ut rem totam infia mox ordine enarrabo . Est lapientis scruptoris, ad recte scribendi studium diligentissimi, qui praesem tim de Regibus, et Principibus aliquid habet, quod commemorabile , nomineq. dignissimum, litteris mandet: accuratissime perpendere non modo illud totum uniuerse, sed speciatim singula eius momenta , . Ita enim fiet, ut, quarum virtutum exempla ad alios, ac potissimum ad posteros imitatione dimanare utiliter possunt, earum nihil quidquam non modo tacitum relinquat, sed luculenta admodum oratione celebretis . Nunc igitur locus postulare, vel potius efflagitare videtur, ut de praestantissima Philippi Regis vere Catholici pietate dicatur: quae quoniam cum perpetua rei propositae

67쪽

narratione maxime consentiens est, eam breui strictimq. tam tum attingam; ut cetera deinceps, quae inter se consentanea sunt, quaeq. ad huius meae narrationis rationem atque usum pertinent, ordine persequar . Dei dono beneficioq. 1ingulari Philippus II. Regnorii magnitudine et multitudine Rex ma-Ximus , opum abundantia amplissimus, copijs potentissimus, prouinciarum et ciuitatum nobilium clientelis florentissiinus,

nullis fere belli offensionibus, sed victori, clarissimus, et ab omni denique laude domi militiaeq. felicissimus, ea una gloria longe antecellit, quod perpetuo cunctis in rebus tum secundis , tum aduersis, atque in tota regia administratione , quae longe ac late patet, ad infinitaq. negotia pertinet, Operam praestat pietati catholicae et religioni . Si belli motus timicrepat, ad id sertiter suscipiendum comparat omnia: nullum etamen ossicium praetermittit pie agendi. Si rerum, quae ma--ximae i, ac dissicillimae afferunt in sumina regia potestate an- .cipitem deliberandi curam, occupationeS Undique circum-Muunt , proiicit et consulit rationibus earum omnium : at non deseriti studium illud, neque negligit, quo exardescit ad sanctissimae religionis cultum , atque ad bonorum Operum pietatem. Summis belli pacisq. curis implicitus, templa

maxima eXtruxit, aedes cathedrales erexit, Legatos ad famctorum martyrum monumenta perquirenda misit, eorum s cras reliquias transferendas, resq. ab illis itidem gestas ornate ac splendide scribe as, impense curauit, collegia litter ria noua instituit, vetera instaurauit, bibliothecas mira libro--rum, quos undique conquisiuit, copia instruxit. Lectissim

Tum virorum, pietate virtuteq. praestantium , colonias ad vu. timos usque orbis terrarum fines deduxit. Sed cetera omnia, quae longe plura sunt, qua . uberrimos commentarioS, Vel potiuS magnarum vigiliarum Opus desiderant, missa iam facio, ne longius digrediar: cum in primis haec ipsa de beato

Didaco in sanctis adscribendo cura perpetua, quam neque in tanta temporum Varietate, neque in maximis bellorum

inccndijs umquam Rex depositit, satis per se ipsa est ad id,

quod proposui . Non motus Baetici Regni , non tumultus Belgici, non arma Turcica, non belli contentio de Regno Iusitaniae, non alia denique summa et incredibilia negotia ,

68쪽

ΡΑχς III. 6r quae vel ad iuris adminilirationem, vel ad belligerandi rati

nem, vel ad uniuersam tot regnorum gubernationem specta rent, potuerunt tam longo temporis interuallo religiosunt animum Regium, pietatis ardorc incitatum , retardare, aut impedire, quominus rem, de beati Didaci Canonigation susceptam, recte conficeretis . Immo in multiS varijsq. occupationibus , in quibus ingentior selicitudo esse solet, non m do non intermini, sed usque adeo rei conficiendae studium incendit, ut nullo umquam tempore conquieuerit, nisi ea pe feci . Negotium Pio Quarto Pontifice Rex suscepit': Pio Quinto, et Gregorio Decimotertio, ad ecclesiae gubernacula sedentibus, diu sustinuit: demum S IXTO QVINTO Pontifice, ad quem illud diuino consilio prouidentiaq. reseruatum crat, pie confecit, ut proxime cX ponam uberius . Valetudinis incommodae, ex qua Carolus Princeps periculose laborarat, recuperatio admirabilis in Pontificatum incidit Pij Qua ti : ad quem binas litteras, unas Philippus pater, alteras Carolus filius , pridie calendas Martij , anno M D L XIII. scriptas, easq. pietatis plenas dederant , . Significarant enim

ijs singulare beneficium, quod beati Didaci precibus a Deo

optimo Maximo, proxime acceperant: eamq. ob rem suinplices summopere petierant, pro Dei ipsius gloria cum, cuius meritis illud ubi concessum erat, in sanctorum num rum referri: cum alijs quoque quam plurimis esset miraculis collustrata , et plane perspecta illius sanctimonia vitae, quam in terris caelestem egerat, diuinis virtutibus . Religiolo igitur desiderio Canonizationis, Rex Catholicus, a dentissime inflammatus , voluit item ea ipsa de re tota ad Alysium Requesens , oratorem regium situm , litteras uberiores Romam mittere: quibus ad rem conficiendam diligentissime instructus , cum Pontifice coram ageret nomine regio ita sapientissime et studiosissime, ut maxime restanti ponderis geri ab eo potuisset . Postero autem anno, qui annus fuit millesimus, quingentesimus , et sexagesimus quar-OS , ut negotium, quod tantopere, incensi,q. pietati, studio ad exitum perduci, uterque pater, et filius concupierat, d mum recte ac rite conficeretur , speciatim Aloysio oratori mandatum per litteras dederat, eodem anno scriptas VII L

69쪽

εa S. DIDACI CANONIZATIONI s ACTA Idus Februarij . Vbi mandatum Regium, recte obsignatum, Orator accepit: in Consistorium proximum ad Pontificem venit, a quo summa prece id postularat, ut fidei, vitae, iam

ctitatis , virtutum et miraculorum beati Didaci causa i , quam summatim cognoscerent, quibus mallet, Antistitibus Hispaniensibus delegaret . Beatus autem Didacus ut in sanctorum numero ascriberetur, crebris id litteris effagitatum est: quae diuersis temporibus cum ab alijs , tum ab ecclesia ,

Toletana, a magistratibus Complutensibus, Complutensiq. uniuersitate, et ab omni ferme Hispania scriptae sunt quam diligentissim . Sed ubi , lecto mandato Regio , Pontifex Pius Quartus, iustae petitionis causas ab Oratore cognouit,

rem non differendam censuit . De causea delegatione facIa, a Pio Euarto Pont p. I I.

mis Cardinalibus, Ioanni Morono, Episcopo Praenestino , Ioanni Michaeli Saracenio, tit. S. Anastasiae, Michaeli Al xandrino tit. S. Sabinae , Clementi tit. S. Mariae in Aracaeli, Presbyteris, et Vitellotio Vitellio Diacono S. Mariae in Portiacu, id negotium tanti ponderis delegauit: eamq. facultatem praeterea adiunxit, ut ex delegationis illius Apostolicae auctoritate alios, quoad opus esset, ad causae cognitionem subd legare possent. Cuius rei nomine litterae Pontificiae instar

Breuis confectae sunt. IJ Vero prompta voluntate, animoq.

ad obediendum paratissimo, delegatam sibi causam susceperunt: verum maxima locorum distantia, et grauissima negotia , quorum occupationibus impediti, ab urbe abesse non Poterant, fecerunt, ut facultate Apostolica usi, illam subd legarint , . Tertio igitur Nonas Maij, eodem anno, re mat re deliberatae, hos tres Episcopos, Seguntinum, Sembiensem, et Conchensem, delegerunt: quibus per litteras, quarum exemplum in actorum canoniZationis tabulas publicas rela tum est, illam commiserunt, et mandarunt, facta etiam potestate, ut ipsi tres simul, vel saltem duo eam cognoscerentis .

Allatis ijs subdelegatae causae litteris, Episcopi Complutum

70쪽

venerunt, ubi centum ante annis beatus Didacus decesserat . Eo loci cum de illius sinceritate fidei, vitae religiota consuetudine, virtutum meritis, miraculis, populiq. in eum pietate , accuratissime riteq. ad praescriptum a probatissimis viris perquisissent, et cognouissent: acta cognitionis, summatim consecta,recte obsignata, Romam miseruntia. De astera delegatione a Pio tauinto, facZa. III.

FA C T v M est interea , ut Pius Quartus Pontifex diem asuum obierit, nec potuerit rem conficere, quam Rege, et

Principe Hispaniarum emagitantibus,aggressus erat. ProXLme in Pontificatum ei successit Pius Quintus sanctae memoriae : qui causae huiusce statum publice in consistorio ad se referri voluit . Quo audito illam ijs ipsis Cardinalibus iterum delegauit , tum praeterea Ioanni Baptistae tit. S. Clementis :quem in locum suum subrogauit, ut quod ad acta recte conficienda reliquum esset, ab ijs perficeretur , . Itaque ij, procuratore fisci, ut moris est, citato litteras compulsorias et rein missorias rite decernunt: quas illis ipsis Episcopis scripserunt, quorum fidei, integritati, et sapientiae demandata antea camsa fuerat. Eam autem ob rem cum Philippus Rex, et Carolus Princeps Ambrosium de Morales, presbyterum Cordubensis dioecesis, virum bonum, et hominem doctum, procuratorem constituissent: is illas litteras v I I I. Idus Februarij anno M D L xv II. Episcopis legitime reddidit . Tum subdelegati iudices, causam ordine iudicij, persecuti, vocato procuratore fisci Sedis Apostolicae , Petro MartineΣ , Canonico Seguntino, qui speciatim ad hoc negotium delectus erat,rem totam, certis quaestionibus praescriptam, a tribus et octoginta testibus, spectata fide et integritate viris, accurate inquusierunt: testimonia q. eorum certa atque explorata, et item

scripta, quaecumque ad rei, de qua quaerebatur, testificati nem opus esse videbantur, diligenter conquisita, quae inueniri potuerant, recte obsignata, et cetera rite confecta , Rinmam miserunt: ubi pridie idus Augusti, anno M D L X v II. reddita sunt omnia, Gq. more iudiciali recognita et interprolatata . Omnibus igitur quaestionum actibus absolutis, relis quus

SEARCH

MENU NAVIGATION