Constitutiones Vrbanae fratrum ord. Min. Conu. S. Francisci

발행: 1628년

분량: 418페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

-11q CONSTIT. URBANAE

ne a quopiam conductae ut aiunt ) Communitatum ad ractara CA Grammaticam edocendam, nisi de Generalis Ministri speciali licentia ullo pacto accipia ritur. Generalis autem Minister non nisi graui, urgentique causa facultatem huiusmodi concedat, concessaque robur non habeat , nisi seruata hac Constitutione videlicet. Ne liceat extra Claustra, Conuentusq; vel Monaster ij septa sub hoc ,vel alio quouis praetextu cuipiam Fratrum pernoctare . Contrafacientes vero, ac permittentes activae, passiuaeq; vocis priuationem incurrant, alijsq, poenis Generalis Ministri arbitrio plectantur.

Titulus XVIII. t

Tex. Et ieiunent ά Festo omnium Sanctorum , q; ad Natiuitatem Domini.

- . Sanctam vero sc i Runt inuiolati ieiuni j apud Fratres nostri ordi-

nis tempora , praeter ea , quae ab Ecclesia decernuntur , tempus totius Aduentus incipiens iuxta Regulam Sancti Patris nostri. a Fino omnium Sanctorum, que Natiuitatem Domini, singulae totius anni sextae feriae,

ea excepta quae incidet in die Natalis Domini, in qua inuiolabiliter obseruare praecipimus Decret. Honori Papae Terti , quae incipit, Explicui cap sin. Extra doOblerti itione ieiuniorum, Vigiliae item Sacti Patris nostri Francisci , ac Sanctorum nostri ordinis Bonaventutae, & Antoni j de Paduas ac denique Vigiliae omnes,

132쪽

IN CAP. IV. REGULAE ris

in quibus ex locorum votis, aut consuetudine ieiunari s . solet. 2 Hortamur autem Fratres omneS,ut sacrosanctam Domini nostri Iesu Christi Quadragesimam. Seraphici εω H. Patris nostri Sancti FRANCI fCi benedictione locupletatam , quam propterea vulgo Benedictam appellare consueuerunt. deuotistime . quantum fieri potest, observent.Ieiunetque praeterea in vigilijs omnium Beatae Mariae Virginis ordinis nostri Protectricis festiuitatum. Superiores vero Fratres huiusmodi diebus ieiunantes omnibus charitatis ossiciis, tum quoad ciborum i praeparationem,tum quoad alias neccssarias commoditates sedulo prosequantur. j3 Curandum praeterea est locorum Superioribus,ut ieiuniorum tempore ita sufficieti er mensa communi reficiantur Fratres, ne ab ipso Ieiunio excusari, neue grauiori culpa ab eius obseruatione ullatenus cessarodebeant, qui autem de fractione Ieiunij conuinceretur , quarta,& 1exta unius hebdomadae serijs pane,& aqua tantum publice in mensa communi ieiunet, grauiterq; a Superiore,qui aliter indulgere non possit, corrigatur. . Ad ieiuniorum praeterea, quae a Seraphica Regula indicuntur, obseruationem omnes, & singulos cuiuscunque aeratis , & conditionis sint. Professos aeque teneri volumus, & declar amus. Tempore vero Prafatorum ieiuniorum nullus Superior pra ter Generalem, Prouincialesque Ministros, & Guardianos vescendi carnes , aliosque vetitos cibos facultatem concedere valeat. Fratres vero, qui absque dicta licentia vetitos cibos comederent, Praelatosque praefatis exceptis qui facultatem huiusnodi impertiti merint, graui poena puniendos esse statuimus.s Superiores autem , ad quos ieiunij soluendi se

133쪽

116 CONSTIT. URBANAE

nnis si exaltatem concedere spectat, strid prilis an necessitas I is ij. , necne, animaduertant, testimoniumque Medici.& Consessarij recognoscant , dc iuxta exigentiam, vel quoad multiplicem resectionem . vel quoad vetitorum ciborum usumlicentiam concedo. Qui vero ab his ieiuni js dispensati fuerint, non in Refectorio, nec in proprijs Cellis , sed in Valetudinario cuin alijs infirmis, &dispensatis huiusmodi reficiantur. ra , --ia 6 Reliquis autem anni temporibus communibus ei bis vescantur, ea tamen religiosa partimonia , eaque modestia,quae paupertatem redoleat, mentisque compositionem indicet.

DE MENSAE COMMUNITATE

Titulus XIX.

r . M u. I Ocus communis mensae, quem vulgo Referu,-I rium appellare solent, perpetua munditie,perpetuoque nitore continuo fulgeat, ad eiusque Ianuam, siue alio commodiori loco fons ad abluendas manus statuatur , unumque, aut duo linteola qualibet he domada renovanda , ad extensionem ex solerti Refectori j Ministri diligentia perpetuo adsint; munda prael . rea sit suppellex, munda vasa, munda denique omnia , isque , cui Resectori j cura demandata est, si quando immundum reperiatur, a Superiore corrigatur, & puniatur . Vnica mappa cum mantilibus, patinis, gladiisq; rcinulis,&coclearibus ex auri calco ad Fratrum nu-naertina paretur; Sint autem vasa omnia stanea,vel fictialia, quae sanctam redoleant paupertate isi quis argentea,

134쪽

IN CAP. IIL REGULAE ii

aut praetiosa, tam vasa , quam alia utensilia habens deprehensus fuerit, his omnibus priuetur , grauiter a Superio recorripiatur, & his statim venditis,eorum prae fium communi usui applicetur. et Peculiaria mantilia, vasa quaecunque, vel etiam imappas , aliaq: id generis nemo nabere praesiuinat, sed omnes , quicunque hi fuerint, sicut ijsdem escis vescuntur , ita eodem mensae apparatu utantur. Resectorij tamen Praefectus, ut mantile alicui semel appositum, semper etiam apponatur, ac ut octauo saltem die omnis Refectorii suppellex renciuetur, diligenter curabit. 3 Resectionis hora iuxta locorum consuetudiner seruetur. In Conuentibus autem insignioribus, & ubi Gymnasia erecta fuerint; hyemali tempore ad secundam noctis horam paretur coena, in alijs vero ad primam, prout Superiori opportune placuerit. Ieiuniorum vero tempore in Quadragesima post meridiem , , Vesperis absolutis , coena paretur , alijs vero temporibus post Nonam, & sub meridiem; Serotinum vero sui aiunt) ientaculum ad primam, vel secundam noctis horam iuxta locorum varietatem. Adueniente Refectionis hora, datoq;signo.omnes, ne milie prorsus excepto, nisi de Superioris licentia , vel graui de causa ab ipso comprobata , ad communem mensam primam, vel saltem ad secundam omnino accedant .iDiebus vero ieiuniorum Vesipere poterunt Regentes ad communem mensam non accedere, sed in eo rum cellis ientaculum a isto ipsis allatum religiose s

mere .

s Cum ad Superioris nutum, signo dato , ad Refectorium patebit aditus, omnes bini, & bini ablutis manibus ) Psalmum D us mi ereatur nouri, vel Deprofundis, deuote recitantes ingrediantur ; Benedictio de mor

Communis

Tamporare

s ctionis.

135쪽

Lectio.

Romanae Ecclesiae fiat, ante quam sexta seria dicatur oratio pro Benefactoribus, & post eadem sexta seria omnibus genuflexis ab aliquo deputato dicatur culpa,

ut supra Tit. X. num. 2. &c. Vesperi similiter recitetur ante men1am solita benedictio, Diebus vero ieiuniorum iuxta morem Religionis dicatur Salutatio Angelica: si quis vero benedictioni non interfuerit, antequam ad mensam accedat, Orationem Dominicam, vel Angelicam Salutationem genuflexus, summissaq;voce recitet, aliterq; accumbere a Superiore nullatenus permittatur . 6 l 'eracta benedictione, unusquisque ad proprium locum accedat, nemo tamen seu mantile explicate,seu cibum sumere,seli ad illum manus admouere praesumat, nisi iam sacrae scripturae inchoata, vel sexta seria totius approbationis Regulae expleta lectione , Superior, ut cum Dei benedictione cibus sumatur, signo indicauerit: Sacra enim scripturarum, sanctorumq; librorum lectione Religiosa mensa condiri debet. A principio itaqu uniuscuiusque mensae lectio sacrae stripturae currentis ad medium usque comestionis protendatur 3 mox vero da

to signo , ex Cronicis ordinis, sed ex spirituali aliquo libro de Vita Christi, de Mundi contemptu, & similibus lectio ab eodem , vel alio ad libitum Superioris Lectore habeatur ; Qualibet autem sexta seria tota Regula percurratur, quam lectio sui praefertur spiritualis sequetur ι Sjngulis vero Sabbatis post sacrae scripturae lectionem , ex his Constitutionibus habeatur lectio ab eo loco, quo praecedenti Sabbato Lector desierit, incipienda . Lectiones autem huiusmodi clare, prompte, distincte, deuoteq; cunctis diligenter audientibus, legantur . Mensaeq; omnes fea , qua decet modestia i non garrientes , non colloquentes , non alijs quibusvis in congruis actibus , sed Religiose assistant . Qui vero mo

136쪽

niti adhuc errarent, a mensa velut indigni expellantur. Ciborum apparatus non praetiosius, nec qui Religiosam sobrietatem dedeceat, sed simplex sit, ac sum- ciens, maiori tamen, qua poterit diligentia,'&charitate paratus. Panis cibarius , communisq; sit, nec pii marius, siue selectus, sed eiusdem qualitatis singulis apponatur . Vbi vero Fratres ex eleemosynis, seu quaestuationibus vivunt . ea seruanda est paritas, ut cum atro candidus, & ater cum candido omnibus aeque distribuatur. Panis mucidus ijs tantummodo dabitur, qui sponte petierint: hospitibus vero, & aegrotis recentior. Vinum quoque aqua congruenter dilutum bibatur. Qui vero Fratribus in mensa famulantur, munde, diligenterq; Dei seruis omni deuotione, munditiaq, linteo praecincti inserviant. Tunicam tamen non adeo attollant, ut

femoralia, aliaeq: interiores vestes videri possint, quod& ab omnibus ubiq; coram sarcularibus praesertim )inuiolabiliter obseruari mandamus . 8 Mensae communitas ita seruetur, ut nullo etiam

Supeliori quidquam proprij ad eam priuatim deferro liceat, omnes enim eiusdem familiae Fratres ijsdem penitus cibis vesci necesse est Quod si cuipiam a consanguineis, vel spiritualibus amiciis esculentum quid , aut poculentum largitum fuerit , ad Superiorem statim transinittatur, qui in publico Resectionis loco, data ei primum , qui obtulit, honesta portione, reliquum caeteris Fratribus iuxta discumbentium ordinem per mensae Ministi os distribuat. Nemo vero Superiore ex cepto aliquid in mensa alteri largiri praesumat, sed si quid supererit. mense, vel Refector ij Praefecto custodiendum , vel alijs distribuendum tradatur , Superior tandem, qui proprietatem in mensa tollerauerit, a Pro

CHorum qualitas

Panis . vinum Inferre u tra . Communi taι ciborum

137쪽

DO CONSTIT. VRBANAE

iisq; circumstantijs, si nimirum deliquerit, etiam ab

osticio deponatur. 19 Durate mensa nemo ab ipsa nisi prius obtenta a Suris,ho vi. periore licentia,discedere audeat,obtenta vero qui proscidentra. fecturus est,stanS ante mensam Superiorem versus secreto gratias agat, exibitaq; deinde Superiori ipsi reuerentia, egrediatur. I o Superior raro, nec nisi ex rationabili causa saecu-4 iares.exterosus ad communem mensam adducat, quod quo ρ-t. si adducere quandoq; contingat, solerter inuigilet, ne i quidpiam oculos eorum offendat,aut scadalum afferat. ii Expleta mensa, peractaq; ad Superioris signui DP. Mi resectione, legantur quotidie Patrum omnium nomina,s' ' celebrauerunt, prout superius Tit. III .huius Cap.num. I a. Ad contenti enes vero, quae ex titulis oriri possent, vitandas, hoc .modo scribantur, paritur &legaritur. Die N. Celebrauerunt

deinde vero aliae Missae , quibus ex quotidianis eleemosynis satisfaciendum est, attente legantur, ut etiam sin pradictum est. ia Si quae postea dicenda a Superiore fuerint, dicat , gratiarumque posthac actiones ab omnibus iuxta San- Romanae Ecclesiae praescriptum . Religionis'. Con- Gratia μm suetudinem, nemine prius abscedente, habeantur qui bus peractis, omnes ablutis manibus discedant. Vbi vero suffciens Fratrum numerus reperietur, dum agun

138쪽

IN CAP. LV REGULAE Izr

tur gratiae, ad Eoelesiam,seu ad Capitulum accedatur, eo praecipue tempore , quo post prandium Nona recitari solet, a quo deinceps sine strepitu omnes ad sua ,

munera reuertantur .

i 3 Si quid agendum aut consulendum fuerit pro temporalibus Conuentus, vel aliorum Fratrum necessitati- 'siliabus, actis grati js,vel in Refectorio , vel in Cella Superioris, aut alio quopiam decenti loco agatur . 1 In insignioribus quoque Conuentibus post primam mensam, secunda quoque parari poterit,cui Praesidens Conuentus, vel Vicarius aut aliuS arbitrio Guardiani praesideatuefactaq; benedictione, habeatur in ea continua lectio, & sicut in prima omnes ei modeste assideant, aganturque,ea peracta solitae ut dictum est gratiae . Interdiu extra reiectionis horas incongruum est Religiosis viris cibo, vel potui indulgere, si tamen necessitas adsit, Minister, qui Reiectorio praeest, unicuique necessaria subministrabit; corrigantur autem,& puniantur,qui absque necessitate,vel inproprijs Cellis comederent , seu biberent. I s Raro praeterea permittantur Fratros ad saecularisi Ldomos, etiam ultro inuitatos, ad comedendum acce.. iuri dere. Absque benedictione vero , & Superioris licen f vitia nemo ullatenus id praestimat habita tamen licentia. ita inter comedendum se gerant , ut dum corporali ab eis cibo pascuntur, ipsi spirit uati eos vicissim esca depascant.

139쪽

Causa rationab iis perpendarur . Lirantia qui Superiores viceviro possunt.

1 CONSTIT. URBANAE , DE PEREGRIN ATIONIBUS

Fratrum, deque eorum vagatione tollenda.

Titulus XX.

x. Fratres quando vadum per Muuia. m.

I T Tinerandi,seu eundi ut Regulae Textus loquitur 1 per Mundum nemini ex Fratribus libera sit facultas, etiamsi rationabilis adsit causa, vel necesiitas, absque Superioris licentia. Qui maximE caueat, ne ad curiositatem. aut voluptatem Fratres vagentur . Sed itineris causis,alijsq; circumstatijs diligeter examinatis, tum demum si expedire videatur,facultatem concedat. a Guardiani , siue locales quicumque Superiores a Conuentu in Conuentum eundi facultatem in scriptis concedere possunt, Custodes de Custodia in Cust diam, Prouinciales vel AMinistri de Prouincia in Prouinciam : ijs tamen casibus,& temporibus exceptis quibus in his Constitutionibus aliter iancitum est.. 3 Quicunque igitur e Conuentu, ubi de familia degunt, alio migrare voluerint, primo Superiorem, ad quem spectabit, consulant, ab eoq; discedendi, itinerandiqi licentiam humiliter petant. Cui autem facultas itinerandi conceditur, assignetur & socius, qui viginti- quinque annorum aetatem saltem attingat, probataeq; vitae specimen praeseserat, nec ullum deinceps Superio res permittant ex nostris fratribus Blum absq,urgentio sina causa itinerari.

140쪽

m CAP. III. REGUL AE t 13

centia. vel sine socio E suo Conuentu alio prosecturus discesserit,etiam maiores superiores adeundi praetextu, poeniS inferius contra vagos. dc profugos pronunciatis ad qualitatem delicti grauiter puniatur. s Si detur pecunia pro viatico,eoru alteroeconomuς, siuE Procurator in eo itinere a Superiore constituendus est, qui vero sine socio proficisceretur. suimet a Supe V .riore.durante dumtaxat itinere, Procurator, siue ut praefertur Oeconomus conitituatur. 6 Nulli vero pecuniam, quam secum in itinere defert , quouis etiam modo collectam, in rem ullam absq; Superioris licentia,nisi in necessitatibus in via occurrentibus impendere liceat; Quapropter Superior Conuen, tus, a quo quisquam discesserit, omnia, quae secum detulerit, libros, velles, pecunias etiam pro viatico tantummodo datas in schedula diligenter adnotabit eamq; ad Superiorem Conuentus, ad quem is proficiscitur,opportune transmittat, cui idem Frater eorum omnium irationem reddere teneatura. Qui autem deliquisse repe rirentur, grauiter a Superiore corrigantur.

'Iuxi a Decretum fel: rec: Clementis Octaui, quod sub poenis in eo contemptis omnino seruari mandamus , nullos Fratres Romam venire Superiores permittant, nisi prius a Generali Ministro, vel Protectore dum taxat licentiam in scriptis impetrauerint. Si quis autem sine huiusmodi iacultate Romam venire praesumpserit, voce activa , & passiua biennio priuatus existat, Cuius poeiaar moderationem, sed remistionem Sanctitas tua , sibi, & Apostolicae Sedi reseruauit, adempta facultate Generali & Protectori illam moderandi, & relaxandi; subiturus etiam alias poenas arbitratu Superiorum infligendas . Quae item omnia aduersus eos, qui supradi- .ctos admiserint. & receperint, sine ulla exceptione lo- in a cum

SEARCH

MENU NAVIGATION