Monita et praecepta medica. Auctore Richardo Mead, colleg. medic. lond. et edinb. socio ..

발행: 1755년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Congeneres sunt plerique capitis morisbi , & a repletione ut plurimum

ortum trahunt , quorum praecipuus est apsplexia . Haec a sanguine nimis viscido, per arterias capitis tardius fluente ,& sere' stagnante , interdum oritur; qui Perpetuo vi cordis propulsus exiles suos canales disrumpit, & in cerebrum ess sus, nervorumque motibus corporis i servientium tubulos comprimens , hum ris sui in eos illapsum prohibet. Saepius autem illam progignit, sine itisigni canalium diruptione , liquor aquosus & rubiacundus ex sanguine profusius; aut etiam glandularum ' circumjacentium exsudans succus, qui tum cerebri membranas o,

62쪽

ruit, tum ventriculos ejus opplet, di spirituum animalium iter intercludit. Illam sanguineam , hanc pituirinam, appellare

licebit . Priorem autem fortem Vocavit

Hippocrates , atque insanabilem esse dixit; alteram levem , curatu tamen discitem esse monuit I) . Utriusque generis casuum quam plurimae narrationes ex libro doctissimi Wepseri, medici Scalausani, peti possunt et . Rationes vero omnium , quae in hoc & consimilibus moris bis contingunt, dilucide exposuit magnus ille rationalis medicinae auctor , Lauremtius Bellinis 3J. z- De causis externis , quales sunt ictus , lapsus ab alto, & hinc fractum ' calvaiariae os , . nihil hic dicam ; quoniam illae , nisi quatenus chirurgi manum requirunt,

iisdem remediis. curantur.

Sanguinea autem detractiones sanguinis, tam e brachio, quam ex venis jugularibus , larga copia, saepiusque repotitas ; pituitosa purgationes per . alvum magis desiderat. Permagnum quoque auxilium est in venarum occipitalium inci-

3 In libro do morbis capitis.

63쪽

et APOPLEXI Asione, quam proposuit vir cum arte anais

tomica tum doctrina medica insignis, Jo. Bapt. Morgagnius si); quam & ipse quidem in maxime periclitantibus magnopere iuvas te' non semel expertus sum . Et nim cum venae istae intra cranium cum laterali utroque sinu communicent ; illis incisis, pars sanguinis, quem in hos convecturae erant, avertitur , & reliqua copia nonnihil minuitur, motusque per eosdem facilius peragitur. Idcirco cucurbitulae sub ipso occipitio , δc ad latera colli. admotae, cute scalpello profundis satis vulnusculis concisa , quo sanguis ubertimi effluat, nunquam non eX usu sunt.

Neque alia ratione juvat, si quid iuvare poterit, a nonnullis laudata, arteriarum in temporibus incisio ; per hanc enim copia sanguinis in cranium derivandi minuitur Et Galenus quidem tuto satis , & sine magno incommodo , arteriam

etiam in ipso brachio incisam se vidisse testatur sa). At tantilla sane est portio ,

quae hac via demitur, ut magnum ali, quod commodum inde sperari nequeat . Satius itaque fuerit, ut in cephalaea

64쪽

PARALYSIs. 43cipit Aretaeus , gemmas pone aures arterias secare I) ς ex his enim major, quam ex eis in temporibus, profluet sanguinis in caput ruentis copia. Vescatoria etiam capiti, & membris omnibus , imponi debent. Cathartica vero , tam quae Per os assumi, quam per alvum infundi solent f his/ enim semper opus est 2 acria , magnaque vi stimulandi ac pungendi intestina praedita, esse oportet ; sensus enim fibrarum in nervis sere deperditur. Lethargus & Carus sunt levioris apo-plexiae species. SECTIO II.

DEsinit ut plurimum , nisi mora inis

tercedat , apoplexia in nervorum resolutionem , quae morbi est' solutio . Haec autem plerumque alterum tantum corporis latus occupat. Quod vero obse

vavit idem ille Morgagnius , in. Oppostosemper cerebri parte so sectis apoplecticorum cadaveribus , perspexisse morbi causam id

ipse

65쪽

PARALYSIS. λipse memini me olim in nos omio non semel comperisse. Nullus jam sanguinis missionibus locus est, nec catharticis vehementioribus ; calidis & modice moventibus , quale estrinctura sacra, alvum interdum laxare satis erit. Cumque morbus jam longus sit, pro veficatoriis, in locis idoneis , praesertim sub occipitio, & supra scapulas, vel

ferramentis candentibus , vel medicamentis causticis , ulcera , quae senticulos Vocant, excitare oportet. Hippocrates inustiones minimum octo fieri praecepit, as-sgnatis singulis loculis I). Remediis aromaticis, quae fibras roborent , adjuncto ebakbe , res praecipue agenda est . Quinetiam prodest torpentis

aut resoluti membri summam cutem exasperare . Id optime praestat unguentum vι-

ride , cui adjectus fuerit spiritus vitrioli fortis ea proportione , ut septima vel octava spiritus pars sit, quod , ubi co

Pus rubere coeperit , removendum ess, ejusque loco unguentum fambucin m illinendum . Multum juvat in aetate non

nimis prosectis frigida lavatio , calidae Vero immersiones omnibus paralyticis nocent. i De morbis, Lib. ἔ1. I t. I a.

66쪽

cent . Et ipse quidem novi nonnullos, qui , cum vana medicorum spe delusi ad thermas nostras Bathonienses profecti essent , ex aqua calida egressi, mox iterum apoplexia correpti sunt , ac perie

runt .

oblata igitur hac occasione , super hisce aquis quaedam mihi comperta in m dium proferam . Virtus illarum praeciapua in minerali quodam calore , quo ventriculum & intestini fovent, mihi comsistere videtur; idcirco his maxime opistulantur qui vino , aut id genus liquoribus , cum appetitum ad 'ci s , tum facultatem illos concoquendi perdiderunt, unde quam plurima provenire mala n vimus. Alienissimae autem sunt omnibus, quibus partes internae , cerebrum , pulmo, iecur aut renes, ultra modum imcalescunt Et ob eandem causam , tametsi hae vi sua jucunda st6macho laboranti opem praebeant: saepius tamen, si diu in illarum usu persistatur, 'huic ipsi visceri damnum afferunt; calore illo, qui primum profuit, immodica perseverantia,' ob nimiam fibrarum resolutionem, in deintri mentum cedente . Id quod non raro

vidi iis praesertim contingere, qui mo bis

67쪽

bis conflictabantur a vitio fluidi , quod nervos irrigat, originem trahentibus. Morbus hic nunquam acutus , saepe longus, in senibus sere insanabilis est. Miseram autem. Vitam plerumque trahit , qui illo assicitur : vis enim animi cum memoria deperditur ; & luctuosum spectaculum , non iam homo , sed animal semimortuum , contremit & vacillat.

Cborea Sancti Visi . Morbum hunc, facie pariter ac nomine ridiculum , 'paralyticam assectionem esse , & frequenti lavatione frigida , medicamentitque ex Majbe paratis, dispelli jam olim monui si). SECTIO III. Dil Vertigo. DE utroque hoc morbo legi velim

ea quae in alio libro tam ad reis Cursus ,, quam ad remedia, spectantia fu

68쪽

EPI LEPsIA ET VERTIGO. Monitum autem unum 3c alterum ibi dictis hic adjungere libet. Prius est, saepissit me ventriculi magis , quam capitis, morbum esse vertiginem; aut saltem utramque partem simul laborare, gravato neminpe biliosa & viscida colluvie intestino . Ubi id contingit, frustra sunt remedia

quaecunque, nisi prius vi jecacoanhae , aut alio quodam vomitiones proritante medicamento, onere suo levatum fuerit vis-Cus . Postea vero appetitum simul & cuborum concoctionem optime iuvabit elixirmitrioli Mynsichti, ex aqua sontana, hora una vel altera ahte & postprandium , assumptum .

Alterum , quod addi velim , hoc est ,

corticem scilicet Peruvianum, conjuncto remedio morbo accomodato, saepe multum prodesse , in primis si hoc modo assuma

rium. Hujus praemissis debitis exinanitiOnibus , devoret aeger bolum pondo δε. i. mane & vesperi , tribus mensibus conti-inuis; deinde repetat triduo, vel quatria duo, ante novam plerMnque . lunam.

69쪽

Rarus iste effectus est , muscularum sci- 'licet universi corporis, praeter naturam facta, validissima convulso. Iis igitur cedit remediis, quae in epilepsia proficiunt. CAPUT. III.

DE INSANIA.

NUllus morbus insania magis pertimestendus est . Quid enim miserius , quam hominem ratione & intelligentia privari; in alios more ferarum saevire : compedibus, vinculis , 3c plagis , ne vel sibi vel alteri noceat, coerceri: aut, mutata rerum facie demita animo moestum esse; vanis imaginibus assidue terre

ri ; spectra sibi adstantia fingere; & peracta

continuis anxietatibus hac vitat poenas aeternas squod interdum fit) post mortem secuturas horrere ρ Quibus omnibus illud accedit miserandum, quod dissicillime curationem accipiat haec calamitas. Caeterum quo dilucidius intestigantur ea, quae de hoc morbo experientia doctus exponenda

70쪽

DA IN sANIA. 49nenda habeo , pauca quaedam de illi uanatura praefari libet. Frequentissima hujus mali causa est nimia animi intentio; diuque una aliqua in re, etiam cum jucunda sit , defixa cogitatio . Haec enim, cum sola est , mentem perturbare potest, ut in literarum studiosis videmus ; ubi vero animi motus accesserint , ut spes , metus , ira & alii id

genus affectus, gravior multo fit morbus:& pro causae natura, maxime Vero prout ingenium ejus , qui laborat, ad has aut illas: affectiones proclivius dementia vel cum furore , horninem occupat. Attamen nihil ita mentem perve tit, ut amor & religio. In amore insunt spes, timor, suspiciones, & interdum ab . his ira ac odium. Religio vanis anxiet tibiis & suppliciorum perferendorum temroribus plus aequo perceptis interdum . animum implet ac distrahit . Hinc evenit, Ut amantes magis cum furore , religiosi cum moerore , insaniant. At commutantur tamen, & varie commiscentur hae assessiones. Maxime autem insanit homo, ubi contrariis motionibus mens simul agitatur; ut cum ira & metus eodem tempore Occu-

D pant,

SEARCH

MENU NAVIGATION