Monita et praecepta medica. Auctore Richardo Mead, colleg. medic. lond. et edinb. socio ..

발행: 1755년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

3o DE FEBRI EUs VULGARIBUs &c. Alvus et m per vices laxari debet , medicamediis vero lenissimis , qualia diureticus , manna , fale cabianico Glauberi addito, & consimilia. Neque Pe-νuυiani usum se itinare oportet metus enim est , ne visiqerum meatibus magis adhuc ab . illo oppilatis, augeatur inflammatio, aut sebris hectica succeat. Longe t tius erit potiones primum succo sim

niorum commixto sale ab rbii , adjecta etiam aqua cinnamoneti simplici , freque

ter hauriendas aegroIo praebere.

De Febribus vulgaribus, sis publice grassantibus . FEbres vulgares ex vitio aeris nobis

circumflui oriuntur. Id autem a coeli temperamentis, calore, frigore, si iatate, & humiditate maxime ut, ubi nimirum horum quodvis aut exsuperat, Rutintempestive alterum ab altero excipitur . In Graecia & Asia tota, ubi sibi aequalia ut plurimuin sunt anni tempora , Scventi a diversis plagis statis fere mense bus spirant , viris sipientibus promptum erat tempestatum varietates , commoda-

52쪽

og Fga Rigus VULGARIBus & . . que & thcbmmoda, quae secum serebant, obserbare. Atque haec observatio artem morbos praesagiendi usu diuturno kcit; in qua ' medicinae parens, Hippocrates , primus excelinit. In nestris autem regionilius tanta est coeli inconstantia , & tot causae Ventos, incertis vicibus secum pugnantes , concitant, ut nulla de his certa ratio iniri possit . Idcirco Syndenhamus noster, qui Hippocraticae doctrinae aemulus' febres anniversarias , harumque pro variis tempestatum generibus diversas species describere aggressus est, didicit tandem. Se,, nihil promovisse in causis , morborum ,, epidemicorum expiscandis manifestas am . D ris qualitates notando : quippe qui ania

, madVerterit annos , quoad manifestam

is aeris temperiem sibi plane consentien-ri tes , dispari admodum morborum aDis mine infestari; & vice versa : item vari,, rias esse annorum constitutiones, quaen neque calori, neque frigori non siccon humidove , ortum suum debent ; sed D ab occulta potius & inexplicabili quadam alteratione in ipsis terrae visce- ,, ribus pendent I . ' o morbis epidem, Cal. II.

53쪽

habet: multum valere in . morbis vulgaribus gignendis thanifestas aeris qualitates extra dubium est ; quibus & aliae accedunt causae, quae vim illarum multis m dis, nunc augendo, nunc minuendo, immutant . Hae ex terra in primla oriuntur, lubi nimirum, ut sapienter dixit Lucretius. l. Purrorem humida nacta es,

Ut terrestris autem ille putror plurimum nascitur ex corruptis varii sen ris herbis , interdum etiam ex. anim lium cadaveribus , atque mineralibus,

ita . aquae , stagna praesertim 3c palu

dus, quae suas herbas suaque animalia alunt, eodem modo pestiferos Lepe exhalant spiritus , Circumfusi aeris inquinamenta . In hunc censum denique veniunt, Tarius, tamen in nostris plagis, maris fluminumque inundationes , terrae motus , montium eruptiones, di quaecumque alia: insignes rerum naturalium mutationes, aether , quem spirimus , corpusculis vitaα nostrae minus idoneis replere possunt. Haec enim corpora nostra assiciunt , & morbis opportuna reddunt.

54쪽

DE FEBRIBUs LENTIS. 33

De Febriam lentis, sive Hecticis.

T Ot habent causas , 'easque multum

diversas, sebres lentae, quae herilicae vulgo dicuntur; ut non idem morbus, sed alius atque alius esse videantur. omnium autem perniciosissimae sunt, quae ex partis alicujus in corpore praecipuae, pulmonis in primis, exulceratione originem tra hunt, materia nempe' purulenta sensuini e commista , quae motum ejus incrematu ' turbat. Id autem animadvertendum est; illos maxime his pulmonis exulcerationibus O noxios esse , quos pueros aut juvenes str mae Vexaverant. Quocirca memini olim experientissimum medicum Radclivium, dicere solitum, phthises in nostris & stigidioribus regionibus esse plerumque strumosas. Saepissime itaque videmus in tabidis, post mortem incisis , pulmonem tuberculis leu glandulis induratis obsitum, quae suppurantia pus exspuerant. Varios hujus morbi gradus, eorumque invicem successiones , accurate descripse- C runt

55쪽

3 DE FEBRIBUs LENTIs . runt medici; nonnullas tamen ex primis illius causis suas habere periodos haud satis animadverterunt. Hisce autem circuitibus, quantum id fieri possit es occurrere quam maxime proderit. Ita non paucos certis temporibus , aut sanguinis sputo, aut pituitae tenuis in pectus fluxione, interdum& bilis flavae rejectione tentari videmus. His omnibus nobile illud antidotum, eor- rex Peruvianus, adjunctis illis, quae pulmoni conveniunt, opitulabitur; ante te pus nimirum datus, quo malum recurrere latet: quod & in aliis pariter haemorrh giis obtinet. Hoc vero medicamentum , cum iam exulceratus est pulmo, plurimum nocet; uti mox dicetur. In pulmonis autem ulceribus lactis usum in primis commendant medici, ut duplici

commodo in medicinam 'pariter ac nutrimentum cedat. Cautione tamen hic opus est, quoniam nonnulli natura lac aversantur. Quinetiam in capitis doloribus , ac febribus acutis, factaque hinc nimia siti; item si praecordia tumeant, seu biliosae sint alvi dejectiones, aut multum sanguidis cum iis fluxerit; pro veneno lac sernperreputari debet I) . A num autem apud

56쪽

SivE HECTICIs . 33 nos maxime eligitur, quod aliis licet minus nutriat, magis tamen calorem temperat, & deterget. Sed ubi illud non in promptu est, serum lactis vaccini, Vel etiam caprini, praesertim si herbis. suave olentibus pastae fuerint caprae , in ejus locum commode substitui potest; ipsum vero lac vaccinum , quantumvis hordei, ut moris est, diluatur, saepissime non conUenit.

Neque alienum erit serum illud , infusis herbis quibusdam, quae stomacho gratae

sint, & flatus discutiant , morbo accommodatius parare . At infeliciter interdum evenit, ut, cum lactis usum maxime deis siderat corpus, tanta sit intestinorum laevitas, ut illud ferre non possit . Cum in

tali igitur loco res sit , illud hoc modo

componendum est : Flores rosarum rubrarum siccatarum , balausia, cortex malorum granatorum, cinnamomum; singulorum drachma una, coquuntur in lactis Caccini lubra una. Cum ebullire incipit, siqua assunditur parva portione , ut restinguatur & subsidat ; sinitur iterum ebulli- re , & eodem modo restinguitur ; idque toties faciendum est, donec libra una absumpta , lactis simul & aquae quod restat , librae unius mensuram adaequet.

57쪽

36 DA FAARIBUs LENTIs Tum colandus est liquor , quem totum , commisto ficebaro, partitis , uti commodum erit, haustibus, aegrotus ebibet quotidie . Hac via nutritur simul corpus, &Uenter comprimitur; nec quicquam obstat aliorum ciborum , vel medicamentorum,

usui hujusmodi diaeta . Momenti autem longe maximi est, ut incipienti diro huic morbo occurratur cumque ab inflammatione oriatur, missio sanguinis in primis necessaria est, nons mel tantum , sed vicibus iteratis . Is , si crassus & niger, aut glutinosus profluxerit, vitiosus dicitur, & utiliter effundi putatur; contra vero, si ruber sit & pelluceat, integer habetur, neque ultra detrahitur. At facilis est hac in re in errorem lapsus. Non raro enim, cum sangitis maxime effervelcit , missus e vena summo

cum rubore crassus & glutinosus est ; in quo statu eo usque emitti debet , dum minus ruber minusque glutinosus evaserit, quod sine periculo fiat. Consilium autem

temerarium fortasse videbitur, marcescem

te jam corpore , & fractis viribus , hoc

auxilii genus tentare . At praestat certe anceps remedium experiri, quam nullum; 3c cum emolumento minuuntur vires, ubi

58쪽

S1vA HECTICI s. 37succurritur in vitio, quod robur corporis assidue pins labefactabit Idcirco si , exulcerato pulmone vehemens febris urgeat, detractio, quantam sustinere potest aeger, juvabit ; divisa nimirum in ea temporis spatia, quae ad corpus alendum necessaria sunt, ista medicina . Novi sane , rebus nondum plane desperatis, bene cessisse hanc medendi rationem ; sin secus acciderit , eum medicus occidisse minime censeri debet, qui, corruptis jam viscerbbus, nequaquam servari potuit. Finem his imponam , postquam monuerim in casibus nonnullis utilissimum esse balsamicis, . qualia sunt rhus ,

fuccinum, - humores acres & sabsos delenire ac temperare quae in prunas injecta vaporare debent , ut fumus eorum per tubum aptum in asperam a

teriam & pulmonem recipiatur si). Scio vix in usu esse hanc medicinam, & tan quam inutilem a plerisque negligi. Quisquis autem secum reputaverit, quam lom go itinere , per canales scilicet sanguini- res hujusmodi ad pulmonem ferantiar, &quam exigua illarum pars ad lociam de-

59쪽

38 DE FEBRIBUs LENTIS. stinatum perveniat; is sane facile videbit, si qua in illis sit virtus, hac potissimum via importiri posse . ob eandem quoque rationem novi fumum ex balsamo Tolutano, more rabaci, per tubum commodum in pulmones in-4piratum usus fuisse eximii, praecipue in sanguinis sputo. Exiguis autem his suppurationibus subjungendus videtur largior , qui hoc in. viscere quandoque fit, abscessus , quae vomica nuncupatur . Is morbus , etsi gravis sit, & in tabem saepe desinat, haud tantum periculi affert , quam minores illae exulcerationes . Vidi enim , cum materiae. purulentae usque adeo graveolentis & soetidae, ut adstantes cubiculum serre non possctent, libra una aut altera admisto sanguine , tussi rejiceretur ;. & tamen lacteae diaetae & balsamicorum . usu , interpositis pro re nata anodynis, in integram sanitateis aeger restitutus est.

. Haec de phthis dicta sunto.

Duae autem sunt aliae tabis species, . quae diversis modis hominem consumunt. In una corpus non alitur, & naturaliter . . semper aliquibus decedentibus , nullisque . in locum eorum subeuntibus, summa II a

Cies

60쪽

Siva HECTICIS .cies oritur , quam, arrubiam nominant.

Haec liquoris, qui in nervis est , vitio saepissime debetur ; fc cachmiam, quae est altera species, coniunctam habet, aut gradatim inseri In. utraque propnxe m tum corporis habitum alimenta corrum puntur , & partes resectionem non accipiunt; ideoque vitae genus recte ordinatum , & medicamenta ex Mabbe, quae stomachum confirment , laxata subinde alvo , apprime sunt necessaria. In omni denique tabe exercitationibus,& fricationibus, pro ivirium ratione constanter uti , oportet Ise coeli mutatio plerumque convenit; quin & interdum longa navigatio . i Ex nostra regione, male

affecto pulmone , , aptissime Ulyssiponem aut amoenissimam Neapolim itur. Equo autem vehi , dum imbecillitas id non prohibet, vel saltem curru , lectica, aut alio modo corpus movem , hunquam n

SEARCH

MENU NAVIGATION