Monita et praecepta medica. Auctore Richardo Mead, colleg. medic. lond. et edinb. socio ..

발행: 1755년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

so DR ΙNsANIA. pant , aut gaudio 3c tristitia perturbatur animus; diverse enim trahitur isto modo affectus, 3c misere laceratus se dedit. Scimus id omnes, ita comparatam esse fabricam nostram, ut, quaecunque rerum species , quae prodesse aut nocere nobis possint, menti se offerunt, subitas affecti

nes, iisque motiones corpore consentaneas, necessario concitent. Ita laetitia, moeror,

spes, metus, cupiditas, ira, etiam nobis invitis, sanguinem & humores agitando e rpus commutant δc impellunt. Eodem redit, verae an fictae sint istae imagines, modo mens in eas intenta 3c infixa, iisdem diu fuerit addicta, quin .& fortius percetulere & irritare animum imaginaria, quam lVera mala , saepissime comperimus . Ita t

quam falso sibi instantem quis fingit, illa,

quae revera affligit, adeo intolerabilior est paupertas, ut non raro ad mortem sibi nefarie consciscendam meticulosos adducat . Usque adeo miseriis patet nostra omnis vital

Instrumentum harum omnium moti num tam mentis, quam corporis, est fluidum illud sit btilissimum nervis insulum , quod spiritus animales vulgo appellant. De hujus autem natura nos jam olim con-

72쪽

iecturam fecimus I), ostendimusque ipsum

interdum mutationes suas subire; cujus quidem rei documentum insigne dat hic, de quo nunc agitur , morbus. Insaniae duo genera describunt auctores, quorum utrumque est constans error mentis sine magna febre , alterum cum furore, & audacia, alterum cum tristitia& metu; quorum illud maniam, hoc me lancholiam appellant. Haec autem gradu tantum, ut plurimum, differunt. Melancholia enim nunc citius, nunc tardius, in m Mniam saepissime transiit; & remittente furore,

gravior sere redit tristitia : hinc suribundi omnes sunt timidi &pusillanimes. Id quod in curationibus observasse permagni usus est. Ipsos autem spiritus animales diversas,&a natura sua alienas, proprietates in omni dementia, ut dixi, acquirere facile .demonstratur. Attamen illud maxime mirandum est in hac aegritudine , quod non tantum ea laborantes aliis morbis immunes

saepe conservat, sed & ubi quemquam occupat illis implicitum, ita quasi totum hominem sibi assumit & vindicat, hi eos non raro depellat ac profliget. Neque id in levibus solum valetudinibus conxingit; sed etiam, D et in

73쪽

uea DA IN sANIA. in gravioribus, & quae magnum alias peric tum afferre possent: ut dicere hic liceat .

Aliqu/que malo fuit usus in illo.

Duo, quae hanc rem confirmant, insignia exempla me vidisse memini. Virginem curabam annos natam circiter viginti, memte satis alacrem, corpore nimis imbecillam , quae ex malo habitu diu protracto in hydropem abdominis inciderat, marcescentibus interim membris. Cum remediis quibuscunque frustra tentatis , spes nulla salutis affulgeret; supervenit repente, nescio qua de causa, insania cum maximis anxieta tibus &vanissimis animi terroribus, se enim in , judicium vocandam esse ob crimen laesae majestatis, & capite plectendam imaginabatur. Interea corpus vires acquirere,& ventris tumor subsidere cernebatur; ita ut brevi valentiorem medicinam, utrique morbo convenientem L ferre posse videretur . Idcirco vomitu , purgatione per alvum , & medicamentis, tum quae urinam cient , tum quae stomachum juvant, ita res agebatur, ut post aliquot menses mens sana sano cum corpore rediret.

Alter , quem dixi, morbus , a priore

74쪽

DE IN ANIA. 53 quodam modo diversia virginem etiam afflixit; quae annum agens vicesimum & octavum, sputo sanguinis, ex pulmone cum tussi perpetuo sere prorumpentis, VeXabatur , itaque rnissus est e brachio copia satis larga sanguis, altero quoque die, ad quimque aut sex vices . Minuebatur hinc , non tamen cessabat malum; & transactis dum bus mensibus, supervenit febris hectica, siti , calore, & nocturnis sudoribus comi. Uta ; cum summa macie, viscidaeque ac tenacis materiae frequenti excreatione , quae ex faucium & pulmonis glandulis serebatur intermixtis hic illic piris flavi portiunculis. Instabat jam vera phthisis,& mors prae foribus adesse videbatur. Aegra igitur de animae salute solicita esse coepit. Praesto erant sacerdotes , qui cum viam ad coelum munire deberent, asperam contra& dissicilem illam exagerabant, cum precibus, jejuniis, animique angoribus calcandam . Misellam , sacriis terroribus victam, brevi invasit religiosa dementia; nocte dieque oculis observabantur ' daemo num species, flammae sulphureae, & . poenarum apud inferos aeternarum horrendae imagines . Ab hoc autem tempore eUa-

75쪽

s INSANIA.nescere in dies coeperunt, qua e morbus antecedens secum attulerat, incommoda; decrescere calor febrilis , sputum sisti, minui sudores, & habitus totus ita in me lioresa verti, ut, quominus mens corpori regendo par erat, eo magis vires ossiciis vitae 'lassicere viderentur. At paucos post dies prorsus melancholica evasit. Mombus igitur exinanitionibus , prout vires ferre poterant, δc idoneis remediis ita op- Pugnabatur , ut sanitatis integrae spes alia qua ostenderetur. At, proh dolori postquam tres menses sere sunt elapsi, sebre hectica cum pulmonis exulceratione reversa, tabe consecta periit meliori fato, ut visa est, digna puella . Totus ergo in vi imaginandi consistit

hic morbus. Laetificae enim aut horrificae species menti repraesentantur, quas m re naturae consueto motiones corporis , quae cum illis conveniunt & quasi co- haerent , necessitate quadam consequuntur . Hinc bruta etiam animantia inter dum insaniunt.

Permagnam sane esse hujus facultatis potentiam quotidie experimur. Quid enim mirabilius, quam hominem in canem aut lupum converti , firmis adhuc viribus

76쪽

. DE INSANIA. Is mortuum & cum mor is venari, caput vitreum aut fictile gerere , Dexistimare Haec tamen, & sexcenta similia , interis dum evenire cernimus. Illud autem magis adhuc mirum , & pene incredibile , quod gravidis saepe contingit . N0tum

est enim illas , cum foris malacia tentantur, non raro fructus aut cibi alicujus, quem frustra appetiverant, notis corpus foetus , quem in utero gestant, deformare , per omnem vitam aliquando . duraturis. Mirifica quidem haec sunt; at prodigii prorsus simile est, quod ex na ratiose viri in mentis humanae faculta

tibus investigandis perspicacissimi , Male- branchii, adjungam . Erat in nos ocomio Parisiensi incurabilium dicto iuvenis ab infantia mentis inops , cujus brachia &crura iis in locis disrupta videbantur ,

quibus . in illa regione m6rte damnatis . membra ista ferreo - vecte contundere mos est . Misellus iste per ann's viginti vitam protraxit , concurrentibus ad eum vilenis dum philosophis 3c medicis, qui manibus suis ossium , quae dehiscebant , cava Rhiatus contractabant. Non diu autem latuit infelicis hujus eventus causa ; mox enim compertum suit matrem, dum pu

77쪽

56 DE INsANIA rum illum in utero ferret, terribili spectaculo interfuisse, cum sons quidam eo , quod dixi , mortis genere plecteretur . Perterrefactam fuisse , facile est credere quibus autem modis vis ipsius imaginandi damnum tale foetui impertire posset , scire difficile. Ingeniose, ut solet, conjecturas suas super hac re persequitur Μ lebranchius Sensum quendam internum esse dicit imaginandi facultatem , quae omnis spirituum animalium ope peragiatur ; foetum vero corporis materni pa tem censeri debere, ita ut, quicquid patitur pars aliqua matris , idem occulta quadam communicatione ih partem foetus congruentem transeat . Perculsa ita.

que horrendo viso praegnans dolorem, fio lassis & fibrarum distractionem, iisdem in membris pertulit , quae fracta spectavit in sonte ; firmiora vero ipsius offa resistere poterant illi injuriae , cum eadem

in tenerrimo infante vix dum formata facile disrumpebantur, nunquam denuo conjungenda . Attamen sive hac , sive alia quacunque via ,' res acciderit, imaginandi virtutem ' mirifice corpus assicere luculenter demonstrat.

Haud immerito quoque id mirum, vide

78쪽

diu protractum , pariter eum anxietate& moerore, mentem pervertat Hoc, ut videtur , eam ob causam fit , quod jucundae imagines, quae menti perpetim obversantur , ad alias res eam attendere non sinunt; unde cum mille modis a speciebus, quae necessario assidue occurrunt, interpelletur & avocetur , turbae oriuntur , quae animum transversum agunt iapessundant. His accedit solicitudo & metus , ne selicem hunc rerum statum improvisa aliqua fortunae adversae clades evertat. Audivi olim Haleum , in nos Comio mente captorum Londinensi medicum experientissimum , haud semel diacentem , anno MDccxx civium nostrorum fortunis adeo infausto quo societas ad commercium per Mare Australe promovendum instituta artibus dolosis ad lucrum faciendum viam invenit ) se multo plures curae suae commitas tractasse ;quos ad immensas opes evexerat fortunae favor , quam quos iniqua sors ad miseriam & pauperiem redegerat. Usque adeo mentem corrumpit insatiabilis avaritia auri sacra fames l

Istud autem est adhuc mirabilius, quod

79쪽

ss DE INSANIA. insani , in ' primis melancholici , magnopere interduini sibi in animum inducunt, ut ea faciant , quae maximum dolorem quo nihil naturae nostrae magis inimicum est ) corpori adserunt . Cibos fame fere eneat Ilarinde ac si venenum os,

ferretur , aversantur ; distentam etiam vesicam exonerare nolunt , summo cum cruciatu per integrum diem, vel diutius, urinam supprimentes . Istiusmodi in casibus mens a sensibus quodammodo avocari videtur , dum interim non potest non sentiri dolor; miser autem animum ad ea a tendere, quar intus in corpore geruntur , obstinate renuit . Et verisimile est

vanas quasdam imagines illum accepisse, quae dolorem , quo cruciatur , perserre Cogant : quales sunt , nisi id faciat , se graviora passurum ; hunc vero jussu divino in poenam peccatorum sibi immitti , aut d monis potentia , aut veneficio quodam effici ; & id genus . innumerae . Nihil enim est tam incredibiliter

ineptum , atque a ratione alienum, quin in laesam imaginationem cadere possit. Verumtamen , ut ad curam tanti hujusce mali tandem deveniam , illud ante

omnia medicum considerare oportet, quas

80쪽

DE INsANIA. 39 exinanitiones serre possit aeger: siquidem omnibus sere modis demendae est materia, modo vires id sinant ; sin illae sint imbecilles , cibis idoneis & medicamentis

primum confirmandae erunt, usque dum pati medicinam tuto p .nt. Nam haud raro evenit, ut, nimium exhaustis humoribus , furori succedat insanabilis animi dejectio 3c melancholia , qua oppressus aeger in perpetuis anxietatibus & moestitia vitam transigit, heu l nimis ut plurimum lonsam . Diutissime enim magna ex parte vivunt insani. Modi autem prae-

cipui, qui demendae hujus momi mai Hriae conveniunt , sunt sanguinis missio avomitus, alvi purgationes, & urinae fluxus . De hisce igitur singulis aliquid proponam .' Sanguis commodissime detrahitur aut ex brachio, aut ex vena jugulari, inter- . dum etiam per cucurbiculas occipitio inciso admotas , nimirum siquando capitis dolor urgeat, aut ultra exhauriri per venas sanguinem vires minime patiantur. Vomitus optime excitatur vino jeca- eo hae in infirmioribus; in robustioribus vero rinctura veratri , aut vino antim

SEARCH

MENU NAVIGATION