Monita et praecepta medica. Auctore Richardo Mead, colleg. medic. lond. et edinb. socio ..

발행: 1755년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

6o DE IusANIA Alvi dejectiones moliri commodissumum est helleboro nigro; aut infuso senar,

tinctura talapii: aut denique aloe,

si forte mensium in foeminis , Nel haemorrhoidum in viris, suppressio sanguinis

per naturales haste vias profusionem desideret . Has vero omnes exinanitiones , tum quae per vomitum , tum quae per dejectiones fiunt, aegrum , frequenter re petere oportet, ita ut per vices aliae aliis interponantur . Neqde illud addere alienum est , valentiora plerumque medica

menta requirere hunc morbum, cum ne

vi haud facile hic irritentur . Majoris autem momenti est, quam Vulgo existimatur, per renes depletio, praesertim cum furor conjunctum habet febrilem ardorem . Melancholicis enim parum prodest , quos ut plurimum nimis largum urinae profluvium solicitat. Diu- retica autem hic aptissima sunt salia ex Ita viis herbarum crematarum parata, &δει diureticus dictus ; quorum alterutrum pervices exhibere licebit, idque portione satis larga.

Cum illis, quae morbum minuunt,adnumeranda forsan videbuntur emplastra vesicatoria capiti admota; quae tamen nimia

82쪽

DA I Ms A Ie I A. 6rmia irritatione nocere potius , quam iuvare , saepe deprehendi. Magis conveniet Veterunt more caput ad cutem Iondere , deinde aceto , in quo rofar. fores , aut hederae terrefris folia infusa sint , frequenter fovere & madefacem; item setaceum, quod barbara voce' cinurgi appellant , sub occipite apponere . Illud autem hoc modo emcitur : Funiculus ex filis sat multis sericeis acus foramini inditur; dein, facta perforatione , subter cutem transversus conjicitur, sic ut spatium duorum fere digitorum comprehendat ; tum per aliud, cuspide acus factum, vulnusculum educitur. Illinendus autem est unguento

aliquo digestivo , 3c quotidie movendus ,

quo ex ulcere pus exeat . Nihilominus tamen in longo morbo vesicatoria interdum proficiunt . .

Interea dum hisce modis expelluntur noxii humores, iis etiam remediis pugnandum est, quae corpus immutant. Diaeta tenuis esse debet, ex jusculis madiime farinae avenacear, aut hordei ; & cibis ex media materia . Alendum enim corpus est , ne vires deficiant, & detractionibus necessariis serendis impares eva

dant. . a '

83쪽

61 DA IN sANIA. Medicamenta plurima apud ' auctores ,

cum veteres tum recentiores , commeri

dantur, quorum alia maniacis, alia melancholicis conveniunt: utraque autem eo collineant, ut bilem corrigant; quae acris

primum , deindu viscida , picis instar atra fit. Quin sanguinis ripsius habitus

vi in hoc morbo crassus est, & tenax , . ni, groque colore ; unde incisa cadavera cereis brum ssiccum , & tantum non friabile , sanguinisque canales atro ac lento cru re distentos ostendunt. Illud autem animis advertere ex usu erit , pleraque , quae ad huporum vitium emendandum apta

dit , medicamina vi aliqua exilissim

tautarum meatus aperiendi , & subiblissimos liquores e corpore propellendi Pollere. Hujus generis sunt gummi gra-Veolentia, in primis. Ua foetida , mirarisa, castoreum Rusicum , & camphora ; quam vieriam. anodyna pollere , & certius tutiusque, quam ipsum opium , somnum arces1ere, nonnulli auctores experti affirmant. Melancholicis etiam convenientissima sunt quaecunque e ferro parata. Plurimum denique juvat , in furoribus praesertim , aegrum balneo frigido freq9enter immergere . Capiti enim , ut monet Celsus ,

84쪽

nihil aeque prodes, atque aqua frigido i).

Restat adhuc , ut quomodo contine di sunt insani proponam , quo nihil ad sanitatem plus conseri . Et alia quidem cratione in maniacis, alia in melanchol, cis, opus est . Illorum reprimenda aud cia; horum spes excitnda est, & erige dus animus. Neque tamen illos, qui vio, lentius se gerunt , asperioribus onerare coercitionibus, & verberibus multare, ne esse est , cum 'satis sit vincire ; metic Iosi enim sunt , ut jam dixi omnes , 3ccum per tempus aliquod se se

serint , manus facile dist in .ierui 3 ,

neque vel sibi vel aliis vim inferre

dent. α

Dissicilior res est culti iis, qui aut cum' nimia tristitia , aut nimia hilaritate dein sipiunt; quorum animis pro cujusque natura medicum se accommodare necesse eae Aliorum igitur risus intempestivus objurgatione & minis prohibendus est ; ali rum tristes cogitationes discutiendae , ad quod symphoniae & ludi, quibus olim dein lectabantur , multum saepe valent . Et musica quidem quomodo corpus pariter

ac i) Lib. I. cap. 6.

85쪽

explicui si).

Illud autem perpetuo servandum est ut imaginibus, quae diu occuparunt, aliae contrariae menti adserantur , quo novis cogitationibus pa tim se assuescat . Ut enim, in corpore. morbo aut exercitiis . fracto , impetranda est quies & laboris intermissio; sic animum a Vanis, quas ac cepit speciebus omnibus modis abduci

oportet . Id autem consequemur , si ad ea, quae diversis motionibus exercent , Convertamus. Idcirco in falsis timoribus,

qui longi m inhaeserunt , veris periculis ineficere,& pavorem incutere, nonnunquam prodest . Hi autem veri terrores falsorum istorum natura dissimiis esse debent , ut mentem diverso modo exagitent . Mens enim quiescere nescit , curis vero & 1blicitudine vacua esse potest ,&mutatio idearum pro oblectamento & studiorum intermissione est habenda ; pariarer ac membrorum musculi , uno aliquo dabore fatigati, ad alias actiones conversi resocillantur.

i Mechanisa Venenorum expositio , Tent. ILLVid. etiam, quae huc facientia dixit Decu

86쪽

gendae sunt.' Ambulare ; equo vehi; pila, globis, ludisve similibus uti; natare; quin & terra marique peregrinari , multum juvat: hisce enim tum fabricae uni-Versae robur confirmaBr, tum assidua re rum objectarum permutatione mens ad se rediens sapere discit . . . Unicam tantum animadversionem hactenus dictis adjiciam . Anodyna meditamenta ad somnum arcessendum rarissime in illoc morbo juvant . Nihilominus au- tem in casibus nonnullis ut in magnis

animi terr*ribus, aut, ubi per tingam s licitudinem, vel tristitiam , pervigilio fatigatus est aegeri; illa experiri non alie- num est. Neque tamen diu in ' his persistendum ; non raro enim , etiam cum somnum , inducant, expergiscitur laborans, . terrificis imaginibus gravius quam antea

Finem dicendi faciam , postquam m nuero, nullo in morbo majurem de ite- . rato in aegritudinem lapsu esse metum et quocirca , quaecunque proposui miis alixilia , sive ad medicinam ', sive ad diae- tam , & vivendi morem pertinent ea omnia, etiam cum jam convaluerit ae-

87쪽

66 DE ANGINA . , ger , ad satis longum tempus por intervalla in usum revocari debent .

ANginae varias species diligenter e

posuerunt auctores medici ; at tres tamen , quae sunt omnium acutissimae &maxime perniciosae, non satis pro morbi' natura dilucide explanarunt. Harum primam aquosam , alteram roUllarum gangraenam , tertiam faucium strangulationem appellare licet.

In prima igitur oris , palati , & vicunarum partium glandulae distenduntur &tumefiunt. In altera tonsillas occupat i , flammatio sine persecta suppuratione ; iulae tument &.indurescunt; illido fit grangraena', quae nisi citissime succurratur; h. est lethalis . In tertia , nervis omnibus V convulsione distentis se aeger subito concidit mortuus . Tertiam hanc speciem ipse semel vidi; & licet bis sex horarum spatio detractus fuerat largissime sanguis , nihil profuit tanta exinanitio. Incisae autem post mortem fauces ne minimam

88쪽

DE ANGINA. 67 quidem tumoris , vel inflammationis , in glandulis, .aut musculis' notam ostendebant; sanguine vero crassiori turgidae a teriae , venaeque omnes, ubique prominebant. Morbum hunc, etsi rarus sit, descripsit Hippocrates. , inquit, gravissimae sunt , ct celerrimσ interia munν , quae neque in faucibus , neque in cervice, quidquam conspicuum faciunx; plurimum vera doloris orthopnoeae induiscunt. Praeceps autem in omnibus hisce malis est periculum , cui non uno modo

occurrete oportet. ---

Memini , elapsis jam alit annis ,

apud Wallenses , in locis praesertimet mari. Vicinis , in febris popularis modum saevisse aquosam istam luem, multosque in tra biduum aut triduum ea correptos

periisse. Medico cuidam illic degenti r gatus consilium dedi, ut misso quam primum copia satis larga sanguine, & laxata vel clystere , vel, , si id fieri posset , leni potione alvo , emplastra vesic toria

sub mento & adclatera colli, admoveret; sim autem per haec parum proficeretur, ut in palato cuia uvam venasque sub lingua, plagis satis altis viilnera infligm t , quibus morbus erumperet . Interim' p E a se-

89쪽

58 . DE ANGINA . febris causa ter die quaterve assumendum suasi pulverem , ex pulvere conreve ascompoqiso, & 'nitro purissimo, pari portione conseiitim . Illa cura quani plurimis

saluti fuit . '

In tonsillarum gangraena, detracto primum sanguine, & lotionibus ducta alvo, unicum remedium est , glandulas hasce tribus, quatuorve in locis vulneribus satis profundis scalpello incidere , quae melis ruaceo. , adjecta asse priaci aliqua

portione , sunt curanda : interim tamen

os faucesque hordei & scuum decocto col- .luere oportet . Haec autem in principio morbi fieri convenit ; post biduum enim aut triduum ad gulam serpit malum, &exitiale est. Vidi nonnullos hac medendi via salvos evasisse; alios vero, in quibus ea neglecta , aut sero tentata fuerat, periisse : cum medici interim adstantes, quoniam calor labrilis limniinutus videbatur,

nihil periculi subesse , & rem in vado

esse existimarent; qui animadvertisse ce te debuerant, pullum aegri vacillantem , summam inquietudinem , & sudores frigidos se invicem excipientes, instantis fati praenuncios esse . . l. . Morbus iste pueros praecipue insestati cujus

90쪽

DE ANGINA. 69 cuius descriptiunem accuratissime, ut omnia, tradidit Aretaeus si); quam sommemtario luculento illustravit, sictissimus Se-

que hanc ipsam, quam proposui, media Cinam commendans sa) : quin & eandem - olim executus eli Latinus Hippocrates, Celsus 3). 'Strangulatio faucium , quam tertiam anginae . perniciosae speciem dixi, si praevideri possit, depletionibus omnis generis praecaveri debet; sanguinis scilicet detractionibus, purgationibus, emplasti is vesica- 'toriis, fonticulis, medicamentisque urinam moventibus. Neque etiam inutilis est abstinentia, moderatio nimirum in cibo Sc

i De Musis oetinis morborum aratorum, Lib.

SEARCH

MENU NAVIGATION