De commentitio Lazari et Maximini, Magdalenae et Marthae in prouinciam appulsu. Dissertatio. Auctore Ioanne Delaunoy ..

발행: 1641년

분량: 144페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Martyrem faciat; an autem fuerat Ma tyx , Galcsinius & Baronius non affirmarunt, Ec Petrus venetus confessis rem fecit. Tertium, quod M rcellae pedisse quae locum inter sanctos Galliae concedat, quem illi in suis Martyrolo giis denegarunt; Auctorem inter cete ros commode habet Maurolycum, quem Galesinius de Baronius tacito I iecerunt

CAP. III. De Maximino nonnihil disseritur . Muli'l deae sancto Lax re figmentum sola recen fione explodituν ω inde pristinaveritas confirmatur.

QVanto in errore versentur, & in quot auia falsitatis abducantur, qua dimissa pristinae veritatis luce scribunt, si qu is superiori capite assecutus non sit, hoc de sequenti capite assequatur. Maxumini ntiquior est in Gallia, quam L Eari in subdititiis monimentis Episcopatus. Etenim in gestis Marthae & Magoalente , quae resert Vincentius, neq

62쪽

Episcopatus , nec adeo nomen Larari reperitur , at in iis Maximinus Aquensium Episcopus est , cui beatus Petrus Magdalenae custodiam commisit. Post huius auctoris aetatem , LRZarus Cons Cendit nauem Magdalenae , in Prouinciam appellit , & Massiliensium creatur Episcopus. Tunc in ciuitate Masiliae , inquit Iacobus in Legenda Aurea , omnia idolorum templa destruentes, Christi Ecclesias construxerunt , se beatum Laetarum in eadem ciuitate 'scopum unanimiter elegerunt. Quae omnia sibi post aliquot annos Vindicauit Petrus in Catalogo sanctorum. Eni mucro quae ad LaZarum pertinent figmenta , paulo altius repetenda sunt. Lazarus, quem Vt in priori Dissertationis parte, & in primo secundae partis capite vidimus , pro Episcopo M artyre nulIus habuit unquam ' quin-Fentis plus minus abhinc annis primum an Insula Cypro, deinde in Gallia Narbonensi Episcopus & Martyr habitus est. Quod itaque de Lagaro prius fictum est, prius eXequamur.

Honorius Augustodunensis Plemy- 'ter sermone in Ramis palmarum de E-

63쪽

piscopatu Cypri rumorem primus, aut saltem e primis seripto mandauit Phari , inquit, decreuerant, ut Laetarus intermistur, sed Deo de illo melius alponente ad utilitatem Ecclesiae reseruatur. Nam femmr, quod po modum triginta annis in pro Ecclesiae Episcopus praefuerit. Affingendi Lazaro Episcopatum inCypro facilis ex eo causa fuit, quod Lazari reliquiae ex hac Insula Constantinopolim translatae sint ab Leone qui Philosophi nome obtinuit. Verum hoc loco figmentis alia

figmenta reuincamus eX aetate θ auctoritate Honorii, qui ut scribit Trithemius ad annum IIa O. floruit. Martyrologium Gallicanum 26. Octobris die reliquias sancti aetari Massilia translatas apud AEduos circa annum 9 7. tum alias ibidem et O. Octobris releu tionem corporis sancti Lazari Episcopi, & martyris faciam sub Ludovico 7. verbosius exhibet ; quae omnia breuiori quidem , sed non veriori orationς dixerat Robertus in Gallia Christiana Componite quaeso haec, & videte modo, utrum quae retulimus ex Honorio,

dixisset Honorius, si primum quaedam

64쪽

in Gallicana Eεclesia obtinuisset optunio , Lazarum nostrum Massiliensem Ecclesiam rexisse λ Si deinde Augustodunenses Lagari reliquias pridem habuissent ex hac Ecclesia , cuius fuisset olim Episcopus , & si suo tempore releuatae, ut loqui amant , fu i stent 3 Annon ex oblata occasione in Lazari laudes , & piam commemorationem CXCur risset, cuius corpore Augustodunensis nobilitaretur Ecclesia huius rei peria spicuitas cum amplioribus Vcrbis cle uaretur, narrationem persequimur. . Nondum erat ab Honoris aetate quinaquagesimus annus , quo rumor incretabuit , Lazari reliquias esse Augustodu dunt. Hoc ex Abbrefato quodamChronico discimus , quod licet in Bibliotheca sancti Victoris inter opera Hugonis reperiatur , Hugonis tamen non est , nisi auctum dicatur , & auctarium dignoscatur. Desinit quippe in annum

II9O. quem Hugo rebus humanis CXem. Plus anno II O. attingere non potuit:

Corpus, inquit, beati Laetari fratris earum Marthae & Magdalenae fertur esse apud Aogustodunum , quae es ciuitas AEduorum. Via

65쪽

unde autem huc adue nerit Lazari ces-pus , nullo certo indidio prodit nec Lazarum insuper Episcopum fuisse vel Martyrem significat , sed ab aliis poste1 significatum est. Falsi quippe rumores

ex paruis nascuntur initiis, & in magnas tandem fabulas adolescunt , quibus re ipsi sapientes, si quando non Caveant sibi, & aures & calamos accomodant. Ex incerta fama , cuius Honorius Augustodunensis meminit , ortum habere videtur prosa illa , quae in Vete-ti ossieto Ecclesiae sancti Lazari ad Bel

Iouacum decantatur '. Suscitatur Laetarustumati vinctus manus, oe pedes vinculo, a epturus dignius praemum , gratulantur plu-rra e populo , proclamantes vise miraculo ,

Redemptorem venisse gentium. Et paulo post : Disieris Laxarus , deserit patriam

ma e transiit , timens saeuitiam Iudaeorum, deuenit Ocyus in C rum Inseulam Los Sancto--m , praesulatu seublimatus mundo vixit Deo gratus , tandem per mandirum est a Deo eoronatus , o in caelo collocatus ordine cael stiam. Haec eadcm Prosa etiam nunc

canitur in Diuirus ossiciis Ecclesiae sancti Laetari , quae est ad Lutetiam

66쪽

inrisiorum. Atque ita fit, ut quo die Lazarus in Parisiiensi suburbio Episcopatum in Cypro gessisse, & Martyrium

compleuisse dicitur , eodem dc in urbe Massiliensis Episcopus asseratur ab iis, qui Parisiensis Breuiari j Lectiones re

citant, aut ab anno circiter II 6 s. recitarunt. Scilicet ab isto tempore quae lectiones ex Decreto Senonensi, & Tridentino debuissent expungi, tunc Parisiense Breuiarium occuparunt. An autem ex quo LaZarus iste coepit ha-

heri Massiliensis Episcopus, illud carminis genus compositum fuerit , quis credet , cum istiusmodi carminum Auctores gentis suae opinioni sese soleant accommodare

ι His accedit Villamontius lib. 2. Pe egrinationum cap. 7. qui cum in Insula Cypro versaretur , ta Cytio , quod est oppidum Cypri, transiret, vidisse se antiquissima templa scribit ex populi traditione, in honorem sancti Lagari Cytiensis Episcopi aedificata. Verum haec Loci traditio quanquam Massi-

Iiensi antiquior , a verae tamen traditionis natura deficit, cum nullum supra

67쪽

sexcentos annos testem sui habeat idoneum , nec cum Vetustis de Lararo Graecorum traditionibus conueniat.

Etenim cum Epiphanius in Cypro Episcopus , Zonaras, Cedrenus, Curo psales, & Menologia Lagaro non tri- . buant Episcopatum , quis illi Episcop, tum postea tribucre prudenter posset . Hic quoque Episcopatus Nicephoro incognitus fuit, tametsi de Lazaro specialia quaedam narrarit lib. 1. Η istorie cap. as. Multitudine post eius suscita, o nemὶ tumultu te ac Pontificibus, o ipsius Laxari occidendi consilium , ratiouemque quaeremibus , Hierosol mis relictis inde secessis , se Ditimum , qui Ephrem dicitur , inco tu locum. In urbe Cytiensi, cx qua Lazari corpus transsatum fuit Constantinopolim, erecta in honorem illius templa fuisse non dubito, & illa , quae ostonsa sunt Peregrinantibus vetusti stima facile credo , sed quibus progressutems oris Lagaro , ex occasione reliquiarum vulgus Cytiensem Episcopatum astinxit. Vtrum autem id carminis,

quod relatum est , a Cypriis Galli, cum rerum in Insula pol. entur, acc

68쪽

herunt, vel aliter Gontigerit, non an-Xie quaerimus , cum ubique semper fue-xint , qui si miles vcrsus & historia. scribertat. Nunc Massiliense Lazari Sacerdotium breuiter expediamus , & misitim faciamus Reinerium , qui ad annum ias 6. lib. contra Vualdenses cap. I aEarum antistitem fui sse scribit , sed

cuius Ecclesiae , non meminit et Lepro-os , inquit , factus est Cenomanensis E Hoopus , o disius est Tubanus , o Lazarus etiam factas est Episcopus. Et verri ex iis, quae iam de Maximino animaduertimus , satis apparet Lazarum longe serius factum fuisse Episcopum Massiliae , quam Maximinum Aquarum Sextiarum. Iacobus Genuen- sis , qui circa annum I 3Οo. Legendam Auream composuit, & secundum

illum Philippus Cabelliccnsis Episcopus qui circa annum I 3 3 1. Apologiam

pro Praedicatoribus sancti Maximini contra Vigeliaci Monachos scripsit, primi, aut saltem inter primos Lazarum Cum aliis in nauem Magdalenae Coniecerant , sique de Massit ensi Ec-

69쪽

clesia prouiderunt. Quae res postmodum , Ut ex se praeclara visa est , in Sanctorum Martyrum Topographiam,qus , Vt Volunt, edita est anno I 63 Ο. dc Neapoli recognita anno Is 72. in Catalogum Sanctorum, quem Petrus Venetus contexuit,in Compilationem Chro- nologiam , quae anno I 74. finitur,

in ultimam de Lazaro Philippi Bausseti Canonici Massiliensis pancgyrim , in

milio Recentiorum, Scriptorum Commentarios ,: atque adeo in Gallicanum Martyrologium , rapida quadam & effusa alluvione transiuit. Quoniam vero ex Reccntioribus aliqui Vincentium , Iacobum & Petrum Citare non audent, quos quisquilias Volantes, re venti spolia non raro collegisse literatorum hominum nemo negat, sitam sic artem in exitium veritatiS OC-

, cultant. Ex futilibus; quas illi referunt, historijs ad libidinem alia reiiciunt,

alia rCtinent, alia Comptiori latinitate donant. Quod sane dc pro suo, & proii- milium Scriptorum iure, qui Sanctorum gesta ad primam sui originem non re-Fenscnt, facere p0ssunt: Mentior et iure

70쪽

quit Tertullianus , si non etiam a regniis

fuis variant interhe, dum vn qui xe proinde Wrbitrio seuo modulatur , quae accepit, quem admodum de Ho arbitrio compossit, qui tra diait. Quasi vero ex aliqua narrationO, quae tota veris historiae & traditionis legibus reij ci debet, si aliud auferas, aliud immutes, aliud expolias, veritatonitatur, quod tibi placobit, in certa traditione positum sit, quod traditum scripseris Non ergo tibi liceat nomen traditionis semper usurpare , cum quid

ipsa sit, quid valeat , quid postulet,

ignores, aut fabulandi causa dissimules. Quae corrupta sunt aliquando Sanctorum acta, non ad cuiuslibet vertiginis calculos , sed ad vetustiora & puriora exemplaria exigi debent, adminiculante tunc , si velis, coniectura, sed quae nihil a recto & bene morato iudicio alienum sapiat, & praeterea primi S EC-ςlesiarum traditionibus agglutinetur.

SEARCH

MENU NAVIGATION