Nova acta physico-medica

발행: 1757년

분량: 721페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

401쪽

64 De molariis iustione,

sum, ex aliis variolosis desumtum, et illis applicatum, pris. sus iners reddidit' De veritate horum experimentorum eo ini- . nus dubitare licet, cum Angli passim similia .narrent. Ab omni igitur illo tempore, quo genus humanum Vari lis mulctatum fuit, sagacissimi Medici medicamenta invenire striduerunt, quae virus illud destimant, aut iners reddant: sed

cum eius natura illos latuerit, et nos adhuc lateat, non poterant non operosissimi etiam eorum conatus vani et irriti essis. Illud, quod magnus BoERΗΑΑo in Stibio et Mercurio ad magnam penetrabilitatem arte deduetis, nec tamen salina acrimonia nimium corrosivis, sed bene unitis, quaesivit, ad fomitem variolosum destruendum potius aptum turum iudico, quam ad fracidum alcatinum virus variolosiam iners reddendum. Et maioris momenti puto futuram inventionem remedii, quod somitem variolosum , quam quod ipsum hoc virus d struat. Etenim hoc homines incautos, vel non advertentes, ε cile et pluries obrepere posset, quando vel tempus, Vel occasio deficit, antidotum tempestive adhibendi: semel vero destra. somite varioloso, virus illud etiam non advertentibus ηγέ,

tum semper erit iners et nullum morbum excitaturum. .

Omnis igitur hactenus usitata Variolis medendi methodra, non nisi circa symptomatum, imo symptomatum ex symptom tibus provenientium mitigationem, misere versari oportuit. An igitur mirum, quod Varioli maligni, epidemico grassistes, tantam saepe stragem edant, quae, si Pestem non &Perat, certe aequat 3 Tristis aliquoties vidi, quartum, quintum Variolosum inde periisse, et artis impotentiae ingemui. Ducr tos vero benignosque Variolos, natura sponte sanat. Longe faustiores laetioresque sunt insitorum Variolo successus. Insiti fere nunquam fiunt confluentes: fere nunquam maligni. Non Circassios, barbaram gentem, sed Anglos Gallosque, sapientissimas Nationes Europaeas , qui ,

priores, innumeris experimentis, felicissimum huius insitio

402쪽

Epistolae amoebaeae IX. . 6s

successum evicere, testor. Incredibilem fere disserentiamdiu meri mortuorum, ex naturalibus et artificialibus Variolis anno. tarunt. Pace Tua, Vir Celeberrimet ad KiRRPATRlatuM Te mitto, qui plures tales differentias in tabulas redegit. Afferam saltem exemplum recentissimum, Cuius Novellae publicae passim meminere. Ex Indice nempe aegrorum Nomis comit Londinensis constitit, a die xxvi. Septembris anni I 46.

usque ad diem 24. Martii I 63. in dicto Nosocomio Variolis naturalibus decubuisse 6456. artificialibus vero 3434. Ex pri ribus mortuos fuime I 634. ex posterioribus saltem Io. Ulut dentur homines, qui, etiam longaevi, nunquam passi sunt Variolos: utut sint, quibus etiam bis insiti fuerunt Varioli.

qui tamen non germinavere, adeoque fomite varioloso caruere: nemo tamen per omnem mam vitam, nisi semel Variolos.

vel horum legitimam, quamvis irritam , insitionem passiis fuerit, ab his tutus erit. Facile fieri poterit, ut talis, maxime imopportuno tempore, Variolis mulctetur. An non, quaesol omnibus hominibus in summe perieulos, hoc bivio versantibus, consultius est, ipsis tempestive, oppori tune, provide inseri Variolos, quam otiose expectare, utrum illos intempestive , inopportune, inprovidos invadant tructi dentque, nec ne 8 Cum posterius semper et longe incertius,

quam prius. Etenim per providam ab insitoribus commendatam et praeis scriptam, millenis experimentis comprobatam, Corporis praeparationem, insitum virus variolosum innoxie fomitem variol

sum consumit, destruit, aut prorsus a se ipso immutat , ac per omnem dein vitam, contra Variolos hominem tutum, et huic ex ipso veneno salutem praestat. Periculosum iter initurus, monitus a peritis, illa via, hac tempestate et opportunitate illud tutissime absolvi, quod raro

unus hac Via pereat; cum altera Via, quavis tempestate et Coninditione, quamvis otiosius, peragi idem iter queat, saepissime App.N.Aci. Pus Med. LIV. i qui

403쪽

66 De Ruriolorum insitione,

quintus, septimus trucidetur: prudentiae esse recte aestimabit, priorem eligere, sollicite vitata posteriore. Et quid vitae periodo variolosa periculosius yEadem enim apertissime est differentia inter methodum Variolis, vel tempestive, opportune, et provide perinlitionem, vel post otiosam expectationem intempestivo, inoppontuno, eorundem in corpuS minime ad grave hoc negotium praeparatum insultui medendi. Ex hac mea, evidentibus principiis et fidissimis experimentis innixa meditatione, iam quinque illa mea, pro stiadem

da Variolorum institione nuper prolata argumenta, contra dinctissimas Tuas oppositiones tueri conabor. Ad primum meum argumentum: Quod non omnes homines I risios experiantur, quia fomite varioloso careant, obmoves quaesim nem: quid autem tunc opus erat, eos ipsos, a Variolis alias munes futuros, in certum tamen vitae periculum data veluti

opera coniicere 7 Ast enim Vero, si carent fomite varioloso, insitio nullos excitabit Variolos, et aegri cum fiducia securi esse possunt, illos nunquam ex Variolis laboraturos. Si vero illis est fomes variolosus ; quod insitio nunquam sine praevia corporis praeparatione instituatur, morbus variolosus longe securiustum decurret, quam: in non praeparato corpore, intempestive, et inopportune Variolis assecto, fieri selet. Assirmas simul,li,nge plures alias subesse posse caussis, quae virus variolossim antra corpus recipiant, quam illa denegata ab ipse Natura facultas. Hoc mihi ditanum videtur. Praeter facultates naturales, nullae pilae caussae sum sori medici. Ocindo meo argumento: Llas , quili veras Hariolos passi

sunt, nunqua- illis iterum tentari: nubem, ut ais, testium contrarium affirmantium mihi opponis. Magnum simul onus in me devolvere mades, dum Auctores quidem bene multos excit a Tuis partibus stantes , haud locos Vero indicas, ubi eorum

de luc re testimonia sipt evoisen . Bene Tibi constat, quam

404쪽

Epistolae amoebaeae m.

toto die occupatus sim, ut haud vacet, omnia illorum Virorum scripta perquirere , ut ipse inspicerem , quibus circum stantiis historias suas enarrent. Videris vero mihi, quod pace Tua dixerim, memoriae Tuae nimium confisum fuisse, dum et MΕ Dium, extiniae probitatis et auctoritatis Virum, et maxime id neum hac in re testem, pro Tua sententia allegas, qui tamen contrarium defendit. Etenim in elegantissimo et bonae frugis pleno libello de Variolis et Morbillis, Cap. 4. p. 5 s. qui in Ope

rum Tomo I. Edit. Goetting. habetur, Contendit: nemo mortaliam, quenquam hoc periculion morbum variolosiim his unquam subire posse, vel nunimatu susspieioriem foetere debet. Et pag. 65. scribit

Postquam experientia comperitim esset, nunquam iterum reverti posse I tirisas . et rix micesimum quemque eas per totam vitam e gere.

Sed ipsum hoc antiquum litigium, inter Medicos dudum actum ' an homo veros Variolos bis patiatur7 satis probat, ad plane eratraordinaria et dubia reserenda esste eorum exempla, qui, si qui fuerint, bis veros Variolos experti sunt. Regulae de phaenomenis naturalibus non ab extraordinariis et rarissime occurrentibus exemplis, sed de ordinariis, communiter et frequentissime occurrentibus sunt formandae. Anatomicum asserentem.

hominibus quinque digitos in singulis manibus pedibusque datos suisse, non morabitur exceptio eorum, qui cum sex digitis na: ti fuerunt, ne inhaereat regulae , non nisi quinque in singulis manibus pedibusque numerandos esse. Possem facile longe plura exempla illorum colligere, qui cum sex digitis nati fuerunt , quam Tu exempla proferre poteris eorum, qui veros Variolos bis vere passii fuerunt. Praeterea in Sylloge exemplorum Variolos veros bis pallarum , plurima exempla de primis Vario lis ex relatione Parentum aut adstantium petita fuerunt. Sed heic subreptionis vitia plurima occurrunt. Collige, si placet, exempla eoiram, qui bis Variolos veros sub oculis unius eiusdemque Medici passi fuerunt, et numerum longe minorem invenies. Parentes, aut aegris ministrantes, Variolos veros a

405쪽

spuriis sussicienter dignoscere non valent, et vice versa; aeposteriores saepe, vitio subreptionis pro veris habent et Medicis, quando insantes Variolis iterum decumbere incipiunt, dein imponunt, asserendo, infantem iam semel ex veris Variolis laborata. Accipe, si non molestum erit, eius rei notabile

exemplum.

Ante plus 'os annos curam gerebam puellae decennis cir eiter, quae unica illustrissiimae stirpis soboles erat. Praevio te

vi insultu labrili prodibant Varioli sat multi, sine notabili circulo rubro, levissime quasi suppurantes, et humorem tenacem subflavescentem continentes, cito siccantes, et iam octavo ab invasione die confertim decidentes. Statim sub initium prodeuntium Variolorum illustrissimis Parentibus indicabam, non veros, sed spurios Variolos prodire. Vehementer negabat mater, alias non imperita, et veros ademe Variolos contendens. Et quia intensissime hoc cupiebat, id et, Contra omnem remo strationem, verum esse sibi persuadebat, amentiente tota familia omnique famulitio. Quoniam vero et meum consensum serio exigebat, illum constanter, sed reverenter denegabam. Nale hoc Liam habebat, et fere cum aliqua indignatione meam in dimensa constantiam excipiebat. Cum tandem postulando meum amensiam veros adem Variolos nesmia mihi fieret, Lace.

daemoniorum decretum , Alexandro, Graecis scribenti ut se Deum sacerent, datum, subridendo imitatus ium, respondendo: quoniam cisis filiam Tuam ex veris Variolis decumbere: Sunto I quod illam adhuc peius habuit. Sed post lapsum qivnque annorum , cum filia satis adhuc iuvencula matrimoniummiisset, paucis post nuptias mensibus, veris corripiebatur V riolis, magna parte Connuentibus, ex quibus gravissime decum-hebat, cicatricibus male notata tamen eluctabatur. Tunc matrem erroris sui valde poenituis, et longe peius habuit, quam ante meum in dignotione morbi effatum exceperat, quin illum

multoties apud me excusabat. Nonne, si Plic

406쪽

Di Iolae amoebaeae Ix

mm more assensus suissem, et aegra, et tota familia illustrissima per omnem Ketteraviam et totum Palatinatum, ubi aegra post nuptias in ditione mariti degebat, rumorem sub initium secundi morbi sparsisset, Comitissam veris Variolis bis laborare, cuius rumoris vanitatem, collatio modi decursus utriusque morbi deinde redarguisset.

Bona fide Tibi, Vir amicissime testor, qui iam per octo

Iustra in artis, per amplam et populosam urbem exercitio consenui, me nunquam quemquam vidisse, qui ex veris Variolis bis laboraverit: multoties Vero a mulierculis coram Iecto vari lasorum mihi narratum fuisse, hunc ipsum variolosum iam ex veris Variolis laborasse, quas vero, ex modo decurius morbi praesentis collati cum priore, meliora edocui, et ipsae mox prosessae fuerunt, praesentes Variolos multum a primis, qui spurn erant, discrepasse. Tertio meo argumento: Hariolos , in corpus eosdem iam perpessum insitos, iterum excitari , quin bis per artem excitari non posse: varia iterum contraria exempla opponis. Sed cum haec exempla inter innumeros variolosos sint prorsus rarissima, regulam de communiter et frequentissime observatis eventibus non infringunt, per rationes in vindiciis proxime antecedentibus secundi mei argumenti prolatas. Quam dubia vero haud raro

sint illa exempIa, ab insitionis adversariis in publicum sparia, amdi, si placet, quae duo Medici illustres, alter Anglus, Gallus alter, Viri multiiuga experientia, nemine dissilente, instructissimi, de iisdem tetantur. Prior ΜΕΛD l. c. Cap. 3. Pag. 6 . ita ibit: Quod ad illas spectat, qui Varissis arte mis perfuncti, iis tamen denuo laborasse diuntur , ipse proseo summa diligentia adhibita,

ne unum quidem docuimentum, quo id satis constaret, adtae rescire potui. Scio interita iactari passim a nupero quodam Auctore bisoriolam de puero, in quo, tribus circiter armis elapsis, postquam ab insitione

morbum c fraxerat, de nodo proruperunt Variolae. At novi etia=u,

dubiae admodum Dei esse tam narrationem. Ut igitur Hicam quod res

407쪽

o De Ruriolaruni infitione,

est, s late qiud semel elemiit, cur non frequentius idem contingere uta' demus. Mo qu id valere debet singulare exemplum , certum licet et exploratum , eum in aliis fere irarumeris id genus experimentis , ni tale unquam usu compertum fit. Posterior ROBERT, magni nominis apud Parisinos Medicus, ex mandato supremi Senatus Galliae, quod Variolorum insitionem 'arii summopere commendarent, alii vicissim valde eamdem criminarentur, nomine inclutae F, cultatis Medicae Parisinae, iudicium ad illustiissimum illum Se natum hac de re retulit. In hoc, inter alia tribus speciminibus probat, suisse Medicos non exiguae famae, quos etiam nominat, qui temere Casus et nomina aegrorum finxerunt, quibus Varioli per insitionem bis prodierint, quod tamen nunquam fieri soleat. Clari T. WErici ius Viennae , in lacie illustris ae ΗΛΕΝ , strenui illius insitionis I ariolorum impugnatoris, semientiam hanc Robertianam, ex gallica in germanicam linguam translatam, et fortiter galeato Prologo munitam, in lucem edudit, quam Tu ipse iam sine dubio legisti. Per haec supersedes

re possum ossicio, plura Tuae responsioni ad tertium meum a gumentum reponendi. Quarto meo argumento: quod fines variolosus saepe, sed 1 xime inopportune , matrιrescat, vel contagio excitetur, Condition opponis , quae ipsam Tuam oppositionem evertunt. Scribis: somitem illum semper opportune maturessiere, et excitari, sit coelum mitius et benignius fuerit, hinc Variolas benigni moris. produxerit; semper extra eundem inopportune maturescere, si coelum hocens et contagiosum fuerit, hincque Variolas malignae indolis suscitaverit. Idem plane sentiendum, subiungis, de Variolis artificialibus: Sed hoc pro suadenda potius Uariolorum insitione militat, quam pro dissuadenda eadem. Eligat igitur insitor coelum ex Tua sententia mitius et benignius , et non otiose coelum nocens et contagiosum expectet. Etenim non singulis annis coelum , ut Tua phrasi, non mea, iterum utar,' est nocens et contagiosum. Totum primum aedatis duo.

408쪽

decennium insitioni favet. Sed praeterea omnibus adultis, submitifimo et benignisimo etiam coelo, fomes variolosus inopportune maturescit vel excitatur, qui semper ex Variolis etiam henis iis longe gramus decumbunt, quam in prima aetate fieri solet, quod, praeter alias caussas, densitas cutis et inflamma tionem Variolorum, et sebrem periculosiorem reddat. Magis adhuc in opportune adulti cum Variolis confitetantur, si per quascunque caussas tum valetudinarii redditi fuerint, quales sorsan in prima aetate haud suerunt, et iam morbus Variolossis, quamvis per se benignus, superaccedens, per hanc corporis valetudinariam conditionem, fiet exitialis, sine quo, quamvis valetudinarii, diu adhuc supervivere potuissent. Semper inop

portune omnibus foeminis adultis somes variolosus excitatur vel maturescit, quando Vel ingruens tum menstruatio, vel recens puerperium, eruptionem Vel supEurationem, cum summo vitae periculo, intercipit turbatus. Nesandum nolo renovare dolorem iam nuper notatum.

quinto demum perperam insitioni Variolorum praemittendam praeparationem culpas. sobrietate potissimum et selectu ciborum, tum uno alterowe leni et commodo purgante, im terdum et aliqua sanguinis intra terminum virium misione, ab-λlvitur. Sobrietas et selectus ciborum sanitatem quam maxime iuvant. Lene et commodum purgans sordes primarum vi rum salutariter evertit, ne congestae morbum, alias nunc comis

mode serendum, augeant. Et sanguinis intra terminum virium in corporibus plethoricis missio, circulationes et secretione

humorum expeditiores reddit; cum e Contrario nimia humorum moles, accedente febre variolosa, omnia turbat. Tantum igitur abest, ut haec et talis praeparatio corpus debilitet et serendo morbo impar reddat, ut potius vires excitet; corpus humoribus laudabilibus, ex saluberrimis minusque ad corruptionem pronis alimentis et potulentis consectis, ins ruat; sunctiones omnium viscerum expediat, imo firmet; adeoque

409쪽

a De Hariolorum infitione,

morbo tam periculoso mox ferendo, quam maxime et opportune par reddat; quod ille ipse morbus, intempestive et inopportune accedens, non ita praeparata corpora, saepistime trucidare soleat. Certissime persuasus sum, si Variolorum naturalium accessionem congruo tempore praescire daretur, hac eadem praeparatione, eundem adeo expeditum effectum, ut variolosus nempe morbus cum longe minore periculo feliciter decurrat, obtineri posse. Si non molestum erit, rem exemplo illustrabo. Honesta Vidua unius filii filiaeque, tum adhuc impuberum, admodum gracilium, et manifeste cacochymicorum, in ter, me ad filium octennem accersebat, violentisima febre, primo statim invasionis variolosae die correptum, cum pulsu admodum parvo et celerrimo, prodeuntibus statim simul copiosissimis minimis pustulis, mox coerulescentibus et nigrescentibus. Altero mane nares copiosum sanguinem stillabant, minime inde levato capite. Circa meridiem sanguinem copiosum exscreabat: post meridiem sanguinolenta mingebat et cacabat. Exeunte tertio die satis cedebat. Desuncti soror duodecennis, statim ac funesti Varioli in fratre prodibant, metu maxime perturbabatur. Matri, cum funesta de filii morbo prognosi, statim severe suadebam , filiam segregaret, ac in si aliosa domo, quam inhabitabat, remotissime locaret, interdicto omni etiam

mediato commercio cum aegro eique ministrantibus. Obtemperabat moestissima. Puellae animum addidi. Purgabam leniter antiphlogistico. Victum euchymum, vegetabilem, modicum et non pinguem , ac hydrogata bibere iubebam. Morem gestit. Post lapsiam octo dierum corpore satis bene se habebat, sed de Variolis summe meticulos . Iterum antiphlogistice et moderate purgabam, et ut adhue per tres proximas septimaras hoc ordine inveret, monebam, spemque iaciebam, si Variolis prehenderetur, illam eluctaturam. Ad amussim sequebatur.

Decimo quinto die vehemens etiam labris illam invadebat. Altera

410쪽

Epistolae amoebaeae IX. 73

em mox ab invasione die minimae acuminataeque pustulae etiam copiosae prodibant, non surgentes, sed tardissime pau-

Iatim increscentes; partim etiam Coerulescentes, confluentes,

vesicas coeruleas, hinc inde dimidii pollicis magnitudine, icho-

Te repletas, formantes. Pulsus erat parum et celer, non aeque tamen ac in puero. Prostratio virium summa. Sensus hebetes. Iuvabam in hac artis quantum poteram demulcentibus, antisepticis, diapnoicis. Quarto demum ab eruptione die pustulae vesiculosae magis eri rantur, die quinto liquore non amplius tenui se replentes. Sexto tandem ab invasione die pustulae Variolorum benignorum indolem adipiscebantur', successive vere suppurabant, et stadia sua satis placide . nunc decurrebant, ac die demum ab invasione decimo nono siccessive desiccantes, crustae decidere incipiebant, et puella

cum sanitate in gratiam redibat. Illi praeparationi, imprimis diaeteticae, tribuo, quod hi Varioli initio satis maligni, in progressu benigni iam suerint, quia fomes ille pessimus magna Pa te, per illud regimen diaeteticum, mitificatus fuerit, qui in puero prorsus non praeparato per ipsam febrem exasperatus, acem rimus et citissime gangraenosus redditus. Atque hac ratione inque mea pridem ad Te perscripta argumenta, pro Variol -nim insitione suadenda, ita tuitus sum, ut eadem adhuc inconcussa perstent. Si mihi eorum vim vere evelles, statim 'ariolorum insitionem laudare desinam. Continet simul haec discussio principia evidentia et sufficientia, ad facile respondendum sex Tuis quaestionibus et inde derivatis porismatibus ac consectariis, pro dissuadenda Variolorum insitione, absque ut opus sit, ut singulatim id ipse praestem. Possunt etiam Tuae quaestiones, et inde derivata consea ima, per semet ipsa revellio Praeterquam enim quod in iis a Medicis postules, quae Dei, non hominum, sent scire, adeoque per semet ipsa iam sponte cessant, reliqua omnia per iocum vi- deris mihi obiecisse, quae tamen persolum parallelismum, cum App. N.Aa.Pbs. Med. TIV k idio-

SEARCH

MENU NAVIGATION