장음표시 사용
251쪽
ad Leporum venationem ea sola Rrsan ratione videatur reis quiri , quod signis pedum nivibus impressis animalium gressus venatori facilius indicantur .
VEnerem dextro brachio vasi innixam uti de balneo exeuntem elegans exhibet imaguncula aerea, laeva crus dextrum perfricans , dextra aurea gestans poma in signum victoriae de Deabus in Ida Monte Paridis sententia relatae . Vas unguentis forsan refertum est, subtusque linteum ad extergendum appositum . Quidni liceat dicere Atalantam aurea poma dextra gestantem cursu defatigatam lavisse.
VEnus, quae Amath a, etiam Tetigia, & Anadiomenes, idest egrediens e mari appellatur. Hanc, cujus sere similem exhibet Gortarus potius, quam e mari egressam , uti
apparuit Paridi in monte Ida emctam credimus. Una manu stringit pomum, altera ad sese tegendam adhibet. crineSconcinnos, obductos fascia gerit , cum Venus etiam Dederatque comas dissundere mentis Ceterum Eratostenes refert Canaccem Sycionium pulcherrimam Veneris statuam eae isse ex auro eboreque conte-Xtam , quae pomum praeclarae Victoriae signum gerebat, atque in nummo Plautillae Venus pomum gerit, cum epigra-Phe BENERI. VICTRICI . Teneri pro Veneri, ut in alio nummo Saloni nae praesertur, quod etiam observatur in Inscriptione antiqua apud Scaligerum de emendatione temporum .
NArcissus Cephisi ac Lyriopae filius in hac praeclarissima statua Musti Barberini repraesentatur : Cognita jam est Fabula ι solum addam voluisse Poetas a Nemesi eum Manibus traditum , quia hujus Deae Numen in iis potissimum apparere autumabant, qui amore capti sunt, eos enim
252쪽
Sectio II. Deorum Simulacra, &C. 1 o s
punit, qui ob sermam sestu turgent, ceterosque prae se contemnunt, ut ovidius in Narcissi fabula ostendit, quae libro III. Metam. habetur; hinc etiam illud Catulli Ne paenas Nemesis reposcat d te Ur Cehemens Dea, Ledere hanc caUeto Fuerunt qui Narcisso Plutonis caput adornarunt; hic enim flos mortuis gratus esse credebatur , fortasse propter adolescentem , qui mortens in hunc florem dicebatur mutatus . Quare ex eodem Furiis serta conteXebant, quemadmodum Phornutus refert: Furiae autem Plutonis adminisi a putabamur, Narcis o flore corouatae.
REgis Ponti Μithridates effigies spectatur . magni animi ,& corporis exprimens virum, praeclarum hoc si1-gnum translatum e Graecia , ubi nobiliores floruere artes. Ponti Reges Mithridatis nomina sumpsere. Ιs enim cum quo Populus Romanus multiplex bellum gessIt, a primo Mithridate seXtus adnumeratur, quem Eupatorem vocitarunt. In Musto Capitolino extat praeclarissimum aeneum lebetem suo nomine inscriptum in Antiatino portu repertum, a Magno Pompeo cum ceteris spoliis allatum, ut magnisidentissimo inserviret triumpho.
C Μ rius septies Consul natus Arpini, patrem habuit
A Marium , matrem Fulciniam , homines modicos, &artis mechanicae, loci tamen Equestris. Ipse vita incorruptus , manu strenuus , ad summos honores pervenit, duXitque ex Patricio genere conjugem Juliam , Julii Caesaris, qui postea Dictator fuit, Amitam . Plura de ipsius rebus gestis Cicero . Salustius , Livius, Appianus, Florus , Plinius de Viris illustribus, copiosissime autem omnium PlutarchuS, qui vitam ejus inter viros illustres summa diligentia contexuit .
253쪽
1 o 6 Romanum Μ eum. TABULA LULL Cornelius L.F.P.Ν.Sylla Dictator,& bis Consul plures
A uxores habuit, primam aliam, inde Caeliam, iterum Caeciliam Μetelli , unde sustulit Faustum, & Faustam, postremo Valeriam Μessalae F. Oratoris Hortensii sororem, ex qua illi jam defuncto nata filia Posthuma. Vide Plutarchum in ejus vita. Post multa crudelia facta, tandem phithiriasi decessit. Qua de re ita cecinit Serenus tSed quis non paveat Pherec D fata trage di. Lui nimio sudore fluens animalia terra Eduxit, turpi miserum qui morae tulerunt. Sosia quoque infelix tali languoreperesus Corruit. o fetao se vidit agmine Cinci. Cur cremari, non inhumari Voluerit, idque contra morem Majorum Plinius refert lib. I. cap. sq. Qui & hoc habet lib. 22. cap. 6. Syllam scriptum reliquisse . se corona graminea donatum ab Exercitu apud Nolam,Legatum Bello Marsico ι idque etiam in villa sua Tusculana, quae postea Ciceronis fuit pinxisse. De filio ante ipsum mortuo Seneca in Consolatione ad Martiam Pag. 424. Idem ep. II. tunc violentissimum fuisse tradit, cum faciem ejus sanguis invasisset.
M Tullius Cicero ex Arpino Μunicipio, avum habuit
A M. Tullium Ciceronem, aviam Gratidiam; M.Gratidii sororem . Pater illi fuit Μ. Tullius Cicero, L. Patruus,& Amita Tullia, quae C. Aculeoni nupsit. Ipse philosophiae,& eloquentiae studiosus primum inter Oratores locum obtinuit . Et quamquam homo novus esset, summos tamen honores a populo facile consecutus est. Consulatum cum C. Antonio gerens Conjurationem Catilinae oppressit; itaque Q atulus Patrem Patriae nominavit, & L. Gellius illi civicam coronam deberi diXit. Pulsus in exilio a Clodio Trib. Pleb. summo cum honore restitutus est. Post caedem Caesaris cum in Antonium populum Romanum armasset , ab eodem Triumviro proscriptus, & Occisus est anno aetatis LXIII. I. Idus
254쪽
Sectio II. Deorum Simulacra, M. 3 o 7
I. Idus, ut scripsit Tiro Libertus, Tacitus, &Midletonus nuperus ejus vitae scriptor.
N Eronem Citharoedum in hac eleganti imaguncula
agnoscunt nummorum periti. De vesana hujus Imperatoris canendi , citharamque pulsandi ambitione diffuse agunt Suetonius, & Dio , qui ipsum in theatrum prodiisse, atque inter Citharaedos stetisse asserunt. Aurelius decimo aetatis suae anno, jussu Hadriani, aba Antonino Pio adoptatus, ab ipso Consul, & Caesar appellatus est, & cum secundum Consul designatus esset, Faustinam Antonini filiam uxorem duxit, tribunitiamque Potestatem recepit. Vir bello insignis, literis clarus, & elegantia conspicuus, anno decimo nono Imperii decessit.
L Verus, AEliii Caesaris filius a M. Aurelio, jussu Hadria-
A ni adoptatus, post excessum Antonini Pii, non modo Caesar, sed Augustus, imperiique consors factus est, Lucilla filia ei in uxorem tradita. Vir mollis & luxuriae deditus , hellum Parthicum per Legatos maxima ex parte confecit , in Germaniam properans, in vehiculo subita morte correptus est, anno Imperii nono.
I Ulia Μαsa, quantum saepe muliebre ingenium possit
quantumque artificio valeat, mirifice ostentavit: Haec namque post mortem Antonini Bassiani, ex aulica domo Macrini superbia expulsa a summa arte, atque industria ad Imperium evexit Elagabalum ex Soemia nepotem 3 Praeternamque maximam pecuniarum largitionem in milites effu-
TABULA LVIII. TABULA LIX. TABULA LX. TABULA LX L
255쪽
sam, inverecunda non dubitavit affirmare Flagabalum esse Antonini Bassiani filium, ut militibus eum conciliaret, qui benevolentia singulari Antoninianos , odioque intimo ope-lium Μacrinum Antonini Bassiani interfectorem , Prosequebantur ι duplici adhibito amoris , & odii lenocinio a neque sane esse male mulctandam Politicus quispiam judicaret, quae sibi regnandi causa, parere visa est ignominia, nisi non hominem , sed belluam Romano dedisset Imperio : Cum Flagabalo interfecta est.
HIc jam alterius Iuliae, cognomine Aquiliae Severae, cujus effigies Juliae Μoesae proxima spectatur a causam
quis hominum suscipere audebit, eamque aliquo pacto purgare tentabiti Ea enim Flagabali summa potentia, sacrilego stupro, Vestalem Virginem duci in uxorem passa est; nempe ut ex summo Sacerdote, & Diis virgine sacrata nova Deorum progenies oriretur a & non tantum ille , qui nec homo appellari dignus erat, vocaretur Deus stantae erat dementi ae ), sed & una qui nascerentur filii. Profecto si Vestalis famosiis ma haec virgo statuta in incestuosas Vestales poena fuisset a flecta, viva defossa huc in exemplum esset adducta. Tamen poenas luit; nam Imperator inconstans ad modum eam ctiam dimisit, alii, atque alii nupsit, iterumque Aquiliam in Palatium reduxit. Viva elucet in nostro ma more ejus imago.
LIctorem a ligando dictum docet Fenestrella de Magistratibus, Sacerdotiisque Romanorum, quod qHem Ou-1Mles prehendi, ligarique jussissent, praeso essent ad prehendendum,
o Sementes Conjulibus obviam de equo delicenderejuberent. Duo
decim Lictores instituit Romulus , teste Plutarcho in ejus Vita, qui toga vel sago induti virgarum fasciculos cum securibus ligatos portantes Reges, deinde Consules in publico ita praecedebant, ut unus post alium incederet, & qui pro-
256쪽
ximus esset Consuli, praecipuuS haberetur. Altero mense, sequebantur virgas, & bacillos tantum ad submovendum populum . laresque pulsandas gestantes. Suetonius de Iulio Caelare lib. I. cap. 2O. Auti m extam retulit morem, ut quo me es res non haberet, a eum ante iret, Linores pone siequeremtur. Hi delinquentibus Psenas, Virgis illos primum caedendo , mox securi feriendo infligebant. Missi inores ad fumem dumsumbolum, scribit Livius lib. I I. nudatos mirris caduntae securi feriunt . Navigantibus Magistratibus Lictor ante proram sedebat. Auctor est Appianus lib. s. belli civilis.
Non ne in hoc praeclaro marmore venationem repres- 1am, imo ipsitus venationis Ostentum agnoscis Et equo insidentem virum, a grandi aetate non omnino alienum, manu quodammodo Venabuli truncum retinentem, en currum bobus pertractum, non hostium spoliis, sed ipsis nostibus, Apris nempe Damisque onustum ; En indagatores anhelantes canes ι ut est proprior ille pectore lato, cervice longa, ungue Valido, crure robusto, Ventre inani, cauda indices En venatores alios expedita, & comoda veste pr-- cinctos: qui praeest, quasi cornu, seu buccina armatus, Quam Iartus instat, quam jucundus f At miraris fortasse. quamobrem marmor huc adferamus silmplici Venatione ornatum: 1ea praeter quam quod elegantissima essicium sit sculptura audi Marcum Tullium lib. 2. de Nat. Deor. Ilam vero immanes Ieras, o belluas nanciscimur venando, ut vestamur his, o ut exerceamur in Cenando adflnilitudinem belluae disciplina '