Belgii confoederati respublica seu Gelriae, Hollan. Zeland. Traject. Fris. Transisal, Groning, chorographica politicaque descriptio.J. de Laet Lugd. Batav. ex officina Elzeviriana, 1630

발행: 1630년

분량: 379페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ejecti fuerunt, dc deinceps ex collegiis a tificum vulgo Gilden) magistratus haberi coepit; qui paulatim confirmatus , sigillum quoque mutavit in aliud, quod simulacrum D. Martini Episcopi reserebat; eoque per annos stre cc Lix publica im strumenta signata,ad annum cla la xxIxsquo ad Burgundos Principes haec provincia pervenit. Atque hactenus Magistratus omnino popularis Idit, etsi interdum ex primoribus civibus miscerentur nomnulli, sed tanquam cives in urbe habitantes. Fuit etiam aliquando cautum, nequis a collegiis nominaretur, qui non ipse

vel saltem illius parens ea arte vel opificio , cujus esset collegium a quo propinneretur, usus sitisset. Antistiti parum at thoritatis erat in rebus urbanis. Artim cum collegia obscuro ac perplexo quodam electionis genere Magistratum constituebant, una cum veteri Magistrata: cui nulla alia approbatione opus erat velas Antistite vel ab alio quoquam, ut ii dieque in liberis Germaniae civitatibus fieri videmus. Consuetudine AHomica in jure dicundo, quod & vestigia qua dam utebantur. Ma

182쪽

istu

giis

i. D E s c R I p T I o. Issgi stratus sere annui erant: liberi cum p rentibus aut fratres cum statribus uno tempore non admittebantur: leges com debant, & sontes gladio feriebant: Artia ficum quoque collegia plebiscita quaedam . in suis singula viciniis condebant, sed pa- irum firma, si Magistratus non probasset. 1Ηaec porro omnia a Burgundis princi pibus mutata. Nam Praetor, qui ance ex corpore Senatus eligebatur, tunc a prin- icipe ex praecipuaNobilitate dici coepit,&quodammodo vicarium praefecti provin- lciae in rebus urbanis agere, atque adeo jam nihil minus quam popularis esse Mae- qteri quoqueMagistratus ex arbitrio Primcipis constituti. Duravit hic ordo,donec .

eaeculo Hispani jugo provincia & civitas sese in libertatem vindicavit. Neque t men urbnus Magistratus ad pristinam

formam rediit, sed majore uti coepit au- thoritate: Sunt praeter Praetore duo GH ssules, aer i-viri litibus dijudicandis, xxiv lSenatores, & duo Quaestores constituti; quorum nonnulli quotannis munere suo desungerentur: in quorum locum vetus Magistratus alios duplo numero designa bat: qx quibus caeteri ordines eligebant, Praefectusq; provinciae omnium nomine Sapprobabat. Institutum quoq; collegium dum-virorum,qui armatis civibus praeessent; - quorum potestas olim quam nunc L 3 major,

183쪽

major , dc quandoque plebis factionibus

turbulentior fuit: quam dudum male habebat , quod primus consul ex equestri ordine assiimeretur, atque ita fieret , ut Oppidanus Magistratus , qui tertium in Comitiis Ordinum membrum constituit, ex alio ordine ducem haberet, & in iis, quae cum nobilitate agenda saepe o

C Tebant, minus aequis conditionibus transigere putaretur; quae res disiensi num & turbarum causam peperit. Demum anno cIn Inc xv 111 ad evitandos civiles motus, qui jam coeperant erum-Pere, perpetuus Senatus ad exemplum vicinorum constitutus, 3c Consul ex equestri ordine creari desiit: quod & olim tentatum legitur sub Episcopo Davide,

sed tam exiguo tempore dur4 fit ut vix. mi moria illius supersit. Hic Senatus co stat XL-viris qui quotannis circa sestum S. Remigii aut calend. Octobrib. Consules squi bini in & Scabinos qui xo d plo numero designant; e quibus singulia Praefecto provinciarum eliguntur: d signantur vero Consules e Senatorio ordine, Scabies autem etiam e caeteris civibus. Consules sere biennio rempubl. as ministrant. Sunt & Quaestores duo,s quos vulgo aemenera appellant. quorum prior pecuniarum publicarum,

impositionxuri atque vecti um; poste,

184쪽

olis . iiii

DE se RIPTIO. I cIrior operum publicorum curam gerit. vi ἱ1-viri quoque urbanarum cohortium ex illo perpetuo Senatu eliguntur. ut omnis turbarum causa praecidatur. Cohortes autem illae excubias nocturnas agunt; & vocabulo a vicinis mutuato sagittarii vulgo appellantur. Denique hic unus est Praetor urbanus praecipua di gnatione; qui fere ex equestri ordine as sumitur. Reliqui xxiv Senatores cum hisce Magistratibus semel singulis septimanis die nimirum lunae aut quum extra ordinem a Consulibus vocantur, de rebus politicis in commune consulunt. Ameissordiae regimen est penes Praetorem, duos civium seu burgi Magistros, duodecim Scabinos , dc totidem Senatores; quibus politicae res curae sunt; justitiae autem administratio pertinet ad Burgi magistros & duodecim Scabino quum a Praetore ad jus dicundum rogantur. Magistratus autem, tam Constiales, quam Scabini, quotannis calendis Ianuariis munere suo defunguntur; aliique a Principe aut Praefecto provinciae, ex illorum numero quia Senatu nominati fuerint, surrogantur. inibus ab eodem Principe vel Praefecto provinciae. adiungitur Secretarius , qui Magistratibus in causis politicis 6c civilibus crimi

nalibusque adsistit. singulis autem di

185쪽

B E L c 1 c Ag bus lunae ante meridiem convenit totus Senatus, agitque de rebus politicis & reginae oppidii senatoribus autem discedentibus , Consules oc Scabini una cum Praetore de civilibus causis cognoscunt. Dies mercurii potissimuna judicialis est, quo lites coram Proetore, Consulibus, dc Labinis ac procuratoribus disputantur;& saturni, quo causae jam fatis ventilatae definiuntur. Ab hoc tribunali ad curiam provincialem provocatio est. VII.

Provinciae totivi regimen, prout olim

fuit, uti hodie se habet T N locis hisce , ubi ante aliquot secula

Episcopatus Trajectensis ex Imperatorum, Regum, Prin pum atque adeo pria torum devotione atque liberalitate coaluit, olim Batavi, Caninefates , Salii, Tencteri, aliique populi habitarunt, ad Galliarum Germaniarumque limites: qui primum foedere ac societate Romanis

juncti, deinde subditi facti, eorum legibus usi fuerunt; donec Frisonum, Fram tum , Normannorumque potissimum irruptionibus, variante sertuna, victi, nunc his nunc illis vel subditi vel conjuntii, eorum se moribus accommodare. coacti sunt, tandemqueRomanis omnino

expulsis, in Francorum jus abierunt. Ve-

186쪽

rum quum a Christiana religione adhue alieni est ent, a consanguineis Anglis, a nitentibus Francorum principibus, ad Christianismum perducti sunt: Utque in hac religione perstarent, Antistes ipsis datus, qui collegium sacerdotum, juxta castrum Trajectum, Principum auxilio

conderet, qui vicinos veritatem doc rent. His multa concessi loca, castra, telonia, comitatus, immunitates: ita ut non

tantum doctores , ut ante, sed & Principes Imperii fierent: quorum subditi pa latim in duas provincias cis 3c ultra Isia iam abierunt. Ac primo quidem Antistitibus & sacerdotibus divinae rei intentiti regimen provinciarum judicibus comitibusque a Regibus & Imperatoribus c6- mittebatur : Antistites vero a populo

commetati, etiam ex aula paulatim procedebant, dc per baculum dc annulum investituram a Principibus accipiebant. Comites ac Graviones sic a Principibus constituti, assumtis ministerialibus, squinunc Ambachis heeren vocantur) Imperatorio nomine, certis statutisque temporibus convenientes jus dicebant: cujus moris vestigia multis in locis Velaviae ac Beluae hodieque apparent. Antillites interim dc collegia sacerdotii bonis, ac donationibus fruebantur: nec bella ulla suscipiebant contra vicinos,aut controversia . . . L s exortas

187쪽

i o B E L e r c Allexortas componebant, nisi Principii somte jussu atque authoritate. Verum haec omnia mutata fuerunt, postquam Pontifices Romani, post acerrimas multOrum concertationes,Imperatoribus quasi sub iugum missis, omne jus inEpiscopos& clerum ademissent: tum enim Antistites cum suis collegis, comites ac praefectos constituere, bella gerere, limites producere, nulla ratione Principum libbita , cceperur t. Tum quoque electio. Antistitum, esccluso populo , a quinque Canonicorum collegiis. iacta fuit, Pontifice electum confirmante. Post illa, summa potestas ac authoritas in rebus quae rotam provinciam concernebant penes v Canonicorum collegia mansit. haec leges praescribebant Episcopis; non bellum gerere, non pacem facere, auxilium cuiquam ferre, vectigalia imponere, aliudve quid magni momenti agere, absque illorum consensu poterant; iis interdum magistratus, & postea ministeriales accedebant, quum res de qua consultabatur majoris ponderis videretur. Circa annum autem I 3 o tres ordines , sive sto tuum membra, haberi dc convocari coeperunt, quorum suffragiis, Antistite praesidente, omnia constituebantur.Quinque nempe Ecclesiarum sui vocabant9 Canonici, primum occupantes suo ut quidem

188쪽

tunc videbatut J jure locum: secundum Equestris ordo, in ministerialium, uti via detur, locum substitutus: ultimum Magistratus urbanus Vltrajectinus; cui i terdii Amersisrdiensis accedebat. Quum autem haec Canonicorum collegia jus omne eligendi Antistitis sibi arrogassent: Vicini principes ambire sustragia, suos commendare, aliquando vim intentare coeperunt; maxime postremis temporibus , quum contra Brederodium legitime electum Burgundus suum Davidem armata manu intruderet, dc invitis plerisque Antistitem daret. Tentatum quide jam ante id fuerat ab aliis principibus vicinis, quorum intererat sibi obnoxios aut addictos ad Episcopatum hunc assi mi, sed modestius nec tam aperta violentia: eaque re factum jam dudum fuerat, ut ita electi atque introducti, non tam pastorem quam principem absolutum agentes, multa invito populo , atque . adeo clero'nobilitate, facerent, saepius que cum suis quam cum vicinis dissiderent. Quae tandem simultates huic provinciae exitio fuerant. Nam quum annoc Io Io xxiv Philippus, Burgundi quidem nothus , caeterum vir pacis bellique artibus insignis, ex aegritudine animi, ut creditur, decessisset,successitSHenricus Bavarus, e familia Palatina,Post varios ann

189쪽

I 2 B E I. G I c AE morum motus senatu ac plebe annitente

electus. is quum insolentius potestate abuti videretur, oppidoque exclusus vindictam pararet; urbani cum Gelao isdus inierunt: ille autem in sinum Burgundicae domus se conjecit. R tam victores quam victos deglutiens, utrorumque jus sibi retinuit. Nam quum foederati debi- liores entiat quam utBurgundicis possent resistere,accedentibus quibusdam factiosis civibus, Trajectum recidit in manus Astistitis: qui, velut se ulcisceretur, vel quia jam ante promiserat, jurisdictionem omnem temporalem in Carolum V Imperat. transscripsit, provinciae ordinibus necessitate parendi imposita. Qui licet jura omnia ac privilegia salva stipulati

essent, pleraque tamen statim mutata. Praefecto enim constituto, qui ad principis voluntatem omnia reserret , Clero quidem libera suffragia ademta, Equestri ordini uiribra quaedam pristinae liberi, tis relicta, oppidanorum libertas penitus eversa. Post illa, misera conditio provinciae hujus, uti & caeterarum, fuit, ad AL bani usque tempora.quibus plures ex cle ro Sc nobilitate hujus pro inciae , inter primos, priscae libertatis memores, sese tyranni mandatis opponere, dc decimi

nummi tributum recusare coeperunt. eo

que tandem res devenit, ut abjurato Hi-

190쪽

tatem cum caeteris provinciis recupera- .rent. Ab illo tempore provincia haec ad vicinorum modum ab Ordinibus suis regi coepit. Illi autem constant tribus membris ; Clero nimirum , Nobilitate de Oppidanis. Clero licet sacris mutatis, & R mani Pontificis authoritate abrogata, atque adeo Episcopo abdicato, suus honos mansit& praerogativa inter ordianes ; sed non eo quo olim nomine; EI Oti namque hodie appellantur , quia equinque Canonicorum collegiis alleguntur. quorum primarium est Canonic rum S. Martini, vulgo donium vocant; cujus decanus reliquos ordines ad comitia solet vocare, agenda proponere, vota colligere Sc concludere. caetera cotilegiae sunt S. Salvatoris, s vulgo Oude mun- S. Petri, & S. Ioannis, dc B. Mariae. Secundum membrum ordinum constituunt Nobiles & Equestris ordinis viri: non quidem omnes qui olim hoc jure usi sunt, sed qui in patriae libertate vini

canda operam navarunt, hodieque illam una cum religione in hisce provinciis recepta sartam tectam volunt. Tertium membrum constituunt civitatis Vltraj

chinae malistratus, dc qui ex minoribus oppidis eidem adhanguntur. Atque hi

SEARCH

MENU NAVIGATION