Paulli Frisii ... Dissertationum variarum tomus primus secundus .. Tomus primus, in quo habentur 1. Problematum praecessionis aequinoctiorum, nutationis terrestris axis, aliarumque vicissitudinum diurni motus geometrica solutio ... 2. De atmosphaera

발행: 1759년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

culas alias impingere: deinde ipsa, particulas in locis adeo diversis diversimode imbui materia Clectrica, & diversum electricitatis gradum praeseserre: tertio particulas in se impingentes, & electricitatis gradu dissimiles electrica signa omnia

dare oportere. Primum analogia nostrorum marium colligitur, & universalis, ac mutuae gravitatis legibus consorme est. Alterum iis experimenti S ostenditur, quae in cervis volantibus institui solent, & quibus compertum est cervos ad diversas altitudines diversis temporibus in aere elatos diversum etiam electricitatis gradum concipere. Tertium ex his duobus,& ex toties dictis consequitur.

Cum aer hyberno tempore in regionibus Borealibus sit densor, & excitandis clectricitatis phaenomenis magis aptus, Aurora etiam Dorcalis conspicietur frequentius hyberno tempore, & quando Terra in Perihelio Orbitae suae est. Ita tertium, & quartum Matrant argumentum solvitur. Quinto satisfit varietate, & dissimilitudine particularum in se invicem

impingentium, impactuque exhibentium Varia Columnarum, arcuum, Coronarum Scc. Phaenomena. Porro cum observante Musichenhrockio ad Auroras Boreales reducantur ignes veterum, capraC saltanteS, Virgae, traheS, Vasa, antra &c.,

cadem omnium erit ratio. Singula in superioribus Atmosphaerae regionibus cum fiant, sine ullo sensibili strepitu , & fragore habebuntur.

Perpetua, & constans aetheris ab AEquatore ad polos decurrentis circulatio ex phaenomenis etiam declinationis, & inclinationis magneticae deduci poterat. Notum est enim magnetem lihere suspensum altera sui parte Boream, altera vero Austrum respicere , in regionibus Borealibus, qua parte Boream respicit deprimi infra hori χontem: quod nonnisi fluidi alicujus vi, & communi directione motus fieri posse

262쪽

Ε et Moetu AE THERIS. 2 Ivideretur. Fluidum etiam magneticum, electricumque idem esse ex eo videtur colligi quod acus chalybeae scintilla ele-dtrica percussae imbuantur magnetica virtut2 non minus ac si alteri magneti propius admoverentur. Verum qui peculiaris aetheris motus, quae pororum ferri, & chalybis dispositio, quae conititutio terrestris nuclei cile debeat, ut attractio, repulsio, communicatio, & directio magnetica explicetur, nimis ignotum est. Inprimis enim cum constet vigesimo quinto Muischenbrockii experimento magneticam Virtutem sine sensibili decremento transfundi etiam per vitreas capsulas, quibus magnes recluditur, & quae progrestum aetheris impediunt, non nisi rarior, subtiliorque pars aetheris

in partem phaenomeni vocanda erit. Deinde vero cum communicatione electrificabilis sit magnes, & poros undique pervios aetheri, apertosque habeat, non nisi quidam pori supererunt penitus ad arbitrium in partibus insensibilious configendi, qui datam formam obtineant, & qui disponi, & dirigi ab aethere, & data directione facilius pervadi debeant. At quae hujusmodi directio, & forma erit Z Cartesius magnetis porOS ad modum Cochlearum excavatos intus, & rectilineos, subtilissimaeque materiae particulas totidem cochleas foeminas esse censuit, quae ex una parte poros subeundo circumvolverentur, & ex altera emergerent. Daniel ,& Johannes Bernoullius ex fibris tensis, elasticis,& parallellis vibratorio motu undique abreptis magnetem compositum esse voluerunt, ita ut dum alternatim sunt partes aliae, & aliae redeunt,& sinus plurimos relinquunt, aretato uno dilatetur alter, & ex uno in alterum aether transeat. Hugenius, du Fay, Euterus, duTour, aliique suspicabantur minimos magnetis poros, & subtiliori aetheri dumtaxat pervios, villosos esse, & plurimis fi-Iamentis obsitos, quasi diaphragmatis, quos cum aether inressus sit regredi amplius non possit. Ita vero casui fortasse, imaginationi nimium tribuitur. Qui plura hacce in re desiderat, adeat dissertationes, quae anno I 3 a Regia Parisiensi Academia praemium obtinuerunt: Nos enim piset similitudine tantum veri, & conjecturis Physicis diutius immorari ia

263쪽

aebet .... ν. . .

debet

dissentionis dissensionis. Ia

ad ovantitatem . .

Prop. 3. . . AProp. 13.

que quae

264쪽

i d a . . . a. . . . . aedae

eaA I aE . . . . . . . caxara

gR . . . . . . . . v

punctum D punctum B

Ctiam etiam.

SEARCH

MENU NAVIGATION