Paulli Frisii ... Dissertationum variarum tomus primus secundus .. Tomus primus, in quo habentur 1. Problematum praecessionis aequinoctiorum, nutationis terrestris axis, aliarumque vicissitudinum diurni motus geometrica solutio ... 2. De atmosphaera

발행: 1759년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

DE NATURA

Universim quia pressio aetheris, non minus ac attractio sinsularum partium, eroportionalis est quantitati contactuum, ut lupra jam adnotavimus, eodem modo cohaesio, & cohaesionis phaenomena attractrice vi, & pressione aetheris e plicari poterunt, ut qua ratione attractionis patroni intelli- sunt cohaerere corpora secundum dimensiones omnes, &Juxta leges alias, quas institutis experimentis deprehendimus, eadem possit intelligi cohaerere ob solam pressionem aetheris. Ex aetheris autem pressione minime illud consequetur incomodum, quod consequi ex attractione antea diximus: cum particulae omnes, quae sese tangunt, & comprimuntur undique ab aethere, contactum suum, & quamlibet etiam figuram tueri possint, sicuti in aere.

Explicare fluiditatis caussam . Quoniam magis cohaerere corpora dictum est ob majorem contactuum amplitudinem, oportebit plane fluidorum corporum particulas, quae vi cuicumque extrinsecus illatae cedunt, atque adeo facile dissociantur a se invicem, pauciores contactus habere, & figura potius ad sphaericam, quam cubicam accedere. Nam si & fluidae, cic solidae partes aeque

magnae eodem modo se tangerent, Cohaererent eodem modo, sive demum ex attractione, sive ex pressione aetheris c haesio omnis proflueret. Nescio autem cur Musschenbroe-kius adversus hypothesim prementis aetheris id objecerit, curque eadem dii ficultas Jacobo Bernoullio gravis adeo visa sit, ut finxerit propterea partes fluidas sese invicem nunquam tangere, & libere rotari in aethere partibus firmi comporis se contingentibus, & quiescentibus. In utraque hypothesi cum cohaesio sit proportionalis contactibus suidae pamticulae ad formam sphaericam propius debent accedere, ut in punctis paucioribus se tangant. In fluidis crassioribus mer-

242쪽

ET MOTu AETHERIS. et racurio, lacte, sanguine , sero, oleis figuram eamdem Micro scopii ope deprehendimus. Eamdem in fumo carbonis Muschenbrockius, & in vaporibus Dei hamus observavit. Neque tamen accuratae sphaericae in fluidis esse pollunt ultimae compositionis particulae: impedit enim ne sint sphaericae ramositas illa partium, de qua antea dictum est, & qua solidis fere omnibus adhaerent.

Hinc primo intelligitur fluida omnia ad superficiem hori-Zonti parallellam sese componere. Nam si binis corpusculis B, & C, D. 3 ., incumbat corpusculum aliud A, atque hujus gravitas AB in duas portiones AF, A si resolvatur, quae perpendiculariter illa urgeant; manebunt in locis suis,

aut expellentur corpuscula, prout vires perpendiculares minores, aut majores erunt ambientis medii resistentia. Primum

in a eris, affusi ue pulveribus locum habet. Alterum vero haberi debet, ubi adeo parvi contactus corpusculorum intelligantur, quemadmodum in fluidis moleculis esse dixi

COROLLARIUM SECUNDUM.

Ipsae autem moleculae utrum magis, aut minus in se sint solidae parum ad naturam fluidi intererit, & discrimen constituet dumtaxat flexibilitatis, & comprestibilitatis. Scilicet si omnino solidae sint moleculae nulla exteriore vi disiici poterunt in minores partes, quae poros relictos occupent, &minus volumen fluidi component: secus dividi poterunt mo- leculae, & fluidum comprimi. Secundum in aere obtinet potissimum, primumque in aqua, quae cum in minus spatium nulla vi adhibita reducatur, & potius per auri, & aliorum me allorum partes se insinuet, videtur ex partibus perfecte in inexibilibus conitare.

243쪽

Ignis si accedat cohaerenti corpori, aut particulas Omn a se invicem disjunget, aut aliquas tantum auferet, quae ampliorem contactum reliquarum, & majorem cohaerentiam totius corporis impediant. Corpus in primo casu fieri poterit molle, aut fluidum: in casu altero adhuc durius evadet. Obtinet primus casus in metallis, semimetallis, relinis, sulphuri-hus, cera, adipe, vitro &c.: secundus in creta molli, luto, corio, succino &c. quae igni, aut calido acri exposita obdurescunt. Majorem etiam cohaerentiam cum fluidis quibusdam permixta quaedam acida, & salina corpustula impertiantur, censeri poterunt ita aptari singulis interstiolis, ut ampliores

contactus relinquant.. Pnopos ITIO QUARTA.

Conjicere quae sit caussa elasticitatis. Si comprimatur cortuS pori omnes coarctari debent: si vero innectatur, cum Gilatentur pori ex parte Convera, eX parte concava simili modo debent coarctari: si denique distrahatur corpus pori quidem secundum longitudinem dilatari dehent aliquantulum, at multo magis coarctari secundum altitudinem, ut etiam quo distractio est major eo propius ad mutuum contactum obversae pororum parieteS a C dant . Ita vero compressione, inflexione , aut distractione coarctatis poris, quid demum fieri oportebiti Non equidem, quod confixerat Cartesius, ad aristiora pororum ostia copiosior undique exterius materia subtilis affluet, ut ea dilatando restituat in statum pristinum: cum neque ulla ratio si cur affluit copiosius, neque etiam si affluat directiones omnes habeat, quibus comprimi corpora, & pori coarctari possunt. Neque insuper, ut senserunt, malebranchius, Maχierius, & Bernoullius, vis centrifuga aetheris in poris clausi ulla est. Quis enim aut materiam aetheream in vortices distribui novit, aut majores vo lices cX minoribus componi, & hos ex minimis aliis Z Quae

244쪽

ussa singulis circularem motum adjecit primitus, & usque adeo con1ervat invariabiliter ,, ut nec minores sese invicem, nec omnes simul maximum deordinent' Quod fiet igitur In primis si corpora origine sint electrica, & per Prop. I. Ear. Σ. impeditam pororum communicationem habeant, aether in singulis contentus, & compressione, inflexione, aut distractione corporis redactus ad minus spatium, sublata e teriore vi, per Corou. I. Prop. 3. par. I. in aequilibrio rursus cum aethere ambiente sese componet, & corpori figuram pristinam restituet. Hoc pacto elastica esse poterunt alia etiam Corpora, quae licet communicatione electrificari possint, ita tamen contexta sunt ut adhuc supersint pori inter se invicem minime communicantes, aut Compressione exterius habita minor fiat pororum communicatio, aut penitus auseratur. Hujusmodi esse debent metalla, semimetalla, minerartia, & partes animantium plures,, membranae, musculi, tendines &C.

Caeteris paribus quo densius siet idem corpus, eo etiam melius intercludetur meatuum communicatio, & compressione habita minor aditus materiae aethereae relinquetur, ut hinc, atque illinc dissiuendo ad aequilibrium alia ratione redeat, quam poros singulos, & totum corpus restituendo in figuram, ac statum pristinum. Idcirco magis elastica sunt metal-Ia diutius, ac fortius percus Ta, & chalybs temperatus magi Selasticus est chalybe adhuc molli. Εamdem ob caussam fit gus minuendo volumen corporum aliquando elasticitatem au- et: atque ideo instrumenta musica, ut observavit Musschen- meta cap. I s. Phys grum. 4 8., hyberno tempore dulcius resonant quam aestivo. Quamvis laxata etiam tenura caloris ope fieri poterit aliquando ut partes singulae perturbatissimo concepto motu se se expandendi vim majorem habeant: quod in aere, & vaporibus potissimum contingit

245쪽

COROLLARIUM SECUNDUM. Quae ita contexta erunt corpora ut mutato quomodocum

que pororum ordine, figura, & magnitudine communicent adhuc inter se, & liberum effluenti aetheri aditum praebeant, neque sequi librium interioris, exteriorisque turbari sinant, ea minime omnium crunt Clastica, ut creta humida, butyrum &C. contra vero elasticitatem fortius, & diutius retinebunt, quae diutius inflexa, compressa, aut distracta, nec pervios undi- uc habebunt meatus, nec enormari novos permittent. Po- remum continget potissimum in corporibus origine electricis, atque ideo pilae ex vitro post compressionem quamli-hut eadem flare vi restituuntur. Aer etiam cum ad genus eorumdem corporum accedat propius, & maximam aetheris copiam in se contineat, licet sit tenuissimus, rari stimusque elasticitatem retinet diutissime. Neque tamen elasticitatis aliorum corporum caussa est: cum in vacuo aliorum elasticitas eadem maneat, ut constat pluribus Boylii, Haulisbui, Der-hami, Mulichenbroekii experimentis.

Si duo corpuscula a se invicem distent quam minime ita ab aethere premi debent, ut etiam propius sibi accedant, ac

demum in unum confluant.

Ubi enim minime a se invicem distent corpuscula intestinus, perturbatusque interjecti cetheris motus, & vis, atque elasticitas, quae ex motu oritur, imminuetur. Quippe etiam si tenuissimus, ac subtilissimus sit aether, non permeat tamen omnino libere poros aliorum corporum, sed latera undique urgendo, impellendoque retardationem, & rcsistentiam aliquam pati debet: atque ideo, ut monuimus, datum caloris,& motus gradum in partibus omnium corporum tuetur, minus cum aliis nexa ramenta abradit, enluvia in gyrum 1 pargit, & poros corporum communicatione electrificabilium copiosius permeando, ea corpuscula avellit, & tecum destri, qui-Disiti es by Corale

246쪽

quibus pondus electrificatorum corporum minuitur, & quae odoris, lucis, & soni sensationem in nobis excitant. Cum igitur universim in alia corpora agat aether, & agatur vicisi sim, duobus corpusculis libi invicem propius admotis, qui

utrique medius supererit, retardato intestino motu minus aether agitabitur, & minorcm propterea vim, atque elasticitatem praeseseret. Ita vero corpuscula undique aetheri innatantia, qua parte se se respiciunt minorem, eamdemque ex partibus aliis circumfusi aetheris vim elasticam dum sentient,

cedent majori vi, & propius semper, ac propius sibi accedendo ad contactum mutuum pervenient. COROLLARIUM PRIMUM.

Pro varia textura corpusculorum, & componentium partium forma, densitate, ordine magis, aut minuS obtundi poterit interiecti aetheris clasticitas, & motus accessionis major, aut minor fieri, aut etiam penitus insensibilis. Ignota vero teXtura eadem non nisi experimento defectus clasticarum virium aetheris, & inde orta attractio corpusculorum determinari poterit. Experimento autem agnovimus similes fluidorum particulas similia utrimque latera objiciendo aetheri, duas aquae, olei, aut Mercurii guttulas CX. gr. , ipsius motum magis impedire, & ad se accedere, & in unam majorem guttam coalescere. Id in pluribus etiam corporibus huthdrogeneis locum habet: oleum vitrioli ex. gr. aeri expositum volitantes humidas particulas attrahit, & volumen, ac pondus auget. Vide de his Newtonum in ultima quaestione O-lrticae. Aliae fluidorum distimilium particulae, ut aquae, & o ei propius sibi admotae, obtinciat quidem ampliores contactus, nec tamen in unum confluunt. COROLLARIuM SECuNDUM.

Aliae omnes attractionum species eodcm modo explicari poterunt. Singularis ca eii, qtue sublimatio Philosophica, &vegetatio salium dicitur, quaeque habetur potissimum vitrio-

247쪽

Γ, & marini salis particulis in aqua dissolutis. & positis eum

aqua simul in vase aliquo modicae profunditatis: quippe circa latera vasis clevari incipiunt tales ad superius usque la-hrum, & circa extimam superficiem paul Mim sese ditiundunt. Necesse est in hoc catu aetherem vasis lateribus, salinisque particulis interjectum suidpiam intestini motus remittere, & particulas ad accellum determinare. Idem de similibus casibus attractionum similium dici debet. Caeteris

paribus fortiores erunt attractiones corpusculorum ori sine electricorum, quae cum aetheri minus sint pervia, ut dictum est, majorem etiam resistentiam objiciunt. Ideo cum in contactu tantum se trahant laminae metallicae, specula vitrea

plana, & siccissima interposito etiam filo homsycino nota Diti vi se trahunt, quae duplicato, aut triplicato filo evadit

minor. P Ropos ITIO SEXTA

Iisdem positis afferre rationem aliquam chemicarum scr-

mentationum.

Quoniam ex iis, quae modo diximus, intelligitur fluidi Corporis particulas versus particulas corporis solidi impelli Iosse, si tantae magnitudinis illae sint ut exiguos poros su-cant, nec tamen subeant omnino libere, intelligetur etiam qua de caussa impetum faciant undique, texturam IaXent,& totum corpus non in frusta dumtaxat dividant, verum etiam in componentes partes, atquc hetherogeneas resolvant.

Ita saltem rationem aliquam dilsolutionis hujus assequemur dum nihil omnino explicant qui dicunt attrahi particulaS omnes dum solvuntur, & deinde repelli dum ei ervescunt, ebulliuntque, & attrahi rursus dum in chry1tallos convertuntur. Prioribus autem principiis inhaerendo citra ullam versatilem hujusmodi, & omnino arbitrariam vim, si alterutrius, aut utriusque permixti corporis particulae sint elasticae, &ejus insuper magnitudinis, ac figurae, ut impactu ii, particulas aliquas resilire, & in alias rursus incidere, & undique re- necti possint, augebitur reciprocis reflexionibus nativuS Ca-Disiti eo by Gooste

248쪽

lor, & dissolutum corpus effervescet, aut etiam ebulliet. Pro diversa mixtarum, & sibi invicem occurentium particularum figura, & indole, prestione incumbentis aetheris augeri poterit aliquando astri ius singularum, & cum assa ieiu conceptus motus: poterit etiam aliquando impediri motus ut in vacuo fiat vehementior, quam in pleno aere. Duos hosce casus distinxit optime Muslchenbrockitis cap. 18. Ph . num. 6oo. &6or: &primus quidem locum habet Mercurio cum spiritu nitri mixto: alter vero supra ferrum affuso spiritu salis marini. Quod si insuper dissolutis corporibus corpus aliud accedat, quod

uni eorum lacilius adjungi possit, ipsi admiscebitur, & alterum si sit gravius ad fundum decidet, si vero levius superinnatabit. Denique u subortis vicissitudinibus aliis menstrui particulae alicubi majores conlaetus adipiscantur, & minores alicubi, abibunt in corpora datas figuras pracseserentia, & habebitur chrystallisatio. Ita soluto in aqua sale, ubi evaporare aqua incipIt, propius ad se invicem accedentibus salium particulis stratum quodam exurgit in extima superficio, quod aucta evaporatione fit densius, & pondere suo dispescitur in plures partes, quae ad fundum vasis dilapsae cransores adhuc evadunt.

Si partium singularum indoles innotesceret, singillatim determinari posset quae corpora disssolvi simul, effervescere, ebullire debeant. Ignota autem textura partium contrario potius tramite eundum est, &quontiam, ut experimento secundo attigimus, innotescunt phaenomena chemicarum fermentationum, inde colligi poterit quae partes aliorum corporum poris subeundis aptiores sint, reflexionibus mutuis ciendis &c. Aliarum sermentationum eadem ratio afferenda erit. Recensuri in primis merentur, quas Claris . Necdham

litteris ad D. Folyes datis complexus est, & quibus infuso aquae succo amygdalarum, & similibus aliis infusionibus praestantissimi Micro1 copii ope deprehendit post dies aliquot crassiores partes in fundo vasis accumulari, & totum fluidum in filamenta innumera dividi, ad te invicem omnifariam incli-Ff L na-Disiti es by Corale

249쪽

118 DE NATu RAnata, ex quorum apicibus plures globi successive emergebant, & in minores alios, minoreique globulos dividebantur, quousque oculis criperentur omnes ob parvitatem.

PROPOSITIO SEPTIMA.

Fluidorum motus, qui in tubis capillaribus habentur, ex iisdem principiis derivare. Si speculis illis vitreis, de quibus in Corou. Σ. Prop. s. dictum est, substituamus capillarem tubum, potiore ratione intelligemus minorem fore in interna parte aetheris motum, vim, et allicitatemque. Dum igitur eX utraque apertura ad tuendum aequilibrium exterior inhe' irruet, & interiorem comprimet, ac rediget ad minus spatium, hic novas vires

prellione adipiscetur, expandetque postmodum sese, & illa-l sum aetherem impellet, & impelletur rursus, atque, ut so-ent fluida omnia clastica, itus, & reditus brevissimos concipiet . Porro in hisce irruentis, effluentisque aetheris oscillationibus, si gutta aquae per oram unam dinundatur, ab irruente aethere urgebitur, & concepto jam motu ad datam usque altitudinem elevabitur . Quia vero capillarem tubum ingressa ramosas partes minimis vitri asperitatibus aptabit gutta, & per totam superficiem partes ipsae sustinebunt undique sese, ita quoque adhaerere poterunt, ut neque alii S aetheris recursibus, neque totius tubi excussione divellantur. Idem continget si copillaris tubus stagnanti aquae, aut fluido alio immergatur, cujus particulas singulaS intus rapi oportebit, nisi iluidum gravius, ac densius sit, quam ut finitum motum ab aethere tenuistimo recipiat. Accidit id Me curio, qui non nisi profundius demerso tubo ascendit aliquantulum, & semper reliqui fluidi in vase libere stagnantis superficie humilior est. Aliorum sui dorum major, aut minor elevatio neque ex tenacitate, neque eX levitate partium pendebit omnis, sed ex levitate simul, tenacitate , t Xtura intima, figura, qua magis, aut minus impellatur ab aethere,&tubi lateribus se accommodet: quo jam eXperiundo solum definienda 1upererit elevatio, ut e er. 3. praestitimus Diqiligod by Corale

250쪽

Excursus autem, & oscillationes aetheris augeri manifestum est imminuta capillaris tubi diametro, aut longitudine dumtaxat aucta. Ita uno ictu intelligentur caetera, quae in eodem experimento notata sunt, & quae cum ostenciant etiam superiores tuborum partes ad elevationem fluidorum conducere aliquantulum, evertunt penitus Voslii, & Carraei hypothesim, qui adhaerendo tubi lateribus specifici ponderis detrimentum aliquod pati fluida, & ad tuendum aequilibrium

altius ascendere existimarunt. COROLLARIUM SECUNDUM.

Sicuti vero in tubis angustioribus vis irruentis ρetheris est major, ita si tubus conicus adhibeatur, ad majorem altitudinem ex arctiore orificio rapientur fluida, quam ex ampliore: quod aliis Musschenbrockii experimentis conforme est. Secus accidet si cylindricus sit tubus, & orificium unum admota flamma coarctetur, eodemque habito aequilibrii defectu irruenti aetheri aditus minus facilis pateat, quam antea.

Si interior superficies illiniatur aqua, aut fluido alio, quod communicatione electrificabile cum sit, irruentem aetherem minus impediat, eadem fere interius imminutio vis elasticae,& elevatio fluidi habebitur: ut Musschenbr kius, aliique eviperti sunt. Oleum, Debum, & fluida alia magis densa, &tenacia interius astula elevationem alterius fluidi aut eκ parte, aut etiam ex toto impedient. Aer etiam elevationem ipsam imminuet, ut fluida in vacuo altius ferantur: quod cum experimentis congruat Fabrii, Sturmii, aliorumque hypothesim convellit, qui tuborum capillarium phaenomena ex pressione aeris oriri poste arbitrabantur.

SEARCH

MENU NAVIGATION