장음표시 사용
251쪽
Caetera, quae ad tubos capillares pertinent, ex iisdem principiis facile deduci post uni: quod retardato motu ascendant fluida: quod superficiem 1 uperius concavam exhibeant: quod aqua frigida, & calida iisdem legibus ascendat: quod idem semper fluidi pondus sustineatur, & quacumque habita tubi inclinatione altitudo perpendicularis fluidi suspensi eadem maneat: quod non amplius ascendat sui dum si tubi ex aliquo tempore consecti sint, & imminutis paulatim oscillationibus
interior aether cum exteriore in aequilibrio demum se composuerit. COROLLARIuM QUINTUM.Lasdem ob caussas si cum lamina vitrea, horiZontaliter posita, superior alia angulum satis acutum faciat, qua parte lamina: sese contingent Elasticitas aetheris imminuetur, & hori 1ontali laminae astuta guttula versus anguli apicem feretur. Inde etiam aliae leges pruentur, quas in guttulae motu Οh- servavit Desaguillierius in notis DLI. r. num. I : quod Clevando superiorcm laminam sistatur guttula, quod illa ad partes alias inclinata haec alibi curtum dirigat &c. In duabus laminis vitreis parallellis, sibi invicem proximis, & in fluido aliquo immersis perinde est: debet enim fluidum ascendere etiam in vacuo, & pro minore speculorum distantia magis elevari, superficiemque in medio concavam exhibere. Idipsum aliam ob caussam fiet circa liberos vasorum margines rvidetur enim exundantiam liquorum ad latera ab adhaesione partium dumtaxat, & decremento specifici ponderis pcndere . PROPOSITIO OCTAVA.
252쪽
Ε et Moxu AE T Η E R I S. 23 Itabilium oeconomiam tanta experimentorum diligentia, &delectu exposuit, plantarum semina, & plantas ipsas consideravit veluti contextum quodam infinitorum capillarium tuborum, vel icularum , glandularumque. Terram deinde, cui radices plantarum infiguntur , animadvertit humido ita abundare , ut juXta I 8. experimentum pes cubicus terrae
quilibet fovendis seminibus, & plantis nutriendis septem
aquae libras suppeditare possit, antequam praestando nutritionis muneri fiat impar. Denique experiment. 46. consideravit in intima seminum, plantarumque substantia, & terra, cui incumbunt, non modice agere calorem Solis, & ΣO. exser. exhibuit caloris gradum fovendis, conservandisque plantis singulis necessarium. His positis quam primum 1 uiliciens caloris gradus expandet desos tum semen, poros ampliores reddet, a queasque particulas rarefaciet, imbibetur iis particulis semen, & maxima vi inflatum radices deorsum aget , & ramos sursum. Neque vero cum supra terram eminere incipient rami finem idcirco Deient particularum aquae imbibendarum. Quia sese evolvens planta, Communicatione ele- 'rificabilis cum sit, poros etiam liberiores, & inter se magis communicantes habeat oportet; internis parietibus po-rorum, quasi tuborum totidem capillarium adhaerebunt undique aqueae particulae, & caloris beneficio adhuc specifice leviores fient, & a circumambiente fluido impellentur altius, atque altius semper, ad eas utque vesiculas, ac veluti receptacula, in quibus majore in copia possunt recipi. Porro qui receptaculis inserti sunt capillares tubi similiter nutritio succo imbibentur, & ad alia usque receptacula transmittent succum, atque haec ad alia rursus, & ad quamlibet altitudinem. Hoc suo excur1u alias successive, atque alias sormas induet succus ipse, & continuae transpirationis vi in vaporeS abeuntibus partibus levioribus in densiorem, glutinosamque substantiam illam abire poterit, quae toti plantae nutritioni, &augmento sit. In intima medulla CXcurius, & succi praeparatio fiet copiosior, ut Borellus observavit par. Σ. de motu animalium cap. 33. , & pluribus confirmavit Hales exper. I 23 est liquidem medulla spongiosum corpus innumeris capillaribus tubulis resertum. . CO- Diqitigod by Cooste
253쪽
Pro varia internarum partium structura, & forma diversimode eXcurret succus, & plantae variam figuram prae ferent. Jam vero etiam si lateraliter, & obli 'ue succus diffundi possit aliquo modo, ut fert o authori S ejusdem experimentum , plura tamen diaphragmata lateralem hanc distusionem maxime impediunt, ut fert exser. I 23. Itaque longitudinales plantarum fibrae vegetationi in longum promovendae aptiores erunt, & plantae in longum magis excrescent.
Sese evolvente plantarum semine, & delineatis jam in om-hrione ramis crescentibus paulatim, qui propiores radicibus,& majori trunco inscrti crunt, majorem caeteris paribus succi nutritii copiam trahent, magisque, ac citiuS vegetabunt. Inde ramorum proportionem, & parabolicam formam plantarum, quae solae sunt, eXplica sit HalesiuS cap. 7. , atque etiam rationem attulit cur si plures sibi invicem sint propiores, ut in silvis contingit, humilioribus frigescentibus superiores tantum, qui in libero aere magis calafiunt rami, succo nutritio magis imbibantur, plantarumque altitudo evadat
Caeteris etiam paribus aucta transpiratione fiet densior nutritius succus, & plantis alendis aptius. Secus fiet deficiente transpiratione, & si humidi residui copia sit major. Inde oritur quod e planta avulsi fructus, avolantibus undique partibus rarioribus, novisque a planta non ad vcnientibus, citius ad maturitatem pervcniunt. Plura etiam alia inde pendent, quae idem author nitide cXposuit exper. 46.
254쪽
Quod si vero caloris vi, adhaesione partium, desectu specifici ponderis nutrientes succi in minimis plantarum meatibus compelluntur altius, non poterunt non ascendere, & regredi, & fallum erit, quod nonnulli asseruerunt, in plantis aeque ac animantibus humores circulum suum absolvere :nili ipsi circulationis vocabulo intellexerint vicissitudines quasdam motuum, quibus fit ut calidiore, & diurno tempore copiosius ascendant succi, frigidiore vero, & nocturno densiores facti, pondere suo refluant veluti, ' aliquantulum relabantur. Inde est quod inferiores Leucanthemi, aliarumque plantarum insitarum partes colorem a superioribuS mutuentur, & quaedam insita plantis, quibus insperent, nocumento sint. COROLLARIuM QUIN Tu M. In animantium corporibus cum caussis omnibus, quae in Ilantarum vegetatione locum habent, vis illa accedat, qua umores eundo, & redeundo circulum suum absolvunt, facilius vegetatio, & nutritio omnis intelligetur. Partium structura, amplitudo, & ordo vesicularum, sinuum distributio,& positio in primis diaphragmatum dilatationem e X una parte majorem facient, quam ex aliis. Ollium medullae, quae in animantibus non minus spongiosis sunt, quam in plantis, excipiendis, praeparandisque humoribus conducent maxime, quamdiu saltem humoribus ad medullas aditus pateat. Idcirco est quod nutriuntur, & crescunt ossa, quorum glutinosa,& ductilis extremitas nutrientibus particulis pervia est, quod-rue ubi ipsa etiam extremitas in os transit vegetatio omnisesinat. Lege Ix3 jam memoratum CXperimentum.
255쪽
Explicare fracturas 'uasdam vitrorum. In primis quia pro diversa crassitie percussa vitra tonos di
versos referunt, & celeriores, aut tardiores concipiunt minimarum partium vibrationes, manifesta erit eorum ratio, quae in comparandis poculis artifices curare solent, ut scilicet ubique eamdem crassitiem habeant: secus ictu etiam minimo impresso, & excitato sono, dum vibrationibus hethcrochronis abripientur particulae, facile admodum dissilient vitra, &chrystalli, ut contingit saepe saepius. Id in Matratio Bononiensi potissimum valere debet, cum alia fundi, alia laterum crastities sit, cumque intimae etiam fundi particulae tardius frigescendo, quam frigescat exterior superficies, in varias fibras diversae indolis obdurescant Idcirco est quod exterior
eadem superficies, in qua omnes partes ad modum fornicis sese sustentant, cum quoscumque ictus sustineat, minimis frustulis ex adamante, vitro, saphiro, carniola, achate, smaragdo, silice &c. intus cadentibus, ut concava superficies rimas agat, discerpitur Matralium. Idem potiore jure in lacryma Batavica locum habet: dum enim in aqua obdurescit exterior superficies, expansa adhuc, & fervens remanet interior
pars, nec potest nisi postmodum & paulatim frigescere, &contrahere undique sese, & in plures fibras maxime rigidas,& tensas dividi, ut propterea disrupto pedunculo omnes stamul fibras comminui, & conteri in frusta necesse sit
Ad promptiorem, validioremque fracturam guttarum, &ullarum conducet major fundi crassities, aut majus potius crassitici in fundo, & lateribus discrimen. Hoc enim ipso magis inter se disterent vibrationes, quae flossunt in partibus singulis excitari . Idcirco Laghius ampullam cote cum attenuasset, quemadmodum in Batavicis guttis Redium se- ciste legimus, & fundum ad subtilitatem summam rederisset,
256쪽
Ετ Moetu AETHER Is 23 immisso silice rimas quidem ea duxit, sed pauciores, nec tanto cum fragore. Sicuti vero quae 1 olidioris fundi ampullae sunt longe melius videntur frangi, ita minor puritas vitri , quae inaequalitates plures relinquat in frigescente ampulla ad fracturam apsam conducet .
Si in aere frigescant lacrymae, lente admodum, & aequaliter frigescent, & fibrae omnes eadem lege condensatae nec tantae distractionis erunt, nec pedunculi disruptione adeo pati poterunt. Id ipsum in suis Matratiis observavit Laghius, tui cum carbonibus accensis imposuisset ampullas, & rcstin-tis carbonibus sivisset postmodum frigeflcri, immisio silice nullam labem habere potuit. Patet autem ex Vario vitrorum ingenio, compositione, & structura parti ym oriri, quod non ex omnibus vitris phaenomeno idoneae ampullar, & lacrymae
comparentur .. COROLLARIuM TERTIUM.
Aer, qui exterius premet lacrymas divisionem partium, disruptionemque pro quantitate suae pressionis impediet, atque ideo ablato aere in recipiente Antii se Pneumaticae melius frangentur guttae, & in fruitula minutissima abibunt. Ob eamdem rationem fortius dissilient ampullae interius vacuae,& in vacuo constitutae. Caetera, quae ad ampullas pertinent,& quae nitide exposuit Laghius Comment. Bon. to. 2. par. I. ex iisdem principiis facile deduci poterunt.
Conjicere quae sit genesis, & causis nubium procellos
Non enim calore Solis, aut ventis, aut aliis aeris mutationibus procellosas nubes cxcitari cx co colligitur quod autumnali, & hyberno tempore tonitrua, & fulgura haberi pos- Ug α sint, Diuitigod by Cooste
257쪽
136 DE NATun Asint, ut Pisis etiam contingit saepe saepius, quodque tranquillo penitus aere suboriantur procellosae nubes, & ipsa Atmosphaerae tranquillitas familiare imminentis procellae indicium sit. Aliunde vero, cum Γerrae circumpositus undique sit aether, intelligitur facile in Terrae sinu, in extima superficie, in liberis Atmolahaerae regionibus ejusdem aetheris aequilibrium pluribus de caussis turbari posse, aethereos ventos aereis similes excitari, & nubes, quae ex aqueis partibus communicatione electrificabilibus coalescunt, aliquando aethere magis imbui, ut in catena, & aliquando, ut in machina magis destitui. Id procellosis nubibus contingere vicissitudo motuum electricis similium plane indicat. Cum enim nubes , quae aquam deserunt, lente, & tranquille admodum progrediantur, eXpandanturque uniformiter; caeterae quae grandines, quae turbines, fulgurque devehunt, ex improviso veluti apparent, impingunt versus se invicem, & post contactum resiliunt, reflexionesque, ac motus hosce reciprocant, quousque simul conjungantur, & unum voluti corpus electricum componant. Corpore aliquo electrificato duo inter tintinnabula suspenso perinde est. Sicuti etiam aliis corporibus electrificata corpora accedunt propius, ita ad vertices montium se deferunt procellosae nubes, atque ibidem agglomeratae procellas plures, & vehementiores exhibent. Demum si prope virgam aliquam ferream pice, aut aliis corporibus origine electricis circumdatam nubes transeant, electricitatem virgae communicant, ut tacta scintillas edat, minima corpuscula attrahat, & repellat &c. Huc redeunt celeberrima eXperimenta, quae Pensilvaniae in America a Franklinio antea instituta sunt, tum vero undique per Europam nostram recognita. Iis sunt analoga, quae circa ignes summitatem mali lambentes jam diu nautae observaverant, quaeque de facibus hastas ferreas Pucinae turris procella aliqua jam imminente
illustrantibus in lucem edidit Blanchinus.
Admoto acuto, aut plano corpore virgae illi serrear, qua
258쪽
ΕY Mo Tu AETHERIS. 237 parte acuta, aut plana est, dignosci poterit virgae, & nubium electricitas. Animadvertit autem Beccaria aliquando exacutis partibus conum lucidum, aliquando stellulam educi ea lege, ut si acutum corpuS: Virgae accCdendo, qua parte plana cit, educit conum , corpus planum parti acutae admotum
exhibeat stellulam, & vice versa: quod indicat aliquando CX- cellu, & defectu aliquando clectrificari nubes. Porro quia aliis etiam nubibus accedentibus, & non procelloso quidem, sed pluvio dumtaxat tempore virga quandoque ele 'trificatur, conjici posset generatim nubes alias minoribus aequilibrii aetherei vicistitudinibus haberi, similem tamen omnium ellegenesim.
Genesim fulminis explicare. Si codem modo intelligamus accidentalem aliquam ob causilam alicubi aetherem accumulari, & deficere alicubi, & l
co utrique vapores plures, aut nubes, aut quaeviS corpora
communicatione electrificabilia interjecta esse, intelligemus etiam a loco ad locum violentissime redundantem aetne rem vibrari, transjicere interjecta corpora ,& brevissimam sem, tam eligere, quae per corpora ipsa transeundo absolvi potest. Simili fere ratione dum superior Frankliniani quadri luperficies excessu electrica est, & inferior defectu, scintillam odiicendo impetus, ac vis aetheris ab una ad alteram irruciatis brcvissimo tramite dirigitur per partes singulas, quibus homines sese contingunt. Pariter si supra cerae discum metallici plures globuli collocentur, ut lineae centra omnia Conjungentes serpentinam semitam constituant, & quo tempore primus globuluS admovetur propius catenae ultimus digito tangatur, scintilla adusque digitum per globulos singulos excurret. Porro si haec cadem lex in serpentina dircetione fulminis locum habeat, mirum amplius non videbitur quod quaedam corpora pervadat fulmen aliis propioribu S relictis, ensem solvat ex. gr. vagina intacta, oculos seriat non laribreliquo corpore &c. Caetera vero scintillae electricae, & ful-
259쪽
238 DE NATu RΑminis phaenomena similia sunt: sicuti enim scintilla inflammat corpora inflammabilia; ita etiam fulmen quae invadit combustibilia in fumum, ac cineres resolvit. Scintilla evat orationem corporum auget , sensibilem odorem spargit , undit tenuissimas auri, & aliorum metallorum partes: & fulmen etiam liquores in vase contentos dissipat, odorem pro varietate locorum varium effundit, & quae subit metalla solvit, dissipat, absumit. Scintilla occiduntur volucres, & sulmine intereunt homines, atque in hominibus fulmine ictis interius eadem signa deprehenduntur, quae in volucribus scintilla electrica percussis. Singulares hacce in re observationes celeberrimus Wans teten Bammacario per litteras Com-Itaque fulmen spectari poterit quasi scintilla, quae ex electrificatis nubibus educitur tanto majore impetu, ac Vi, fluanto caelestis, ac naturalis electricitas artificiali, & terrestri validior est. Si Hectricorum ignium vires voluminibus proportionales esse censeamus, quoniam scintilla, cujus diameter apparens sit lineae unius, vitreum tubum frangit, intellige mus tres illos globos, quorum in Monumentis Parisiens ςScientiarum Academiae anni 1 19 meminit des Laiades, &qui apparentem diametrum exhibebant Iiu. so . , singulos habui 14e vim 118o3 O6 . majorem, eam scilicet, qua Potuerint domos disjicere , lapides propellere &c. Si reliqua etiam, quae artificialiter exhiberi solent, longo majore impetu, ac vi in liberrimis nostrae Atmosphaerae spatiis contingere statuamus, aliorum plurium phaenomenorum caussam assignabimus. Sic quoniam ex angulosis electrificatae catcnae partibus satis ampli lucidi coni emergunt, ex nubibus aliquando ea poterit lux educi, quae ad plures gradus
extendatur, & totum caelum videatur occupare. Vis, qua municavit.
COROLLARIUM PRIMUM. COROLLARIUM SECuNDu M.
260쪽
in se invicem impingent nubes, & qui ex impactu orietur
fragor, & tonitru tanto excedet fragorem scintillae electricae, quanto major est nubium sibi occurrentium amplitudo, & vaporum, quibus coalescunt, clasticitas.
Explicare alia Meteora. Post electrificationem aquae guttula sal tritum attrahit, atque inde firmitatem aliquam adipiscitur, ut Claris s. Beccaria Observavit cap. 1. de naturali electricitate. Si in nubibus ma-Xime procellosis idem copiosius fieri intelligamus rationem susticientem habebimus, propiorqtiam maximam salium, nitrorumque per Atmosphaeram estillorum copiam trahentes nubium particular in nivem, & etiam grandinem abire possint. Pariter sit ex virgae ferrear, & electrificatae eXtremo pendeat aquae guttula, & in distantia unius pollicis inserius vas aqua plenum constituatur, assurgit aliquantulum aqua, 'uae inferius in vase est, gutta, quae pendet, Obiungatur, editur scintilla, & crepitus. En marinae tubae, & tiphonis simillimam imaginem. Haec ergo etiam phaenomena validissimae electri citatis speciem, atque indolem praeselarunt. Denique variationes lucis, jactus, spectacula, quae Λurora Borealis exhibet, iis sunt similia, quae artificiali electri citatu exhiberi solent in vacuo Boyliano. Quia alte etiam supra terrestrem superficiem adhuc aliquis aer rarissimus este debet, aetherea vero, atque electrica materia ubicumque locorum didusa est, ut jam diximus, corruet primum, atque alterum ex quinque iis argumentis , quae in opere eximio de Aurora Boreali Matranus huic hypothesi opposuit. Pauca alia ad rem nostram sti: iicient: primo aerem,&, quae aeri immisceri solent, particulas hetherogeneas in Terram, Solem , ac Lunam graves, & circa Terram diurno motu revolutas fluere, & renuere perpetuo, iisque in locis, quibus ad perpendiculum insistunt Luminaria, elevari primum, tum Luminaribus progredientibus decurrere ab AEquatore ad Polos, atque ibidem in novum acrem, & parti