Paulli Frisii ... Dissertationum variarum tomus primus secundus .. Tomus primus, in quo habentur 1. Problematum praecessionis aequinoctiorum, nutationis terrestris axis, aliarumque vicissitudinum diurni motus geometrica solutio ... 2. De atmosphaera

발행: 1759년

분량: 273페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

xxo DE NATu RAbebitur per viam brevissimam, quae a loco scintillae eductae

ad vitri convexitatem intercedit. Cum enim aether in exteriore superficie phialae deficiat ea proportione, qua in interiore accumulatur, educta scintilla, late per digitum, ac primum hominem, & quoscumque alios contiguos a catena debet excurrere usque ad ultimum,& convexam phialae superficiem, in qua quantitas aetheris est minima. Hoc suo excursu delicatissimas nervorum partes impellat, distrahat, ac concutiat materia ele trica necesse est. Quia vero licet per totum humanum corpuS communicatione electrificabile materies eadem distundi possit, ad superficiem tamen convexam, & exteriorem phialae, in qua respective deficit, excursus fortior multo, ac copiosior haberi debet a sensibilior etiam concussio per viam brevissimam debet esse, quae a loco scintillae edudiae ad vitri convexitatem intercedit, ac transit per partes singulas, quibus homines sese contingunt, ut si homines manibus se teneant a manu ad manum, si unus unum manu alterum pede tansat, ustus a manu ad pedem transeat. Si phialae Magica Franklinii tabula substituatur, superficies una positive, & negative altera electrificabitur, & omne experimentum eodem modo ob ea

dem rationem Cedet. COROLLARIuM PRIMUΜ.

Hinc si amplior tubus ferreus, ut praestitit Musichenbro . kius, catenae loco accipiatur, aut plio quocumque modo magis in phiala accumuletur aether, ut laetum Nolleto est, qui progrestui materiae electricae obsistentem aerem e phiala eduxerat ; non per rectam illam brevissimam dumtaxat, sed etiam per totum corpus concussio validissima habebitur. Ubi impetus, ac vis aetheris sit minor, non nisi per viam brevissmam fiet sensibilis, & potissimum iis in locis, in quibus major periostii, & nervorum delicatisIimorum est copia, juncturis scilicet manus, pedis, aut brachii . Quia uero momento temporis Contingunt omnia, perinde erit, ac vix intererit quod coepotibus origine electricis incumbant homines, aut non. Disiti es by Corale

232쪽

Eadem phaenomena eX machina, & contraria ratione obtineri poterunt. Si enim filum metallicum, cui phiala vitrea admovetur, pendeat eX machina, & negative electrificetur; in interiore superficie deficiet aether, in exteriore vero ac cumulabitur. Idcirco lucis phaenomena in interiore superficie ca habentur, quae suspenso ex catena filo habebantur tincxteriore, & vicillim. In hoc igitur casu materia clectrica a convexitate vitri, & humanis corporibus excurret ad partes machinae, ex quibus scintilla educitur, & ad concavam

phialae superficiem, in qua respective deficit. Si phiala admoveatur machinae, & scintilla ex catena educatur, aut aequali tempore catenae, & machinae admoveatur Franklinii tabula, nulli sensibiles ictus haberi poterunt, uti liquet experimento, & ex nostra etiam theoria satis colligitur.

His ergo omnibus non solum aliorum hypotheses relatavimus, qui aut materiam affluentem, effluentemque e X eodem loco confiXerunt, aut vaporem electricum vorticoso, &spirali motu censuerunt abripi, aut attractionem partium, aut aerem crastiorem pro e licandis electricitatis phaenomenis in subsidium advocarunt; verum etiam totam, & integram theoxiam electricam ex natura, & motu aetheris deduximus, discrimen corporum ex origine, & communicatione electri corum, eXcitationem, propagationem, accumulationemque, ac desectum electricitatis, lucem electricam, Crepitum, attractionem, repulsionem, punctionem, concultionemque. Quae aut

ipsi experiundo deprehendimus, aut observarunt alii phaenomena ita explicavimus, ut si quae adhuc supersint satis rata, &constantia, ea lector optimus, & ingeniosus facili admodum negotio possit ex iisdem principiis derivare. In assignando corporum communicatione, & origine electricorum discrimine, atque exponendis aliis theoriae electricae capitibus satis con- Dd 1 Ve-Diuitigod by Cooste

233쪽

xxx DE NATu RAvenimus cum Johanne Alberio Culero , & Vincentio Bera dio, ac in plura theoremata incidimus, quae ipsi etiam viri perspicacissimi attigerant in duabus dissertationibus, quae eoaem fere tempore cum priore nostro de causis electricitatis opusculo ad Petropolitanam Scientiarum Academiam missae sunt. Utrique vero, cum negativae, & positivae electricitatis discrimen minime agnoscerent, electricitatem machinae, & signorum electricorum in machina, & in catena, atque in utra-rue superficie quadrati Frankliniani oppositionem, & quae in-epencient phaenomena non attigerunt. Beraudius etiam in sua distertatione, quae post nostrum opusculum Academiae jussu impressa est. materiam electricam in vortices distribui censuit, & circulari motu abripi. Euterus in ea dissertatione , quae anno I7ss Praemium retulit, num. M., S sq. , statuit materiam electricam a tubo, & catena ad sphaeram vitream transire: cum potius a sphaera vitrea ad tubum transire debeat, ut catena omnis excessu, & positive electrim

cetur.

PARS TERTIA.

De phaenomenis es iis ab aetheris motu pendentibus .m EFINITIO PRIMA.

Solidum corpus est quod cuicumque ictui non cedit: Elasticum quod ita cedit, ut sublata vi percutiente figuram suam ictu amissam recuperet : Fluidum vero quod vi cuicumque extrinsecus illatae cedit, & cedendo facillime

movetur. DEFINITIO SECUNDA .

Fermentationum Chernicarum nomine motus illi omnes

234쪽

Ε et Moxu AETHERIS. 2.13

intelliguntur, qui solidis corporibus in fluido aliquo immersis, aut fluidis inter se mixtis solent contingere: sunt autem dissolutio, estervescentia, ebullitio, sublimatio, praecipitatio, coagulum, chrystallisatio.

DEFINITIO TERTIA.

Tubus capillaris vitreus est cylindrus vitreus' intus cavus,& adeo angustus, ut aperturae diameter una parte decima pollicis non sit major. DEFINITIO QUARTAE.Si globulus vitri fusi in aquam versetur, inferior parS, Cum sit densior descendet, cumque sit etiam tenax non dividetur a superiore, atquir obdurescens protrahetur in formam lacrymae, quae Batavica dici solet. DEFINITIO QUINTA. Matralium Bononiense habebitur si major vitreae materiae globus, dum in.aqua descendit, flatu intromisso sic dilate

Desaguilliorius cum duos globos chrystallinos sumpsisset circulari superficie se contingentes, cujus diameter erat - Pollicis, deprehendit eos leviter compresios unciarum novemdecim vi cohaerere. Musichenbroekius etiam cum ex duabus pilis plumbeis exiguum segmentum abrasisset, ut major contactus fieret, & manu compressisset pilas, cohaerentiam ponderi o, aut so librarum aequalem expertus est. Id ipsum in pilis integris compressis, speculis vitreis planis, laminis, aut cylindris argenteis, cupreis, ferreis &c. contingit, ut sine data vi a contactu divelli ne in vacuo quidem pollini. Porro

235쪽

cohaesio superficierum se contingentium fit major si fluidum aliquod, aut semifluidum interponatur. Cylindros marmo-rcos diametri circiter duorum pollicum modico saebo interposito vi librarum 1 r o cohaesiste observavit Musschenbroc-kius, aucta sathi quantitate vi librarum 8zo, & 3oo quantitate ipsa adhuc aucta.

Formentationes chemicae hujusmodi sunt. Stannum, plum-humque Mercurio dissolvitur, aqua forti argentum, aqua regia aurum, aqua Communi sal marinum. sal fostile &c. Si 1piritus nitri Mercurio immisceatur, aut aqua oleo vitrioli &c.

effervescentia oritur: & si postremae huic mixturae injiciatur limatura chalybis maxima cietur ebullitio. Quod si auro in aqua regia soluto nova aqua regia affundatur, tota simul unitur relicto auro, quod praeceps decidit. Oseum olivae aquae forti immixtum abit in corpus Diable: obdurescit pariter oleum tartari per deliquium adjectum oleo vitrioli, &contusum album en ovi cum spiritu salis mixtum &c. Denique soluto in aqua sale Εbsomensi, affusoque spiritu vini rectificato, separatur sal, AI ad fundum vasis dilapsum vertitur in chrystallos. Ad chrystallisationes reduci solent chemi-Cae vegetationes, arbor Dianae, arbor Martis, pampini Philosophici &c.

Altitudines fluidorum in tubis capillaribus nullam sequuntur datam, & constantem rationem tenacitatis, & specifici ponderis. Musschenbroekius cum capillarem tubum sumpsis.1 et, recens conflatum, 3 lineas longum, diametri minoris - Lu., deprehendit altitudinem perpendicularem aquae Iin. 26, alcoholis I9, olei tartari per deliquium xs, spiritus salis ammoniaci 3o, vel 33 &C. Illud autem constanter o servavit data longitudinc tubi capillaris minorem fieri aquae

236쪽

Ε et Moxu AE THERI s. ΣIs altitudinem imminuendo diametrum tubi, & data diametro aquae altitudinem minorem fieri imminuta tubi longitudine.

Ita cum tubi diameter esset o . C6, o . O , O . OL, erat altitudo aquae o. 6 I, o. 93, 1. 8s unius pollicis, & cum est et longitudo pollicum x, I, altitudo erat linearum I 8, 1 o. Vide secundum de tubis capillaribus euerimentum.

Data velocitate lucis determinare elasticitatem aetheris. Lucem a Sole ad Terram octo minutis circiter propagari constat, quo tempore sonus possiet per spatium 48oooo pedum propagari. Est igitur lucis celeritas sexcenties fere millies major celeritate soni. Jam vero celeritates pulsuum in diversis mediis sunt in ratione subduplicata clasticitatis directe, densitatis inverse. Itaque vis elastica aetherei medii pro ratione suae densitatis erit ad vim clasticam aeris ut

Tanta cum sit vis aetheris mirum videri amplius non debet quod ubi radii per totam ustorii speculi, aut lentis alicujus superficiem distributi in unicum foci punctum convergant, colliganturque, aether, qui in soco est, omnium simul acceptorum lucis filamentorum vibrationes in se recipiens, intestinum motum sic auctum habeat, ut corpora objecta impellat violentissime, agitet, dividat, notissimosque alios effectus praestet.

P Ropos ITIO PRIMA. Si duae utcumque exiguae materiae partes se tangant, cujuscumque figurae sint, non nisi data via se invicem divelli poterunt: & si particulae ita compositae sbi propius admoveantur coalescent in ampliorem moleculam pro contactuum Varietate cohaerentem diversimode: atque ita porro majores

237쪽

x16 DE NATu RAsemper, ac majores moleculae ex minoribus aliis componi po

terunt .

Dictum est modo vim elasticam aetheris pro ratione suae densitatis ad clasticitatem aeris se habere ut 36oooooooooo ad 1, sive aequi pollere ponderi Mercurii Ioo8ooooooo o circiter pollices alti. Si data igitur materiae portio ex minoribus partibus utcumque inter se solutis, & se invicem tangentibus componatur, resolvi in partes, & dividi non poterit, nisi vim aetheris superando, quae contactum tuetur, & quae pro contactus amplitudine aequalis est ponderi columnae Mercurii tantae altitudinis: & quia quocumque modo partes uniantur inter se, non nisi superata pressione aetheris divelluntur, sub qualibet

figura cohaerere poterunt, & inde ortae molecular crassiores, quas usitato vocabulo moleculas primae compositionis appellabimus, poterunt esse indisserenter cylindricae, cubicae, poliedricae, vel utcumque irregulares: quia denique quocum- quo modo dividantur moleculae, & sive horietontaliter, sive perpendiculariter, sive sub alia qualibet directione resolvantur in partes componentes, dividi, & disjungi nequeunt, nisi aliquo modo aether pellatur e locis suis, sub qualibet directione cohaesio habebitur. Eamdem ob caullam primae compositionis moleculae diversimode sese tangere, & uniri invicem poterunt, & collinendo mole uias secundae compositionis exhibere: quod valebit etiam de reliquis simili modo coalitis tertiae, quartae, quintae &c. compositionis moleculis.

COROLLARIUM PRIMUM.

Quia contactuum quantitates in eadem quantitate materiae, & sub eodem etiam volumine variae essie post uni, cohaesio , quae eX quantitatibus contactuum omnium pendet, neque volumini, neque materiae quantitati proportionalis erit. Pollunt enim ex. gr. tertiae compositionis moleculae

majoris densitatis esse, & figurae propemodum sphaericae, possunt csse densitatis minoris, & cubicae figurae. In primo casu minime inter 1e cohaerebunt ob Phineuiales tantum con

238쪽

ET MOTU AETHERIS. EI Itactus singulorum elementorum, & ob majorem quantitatem materiae, quae in singulis intelligitur, etiam si vacua hine illinc spatiola relinquantur, corpus maxime densum haberi poterit. In casu altero augebitur cohaesio ob multo plures contactus, qui in duobus cubis etiam rarioribus locum habent, minor tamen, ob minorem cuborum densitatem, evadet gravitas, & ponduS.

Tota igitur duorum casuum disparitas ea erit, quod in primo quidem ex maxime solidis elementis minus cohaerens corpus componetur, & corpus magis cohaerens Componetur ex minus solidis elementis in casu altero: cohaesio tamen integrorum corporum, quae ex pressione aetheris profluit, aeque ac si ex attractione aliqua singularum partium proflueret, generatim major esse non debet unicumque est major materiae quantitas. Etenim, juxta undecimum Keillii theorema, attractio partium proportionem contactuum sequeretur. Ita ad solvendam dissicultatem omnem , quam in introductione dissertationis de cohaerentia corporum firmiorum adversus pressionem aetheris proposuit Musichenbrockius, satis erit casui huic nostro applicare quae ad calcem theorematum suorum de attractionis legibus scripserat Keillius.

COROLLARIUM TERTIu M.

Si primae compositionis moleculae, quae omnino solidae intelliguntur, client figurae sphaericae, alia, quae ex ipsis corpora consurgerent, cohaererent minus, & datam materiae quantitatem, sub dato spatio complecterentur: cumque sphaerae cujuslibet soliditas ad soliditatem cubi circumlcripti se habeat ut is : 3oo, cisci etiam volumen corporum ad volumen materiae lolidae ut 3 oo: ID, & medietas fere cXtcnsionis vacuae in singulis haberetur. Quia vero prima elemen Ee taDisiti es by Corale

239쪽

Et 8 DE NATURAra corporum figuram qyamlibet nancisci possunt, infinita varietas prodibit molecularum prunae, secundae &c. compositionis, & ea omnis dii similitudo explicabitur, suam in partibus suberis, spongiae, sanguinis &c. oculis etiam. exlii Duit

Iisdem positis explicare caussam cohaesionis corporum. Cartesius par. Σ. Princip. 'Philos uum. s . , & Boylius Rct. . de nrmitate, dum ex sola quiete partium censuerunt oriri poste cohaerentiam, nec cohaerentiae phaenomena eX-plicarunt, nec indicarunt plane unde nam ob solam partium quietem , quae mera motus privatio est, tanta CXoriatur vis,

quanta in corporum divulsione experiri solet. Qui cum Fabrio tract. 1. Phys lib. s. eX plexu particularum se compleetentium , aut ex hamatis atomis sese irretientibus cum Gallendo sect. I. P f. lib. 6. cap. 7. ,. aut cum aliis auth ribus ex uligine, viscositate, attractione partium proficisci voluerunt firmitatem, in firmitate ipsa ea micanda parum progresti sunt: cum ignota aeque si attractio, uligo, cohaesio duorum laterum atomi, quae unci formam praeseserunt, ac sit cohaeso totius corporis. Qui denique cum Verulamio mixtionem partium diversi generis in subsidium advocarunr, minime considerarunt, quod obvium, & notum est, non hetherogenea dumtaXat corpora, ut lateres caemento interpΟ-

sto, sed etiam quae ejus clem sunt generis, & duo specula plana, & siccissima sibi superimposita, & gemmarum, atque

adamantis particulas cohaerere. His igitur rejectis nimium errantibus opinionibus, si consideremus duriorum corporum particulas amplioribus superficiebus se mutuo tangere, & premi undique ab aethere, atque aetheris pressionem aectualem esie ponderi columnae Mercurii 1 8 Oo oooo pollices alti, imminuta etiam immaniter conlaetuum quantitate, ex soIaelasticitate aetheris intelligemus tantam cohaesionis vim proficisci posse, quantam experimento deprehendimus. AmpliΟ-Tum autem contactuum illorum evidens indicium est, quoa Diuitirco by Cooste

240쪽

Ετ Mo Tu AE π N E R I S. 2I9 observavit Musschenbroehius, distracta duriora corpora e hibere superficiem aequabilem, & spllandentem, caetera Vero asperam, & inacqualem .

COROLLARIUM PRIMUM.

Hinc iis modis omnibus augebitur cohaesio, quibus contactus partium singularum augeri potest. Quo unico principio eorum omnium ratio habebitur, quae primo eXperimento congesta sunt: scilicet fiet major cohaesio, si aut laminae metallicae, & planae cylindrorum hases magis perpolitae snt,

aut majore CXterna Vi comprimantur , qua Contactus evadant

ampliores, aut sui dum aliquod interponatur, quod poris singulis aptetur, & intermedium aetherem excludat. Ad auge dam vero cohaesionem quantitas interpositi sui di, aut semi- fluidi minima sit oportet, ne scilicet majore numero particularum non Oppletis dumt at poris, verum etiam planis superficiebus a se disjunctis, interjecti aetheris copia rursus fiat major.

Perpendiculari cylindrorum, elanorumque aliorum corporum clivulsione maJorem resistentiam experiri debere manifestum est: sola enim frictio asperarum partium, non vero aetheris pressio, quo nullum spatium vacuum relinquitur , superanda est dum superficies una horiχontaliter supra alteram

gliscit. Id etiam locum habebit in solidis quibusdam, quorum particulae ferme omnes in tot stratis parallellis dispositae possunt intelligi, & quae non eamdem secundum quaslibet dimensiones firmitatem praeso ferent. Quod si particulae omnes ita complicatae sint ut pertineant ad plura diversa str ta, cohaesio ex omni parte maXima habebitur. . Ee 2 Co-Diuitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION