Collectio poetarum elegiacorum stylo, et sapore Catulliano scribentium cum gemina de eodem diatribe. Quibus ad finem mantissae loco subiecta est sylloge idylliorum, et epigrammatum ex eisdem scriptoribus selecta. Collegit, castigavit, praefatus est,

발행: 1784년

분량: 360페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

CARMINIS ELEGIACI NATURA,

E TOPTIMA CONSTITUTIONE

CHRIS AVRI PHILOMUS IDISSERTATIO.

Maepe numero, lateor , me admiratio incessit, quam ob rem, cum tot eruditione praestantes Viri de Arte Metrica scripserint , nullus exstiterit, qui de vera Carminis Elegiaci natura, &optima constitutione ex prosesso considerandum putaret. Quae sit causa huius silentii, nihil interest, indagare. Visum autem est mihi In Te obscura certe, necdum, quod sciam, satis e Xplanata tentare , quid lucis , atque utilitatis Elegiaci carminis studiosis cultoribus adserre pollim. Seio me multorum invidiam , & reprehensioaem incursurum. Allaturus enim eam Disi iam by Cooste

72쪽

sum materiam, de qua pleraque statuam , atque assirmabo contra vulgarem , oc in omnium fere animis receptam opinionem. Dicam contra eos, a quibus dissentire nefarium a vulgo iudicatur; dicam porro ea , quae Divola quibusdam , nova fere omnibus videbuntur, praecipue Magistellis illis , qui seipsos consuetudininserVos, ct mancipia sacere non erubescunt, de extremo prosequuntur odio , si quis eorum opiniones , atque errores detegere, consulare, seque melioris auctorem sententiae audeat profiteri. Quorum quidem obtrectationes tanti ego non facio, ut propterea ab honesto proposito . cujus mihi causae laudabiles. resiliam. Iurenvilli quantum libet in aliorum verba , & ser Vum pecus audiant. Ego certe in his studiis consuetudinem pro famula, & pedissequa habebo semper , rationem pro duce. Sed jam ad ipsum negotii caput veniamus, atque disceptationem ordiamur, quam non studio novitatis, non ingenii ostentatione, atque arrogantia in- ductum, sed puro puto PDeseos amore , atquc

iuvandi litteras consilis me instituisse, palam , diuitiam by Cooste

73쪽

Iovem M ingenueque profiteor. Iam inde a prima pueritia Poefis lati alle studio mirifice sum delecta

tu S.

Et me Parnassi deserta per ardua montitnuuis amor rapuit.

Habui Mediolani apud Barnabitas , Lugduni

apud Iesu itas, praeceptores non incommodos, Parisiis etiam, atque in urbe urbium Princi pe , Uiros doctrinae laude praestantes , qui me . ad id studii excitarest, atque impellerent; secu- atus eorum consilium , in eo minime oscitanter me exercui. Aetate sensim adolescente coepi poetarum scripta diligentius introspicere, in quibus lectitandis saepe occurrerunt, quae me dubium . & fluctuantem in varias difficultates abriperent, e quibus nec ipse poteram me e Plicare , nec aliorum consilium tale.semper i Veni . quale quidem optabam. Inter cetera , quae longum laret ensimeri rare , hoc, de quo nunc agere decrevi, non est postremum. Videbam Ovidium censeri vulgo Principem Elegiographorum . & quem imitari omnes conUeniret. Atque ita ego tunc quoque

74쪽

judicabam. Legenti mihi tamen postea , & conis 1ideratius expendenti reliquor Elegiographos , videbatur Ovidius de priori suavitate di dulce dine remisisse. Faciebat hoc numerorum ratio, in qna nimis anxius est, & curiosus. Adstringit siquidem illam solus omnium , & absque aliorum exemplo, ad bi syllabas voces. Qua de causa coepi dubitare, solusne Ovidius esset imi tandus, ac tandem eo dubitatione mea procelli, ut ab ovidio , cetera quidem cuncta. nihil

vero minus, quam rationem numerorum, quibus utitur, eXpetendam, pendendamque mecum de- Cernerem. Quae mea opinio adeo alte aniamo insidet , ut nullis argumentis iam nunc expelli possit. Tu, quiSquis es, ad unum Ovidium imitandum juventutem qui inflammas . si potes , responde, ac me doce. Estne ullum aliud genus carminum , quod ad certas sylla bas ita sit alligatum , ac Promethei instar in Caucasea quasi rupe devinctum Suntne, ininquam, ullae aliae syllabae ad alios versus, tanquam ad triremes, hoc modo damnatae' H-ces vero jam i dc quid reponas, in promptu non

75쪽

habes Unum da mihi exemplum , in quo peculiares syllabas , ad peculiare & unum carmen alligarint Poetae , daboque manus victas, habeboque pro documento gratiam. Ιἀ certe pud Poetas latinos veteres non invenies 3 sed neque apud Graecos. Excute Theognidis , Callimachi , Simonidis, Solonis, Mimnermi mo numenta Elegiaca, videbis nihil omnino quemquam tibi ad tua bisyllaba vocabula tuenda con

ferre.

Nulli enim omnium mi a Graecis de sylis labarum numero anxii fuerunt, imo plerique eorum de indulti a numerum neglexisse cuipiam videri possint. Atqui fi hoc fecerunt Graeci, non vIdeo , cur Latini debeant esse severiores . eo ma gis , quod Latina Poesis e Graecia in Latium peris ducta fuit, quodque omnia Romani a Graecis unu mutuati. Quia vero ne hic quidem perfugium habent nostri bisvllaborum defensores, quid causae porro est, cur eos statim non damne

mus, & ct m bisultabis suis, non in maledictam Narniam , sed in ultimam usque siberiam de portari jubeamus 3 aua si id nimis inhumanum

76쪽

m . ejiciamus saltem ex imperio, quod in Eleistiaco carmine per summum nefas usurparunt ut nimirum & ipsi supercilium posthac demitistant. de bisyllaba ipsorum Proletariorum vicem sustineant. Ne tamen oc hoc duriusculum foriste reputetur, tantae dignitatis voces tam subito ex imperii culmine ad imum locum deturbari.& inter plebem, servosque censeri, dabimus illis honestiorem inter Civitatenses , ut ajunt. locum , ac sortassis , si modeste se gerant, ad Equestrem dignitatem iterum evehemus: duplici tamen hac addita cautione, ne ad imperium adspirene, aut senatoriam dignitatem unquam

gerant; metuendum namque, ne amissum re gnum per vim rursus sint aliquando occupatuin

rae : quo pejus nihil, ac periculosius foret. Iam

comminiscantur aliquid, si possunt, ut suam, suo. rumque bisyllaborum dignitatem iam jam casuram ne penitus amittant. Quid altis iam consilia initis inter vos Quid shi tuli rigor in vultu . quidete illa severir

77쪽

Quidque oculi in humum deiecti portendunt 3

Non frustra erit , quod tamdiu meditantur , quodque interse diurna , nocturnaque ineunt consilia. Expromene aliquid minime vulgare , de quod haud saeile refutetur. Sed,

Parturient montes . nascetur ridiculus mus.

sono , inquiunt , Ovidiana auctoritate , conis suetudine nostri temporis , dc Magistrorum nostrorum hisyllaba nostra defendimus. Nam sonus quidem illorum Ionge suavior trisyllabis &c. mollius quoque finem Plenta metri claudit. Ovidius deinde Poeta divinus, cujus auctoritatem socci facere crimen sit, nullis februalium sacris expiandum, bi syllaba illa sere semper , trisyllaba de alia vix quinquies in omnibus suis operibus admisit. Tantam denique vim habet consuetudo a doctis recepta , longique temporis judicio comprobata, ut . qui ali ea discedat, non

homo sit, sed quadrupes. O tu animal bipes, R implume, qui fic ratiocinarist Quid iam vero Bambationibus , Lucumonibus . Gerronibus litis respondeam p quibus verbis eorum insolentiam retundami Summe Iupiter i quod, quan-Diuitiam by Cooste

78쪽

taque sunt, quibus triceps hoc, dc puerile rationum commentum , veluti ventus solia distare possim, atque diisipare lAc de sono quidem in serius agam, quem admodum &, quanta Ovidii auctoritas esse debeat ; quid praestiterit Ovidius , quantumque sit illi tribuendum , postea rectilIime ostendam.

De consuetudine autem, de qua mihi ἁnsra non erit amplius sermo, pauca disseram. Consuetudinem habere vim maximam in vita civili, fateor, in studiis litterarum pernego , neque unquam tantum habere virium in foro litterario consuetudinem putabo, ut eam relicta Veritate, ac ratione ipsa, me oporteat sequi. An si prava consuetudine auctores decepti in errorem Iais

psi sunt , quem postea multi approbaverint, in eundem nos etiam praecipites ibimus' Si a retia via in tramites distortos prior quisquam decedat, eumque a tergo insequatur multitudo an subsequar ego Τ absit. Rationem scilicet homini Deus insevit, eamque veluti cynosuram esse voluit. At vero blandius, inquiunt, nobiscum a se, qui non plane quidem rationem

79쪽

spernimus . sed praestantium virorum judicia

non possumus non sacere maximi. Consuetudinem nos sequimur. sed quam Ovidius, quanistus Poetal totque alii excellentes Viri, non Poloni solum , sed Itali. Galli, Germani. Hispani, Belgae, Angli, Batavi, sua auctoritate etiam ita corroboraerunt , ut dubitare de recto bisyllaborum usu nesas prope sit. Itane vero eodem furtim relabiminit Siccine quod omnino facitis. sacere tamen non concupitis videri ' Respondeo , non esse in studiis litterarum auctoritate pugnandum. quam ratio potest expugnare. Quid rsi vel mille ita iudicent. ratio monstret aliud ean mei transfuga ad illorum me sententiam contra animi mei sententiam applicabo Nequaquam vero. Brebovio sublimioris Poetae spiritus, qui magnum nomen Gallica Lucanitaterpretatione adeptus est. despectus sordebae Virgilius, eique ac ceteris quoque omnibus antiquis Poetis Lucanum anteferebat. Eodem de Iirio scimus laborasse Petrum Cornelium, Tragicorum Gallorum Principem. Sic quoque Fran c Brehaeus. Diqitiros by Cooste

80쪽

cistum Matherbam, nulli Lyrieorum gentis GaIlicae secundum, accepimus, ad Statii clangorem & crepitacula insanisse. Adeo verum est, . quod saepe alias expertus sum,' rariores esse Dis nos bonorum Poematum aestimatores, o iudices , Suam Probos eorundem arti iees. Quod si hac in re illi, contra quos dico , rationem adhibuerint, non modo non tuebuntur amplius, nisi sint desperatae pertinaciae, priorem de vocabulis opinionem , sed ultro etiam ab auctoritate, qua prius nihil antea habebant, ad meliorem sentenistiam , nostrasque partes confugient. Id ut recte faciam, multis rationibus tentabo, simulque nec nos etiam auctoritate , cui tantum illi tribuunt. in universum destitui, imo longe majori , praestantiorique instructos esse demonstrabo. ' Quare. ut ordine rem totam exequar , primum sorte a me quaeritur, quis suerit primus Elegiae inve tor. Respondebit pro me Horatius in arte Poetica. Veisus sunt in omnium ore, & memoria.

Quit tamen exiguos Elegos emi ferit auctor.

Grammatici certant, F adhue si ib judice Iis es.

Grammatici, inquam, multi multa pro more

suo blateraverunt. Ero hanc litem sub judice

SEARCH

MENU NAVIGATION