Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

versionea in formulam differentialem , in q-

indeterminata ad unicam tantum dimensionem ascendunt, De centro aequilibrii. Tom. III. De natura & proprietatibus quarumdam curvarum . quae simul cum tractoria genetanis tur , quaeque proinde syntractoriae nomin

buntur .

Tom. IV. De . motibus liberis, & eurvilineis la

Tom. V. P. I. De termino generali Serierum Recurrentium eum AppEndice. De motibus liberis, & curvilineis eorporum proj ctorum , quae se se attrahunt per funem inexistensibilem transeuntem per datum punctum . Tom. V. P. II. De aequivalentia potentiarum Per principia metaphysica demonstrata. Epistolae tres, quibus utilitas calculi sinuum Seeosinuum in infinitesimorum analysi demonstratur .

Additamentum ad opusculum de termino gen rati serierum recurrentium cum appendice , quod editum est in hujus tomi parte prima. De corpore projecto, cui praeter potentiam se vantem rationem reciprocam duplicatam distantiarum a centro, applicatae sunt aliae potentiae duae, quarum una dirigitur ad idem centrum, altera est huic perpendicularis. De quadratura curvarum tradita per summas generales Serierum. Diuitigeo by Cc oste

382쪽

Τom. VI. Disquisitio prima . De motu rectilineo eorporis attracti, aut repulsi a centro aequa. bilitet latos Disquisitio secunda. De motu rectilineo corporis

attracti, aut repulsi a centro, quod fertur motu aequabiliter accelerato . aut retardato . Disquisitio tertia. De motu corporis attracti, vel

repulsi in ratione directa distantiarum a cenistro , quod quacumque data lege movetur . Disquisitio quarta . De motu eorporis, quod iter facit in medici resistente in ratione vel ita istis. & quod in ratione distantiae attrahitur , aut repellitur a centro quaeumque lege gradiente . Tom. VII. De quarumdam formularum exponentialium integratione a Primo in volumine opusculorum quorumdam Florentiae anno I τ' I. editorum extati Leitera di

Vincento Rieeati delia Compagnia di Gesu alPadre D. Gitolamo Saladini Μonaeo Celesti.

no . e Leitore di Geometria, nella quale erat. iasi della eombinaxione det moto rotatorio eoi progresbi O .

383쪽

Iemulum vineentius habuit & imitatorem

studi Otum Jordanum fratrem , qui biennio serius 4n lucem venerat , & qui cum eo Bononiae educetius fuerat ab hominibus Societatis Iesu . Is quoque a patre didicit mathematicas disciplinas , & eum se Socium adscribi laudibus Vintentii audiret , magis magisque illarum studio accendebatur . Attigit etiam Patavii juris pru-t dentiam , &. quod non ex hac solum, sede iam ex aliis multis & magnis rebus civilis

ratio constat, has ste tenere studuit, ut aliquando patriae suae uti is esset suturus. Is quae clarorum virorum essent non dubitabat asciScere, M cum minime ignoraret nondum vatis esse illustratas litteris musicam & acusticam , ut nullius scriptum extaret dignum quidem lectione , in his artihus ita versari VO-Iuit , ut per se e tenebris in lucem evoca. rentur . Dedit Sc operam architecturae, Sc cum

384쪽

renovandum esset majus templum Taruisti vetustate fatiscens, ipse formam illius descripsit , & aedificationi praefuit. Aedem S. Theonisti fronte ornavit, & alteram S. Andreae a'sundamentis erexit. Scriptis quoque suis hane artem illustravit , & quae ad arcus pertinent subtiliter & copiose ab eo tractata suerunt. Ut in cantu ac fidibus, sic in aedificiis harmonia quaedam esse debet, neque mentiebatur Riccatus, cum de se praedicabat Se siu-dia sua metiri naturae regula. Est etiam ausus dicere, homines quae sunt ante oculoS posita contemnere , dc dum quaerunt quod lo gissime est a communi intelligentia disjunctum,

saepissime in errorem rapi . Νatura nos d cuit animi assectiones voce exprimere , totudemque sunt varietates V eis, eX. gr. acuta , gravis, cita, tarda, magna, parva, medio cris , lenis, aspera, contracta , diffusa , continenti spiritu, intermisso , fracta , scissa , item

XO SOno , attenuata, inflata , quanta est Varietas ipsarum affectionum. Atque id ipsum transferri debet ad musicam, quae ex tribus omnino sonis inflexo , acuto & gravi tantasti tam suaves essicere potest varietates , ut

385쪽

378 RIC CATIS sermonem Sc animi motus prorsus exprimant. Quae inde elicit praecepta Riccatus ad modos musicos moderandos, sunt quidem hominis harum rerum intelligentissimi, & sunt in eo genere laudanda laudis, quod ego aptum Sceongruens naturae nominem. His de rebus didit ipse an. Μ DCCLXII. libellum , quem in

seripsit; te leui dei Contranunto; sed cum

tradita a se majorem quamdam vim habere .& latius patere cognovisset, quam in eo libello exponuntur, opus magnum exaravit quatuor in volumina divisum , in quo omne id complexus est, quod se docuisse ajebat sensum & rationem, quasi sundamenta quaedam scientiae . Nec Latine dici haec, nec pati eis explicari possunt : tantum signifieaho brevi , nihil in musica novi excogitatum fuisse vel a Tartinio, vel a Martinio , vel a Vallotta, vel a Pizetato, nihilque inventum ad titillandas capiendasque aures, quin Riccatus proposuerit quid

sentiret, & rationem redderet, quare sensum

disparia artificia oblectent, quid sit quod paullo obsoletiuq dicitur, quid constanter retinendum , quid in suo genere persectum, ex quibus disputationibus forsitan occurret illud ,

386쪽

DE TRIBUS 379

dissicile esse judicium excellentis maxime Sua vitatis , Sc non posse ea , quae inter se discrepant . quamvis genere laudabilia , iisdem

praeceptis atque una institutione formari. Pr secto mathematicos omnes, qui de mustea disseruere. omnia reVoeantes ad artis praecepta, praeelare locutos fuisse judicaveris; eum audie' vero . quae modis musteis illi consignarunt. & aurium voluptatem consules, quam personam teneam . aut quid prosteantur vix

intelliges . Atque haee a me idcireo dici minime putabis, quasi Iaude dignum minime

censeam Rieeatum . qui otio nimio & ingenio affluens . curanda haec , ae quaerenda. Minvestiganda duxit . Μusteam Damon Aristoxenus tractarunt ; soruerunt in Graecia hae arte doctissimi viri, eique tantum tribuit Plato , ut negaverit mutari posse musicas leges sine mutatione legum publicarum : quare quod summis hominibus suit honestum & glori sum . minime alienum a dignitate Riccati fuis e arbitrabimur. At illa potiora suisse putamus , quae aeusticae ipse dedicavit , qua in facultate maxime elaborasse videtur. De hac ΘC. MDCCLXVII. Bononiae vulgavit Schedias -

387쪽

38o R I c e A T I S .mata usque octo, in quibus de chordis, vel fibris elasticis tam copiose egit, ratione & experientia duce , ut mathesis Sc physicae studiosis plane satisfecerit. Quidquid ad corpo- sonora pertinet . quid in his aer efficiat,

quomodo moveantur.aures, quae sit consormatio hominis aliorumque animalium a1 somnos inflexos , acutos, graVes edendos, qua artifices musici invenerint comparandarum. VO

luptatum caussa, quid illustriores mathematici Se physici de his rebus omni hus disseruerint . quos saepe emeudat erroram causisS.

detegens, satis bella in ei materiem dederun eonficiendi operis , quod rerum praestantia dc novitate ipsa omnium plausus excitarit..i Ha-huit Se quae his adderet, eum Separatim tr e asset de salso sono , de vibrationibus chordarum non aeque crassarum , ik de vibrationibus sonoris cylindrorum, & tympanorum LM. de his rehus plurimis aliis . Nec recusavit disputare cum Paullo Frisio , ut. erroris Suspicione liberaret Newtonpm to eo, quod hic tra-- diderat de propagatione aequabili soni, cum definiendam suscepisset hujus velocitatem . Cum vero mente M. cognitione perspiceret, quaα

388쪽

DE TRIBUS 38 istudia suerunt Euleti, Grangit, aliorumque

summorum mathematicorum in his rebus in quirendis , timide , Vel potius verecunde eorum perpendit Sententias , quae si minus illi interdum probabantur , ex reconditiori mathesi. & ex ipsa experientia argumenta afferebat, quae suae dissensioni& rationem reddeham . Vel illa, quae ab aliis sumpsisse videbatur, nova luee illustrabat . cui rei exemplo esse potest methodus inveniendi curυas maxi minimiue proprietate gaudentes, quam Oanium primus Euterus proposuit. Iam ab ineunte' adolescentia haec tractare coepit, nec Omanibus unquam deposuisse ex eo cognosti potest, quod in iis voluminibus quae recenister institutae Academiae tum Veronensis , tum

Patavina Vulgarunt, plura hujusmodi ab eo suppeditata inveniuntur. Iactabat haec ipsa senex , deque nulla re libentius loquebatur, quam de studiis atque laboribus, quos in rem musicam , omneque id, quod ad eam reserri potest, impenderat. Porro Ostentare etiam potuisset aliarum facultatum, neque vulgarium

scientiam. Noverat enim quidquid cum ma thesi communi quodam vinculo M societate

389쪽

38a RIC GATIS. continetur ; non mediocriter se exercuerat inhumanioribus litteris, in poesi, atque in hi-Storia ; tenebat ea, quae ad rem publieam he- ne & sapienter administrandam a doctissimis

viris tradita suerunt , quaeque experientia confirmasse videtur; antiquitatis bene peritus erat, omninoque erat homo in omni genere eruditionis, sapientiae atque humanitatis exer- eitatissimus. S: ve vero studiosos dos trinae erudiret, Sive mandata , quae saepe habuit a Veneto Senatu, curaret, Sive patriae negotia gereret, sive civis & patrisfamilias ossicia exequeretur, diligens adeo erat illustrium patris exemplorum imitator, ut non iacile judiiacari potuisset, uter utri virtute auteserendus videretur. Consuetudine beneficentiae paratusia tanquam exercitatus ad bene de multis promerendum, illum se amisisse diem puta set, quo alicujus commodis utilitatiqe minime servi isset; neque unquam tam gaudere visus est, quam cum ad amicitiam consuetudinemque traduxit homines litteris deditos, inter quos erant inimicitiae. Ob has animi dotes tantum omnium amorem sibi conelliavit , ut nemo ei par in civitate poneretur , quod etiam

390쪽

Iuctu publico oh ejus mortem . quae accidit XIII. Kal. Sextiles an. MDCCXC. declaratum est. Sepulcrum habuit in majori templo commune cum fratre M patre, ut ii, quorum voluntates & studia tota in vita conjunctissima suerunt, post mortem etiam quodammodo So Uari videantur.

OPERA EDITA

Supplemento ali' Elogio dei P. D. Ramito Rampl-nelii Μonaco Benedellino delia Compagnia diΜonte Uliveto. eelebre Prosessore di Μate mattea nella Uaiversita di Pavia stam pato nes Giornata di Roma r sy. Extat nelle nuove memorie per servire alia Storia Letteraria T. III. In Veneetia I oo. appresso Silvestra Μarsilii iii η. pag. I 2I. Informaxione intorno est' opera: Elementa Geometriae infinite simorum Auctore D. Hieronymo M. Diini cte. Libri tres. Bononiae IIoo. Extatnelle nuove memorie per servire alia Storia Letieratia T. V. in Veneata appresso Giorgia Fassati in S. P. 27 3.

SEARCH

MENU NAVIGATION