Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

351쪽

344 RICCATIS.

egit uberrime, vel demonstrans theoremata , quae prima specie paradoxa videbantur . Prorsus nihil agebat, nihil assequebatur , nihil moliebatur, quod esse abditum voluisset . Quare de in determinatarum in aequationibus differentialibus separatione singulatim cum trarctandum suscepisset, ita opus composuit, ut tres in partes diviserit, quibus & hinas appendicos addidit. In prima autem parte aliorum methodos exposuit, in secunda sua inventa eruit , quorum unum , quod dimidiatae separationis appellavit, vel ab an. MDCCXIV. excogitatum , alterum dictum coeficentium Mexponentium ab initio indeterminatorum. cujus ope illa tractatur formula, quae ab inventore Riccatiana dicitur, summorum mathematicorum laudes obtinuere , demum in tertia paro te de reductione aequationum disserentialium secundi gradus ad primum ita egit , ut diversas methodos sane acutissimas, & promis novas in medio posuerit. Quod ad appendices vero pertinet, harum in altera docet qua arte evitari possint secundae & ulteriores differentiae , eo nixus indamento , quod tan gentes ac normales, vel Suhtangentes, & su

352쪽

DE TRIBUS 343

normales linearum curvarum , aliaeque analogae rectae ita erescunt, & decrescunt, ut in se quodammodo contineant secundas fluxiones . Habet secunda appendix plura ad tertias

disserentias pertinentia . quibus satis probat methodum quamdam Iacobi Bernoullii locum etiam ha here posse in disserentialibus inferioris gradus. His si addideris quae de polyn mus tradidit. Est animadversiones in aequationes differentiales secundi gradus una cum appendice . quibus ratio traditur noseendi, num reduci possit aequatio disserenti differentialis. si sumatur , vel non sumatur prima differentia veluti constans, faωle judicabis, dum recondita hae in arte & muliipliei subtilaque Versabatur, omnia sere . quae volebat, illum consecutum suisse, Semel inventa via , qua tu to Re incedere posse putabat, facile illi fuit multarum artium pene infinitam vim Sc materiem scientia se cognitione comprehendere. Omnibusque probare quantum ex una mathesi ad eas utilitati, atque adjumenti aecederet. Quare vere hoe mihi videor esse die Urus. in numero eorum , qui iis temporibus harumaritum studia xractantes sibi famam comparam

353쪽

verant, quanquatu in hoc ipso numero pe raro exoritur aliquis excellens, sic praestitisset iccatum , ut par Summis esse potuerit. Quod vero matheseos professio suscipere & polliceri videtur, ut obscura. illustret, & propter magnitudinem rerum 9 dissicultatem novi Sem iper aliquid proponat, quod viam sternat ad majora detegenda, hoc felici cum successu executus esse videtur Riccatus, multis editis

seriptis praeter ea, quae commemoraVimus, doctis sane M laboriosis. Cum in spem addi ctus suisset posse se nova luce illustrare rex mechanicas , vel ab anno MDCCXXII. exaraverat Dinamicae elementa , post quod tempus tria edidit opuscula, ut probaret ab unico capite, quod vocavit indifferentiae, totam, aequilibrii ac motus amplissimam doctrinam deduci posse . Quae dum scribebat, respexit Semper ad vires vivas, quae sic animum illius praeoccupaverant , ut Suspicatus nunquam fuerit nihil in iis inesse, quod re vera Sit , cum phaenomena. Omnia oriantur ab unica velocitate , quam puncto temporis generant ρο- teatiarum actiones . Nec minus in eo errasse videtur , 'cum no i aliquid se invenisse exi

354쪽

stimavit de collisione corporum, pro certo . reputans, impenetrabilitatem atque inertiam: haud separari posse a corporibus, quod facillime fingere , non autein demonstrare potui b-set. Sed dum haec illi ignoscimus i , laudem. non mediocrem tribuendam putamuS ob ea , quae de communicatione mortis tradidit . Ad haec perlinet schediasma , cujus titulus est; verae O germanae υirium elasticarum leges ex Phaenomenis demonstratae, cuique postea bina alia schediasmata, comites dedito alterum de proprietarihus choidarum elasticagum, alle

rum de reliciendae hypothesi quadam. quae binis corporibus aequali quantitato motus praeditis, dum binas in chordas prorsus aequales impingunt , vim tribuit aas ita inflectendi, ut inflexionum sagittae sint a uales Q At dum ipsa gloriari videbatur totam hanc materiemela Sticorum corporum se optimo ili lumine

collocaSse, non satis fortasse. vidit quaedam esse ab se pro)ceriis atque conc Sis Sumpta, quae ab aliis revocari in d0bium potuissem. Post haec septem usque schediasmata exaravit de resistentiis, in quibus sublimior analysis comparet Si concelas fluidum corpus lo-

355쪽

348 R I C C A T I s.co pulsum non recedere , verum ad latera serri , probavit Riecatus, resistentias ortas ab materiae inertia esse aut veluti quadratum , aut veluti cubum velocitatis actualis . Falli in eo potuit, quod eum minime advertisset summam duarum quantitatum , quae imagi nariae dicuntur , posse interdum suppeditare realem quantitatem , methodum quamdam proposuit, quae neque generalis eM , nec problematis solutioni .eonstructionique inservit. Depressionibus autem & aequilibriis fluidorum corporum pluribus separatim disseruit, tantoque lumine sparsit, quae eum Guidone Grandio disputaverat de motu corporum solidorum

noullio de corollario quodam NeWtoniano, quo definitur aquae vis prodeuntisi e vase, ut eos manus victas dare coegerit. Attigit & Dio-piricam, de qua nihil aliud edidit nisi schediasmata bina, quorum unum pertinet ad socos primarios , dc secundario. lentium sphaericarum , alterum probat omneε radios parallelos in sphaeram incidentes duplicem restoctionem pati. Neque his finibus suam geo tricam doctrinam cus uinscripsit, Rim eam ades

356쪽

ad eaelestia quoque traduxisset. Ducem praemsertim sibi Ne tonum proposuit, omniaque ejus dicta accuratissime perpendit . haud desperans se posse quoque aliquid novi invenire , aut ea, quae dissiciliora putabantur , nova luce illustrare . Tritas quidem ab aliis vias reliquit, cum aut problema solvit, per quod, dato tempore, desinitur quo loci sit errans Stella , aut theorema demonstravit: in pleno tempora , quibus arcus trajectoriae describuntur , non possunt esse areis a radis vecto in re factis proportionalιa . De mutua caelestium corporum attractione . de stellarum fixarum aberratione , de motu & figura terrae, aliisque hujusmodi rebus plura litteris mandavit, quae

cum communicare soleret cum Eustachio Man-sredio , nunquam non ab eo laudes retulit, famelumque ejus testimonio sane honorificentissimo , ut in Bononiensem Instituti Academiam cooptaretur . Quis autem dubitabit, quin tota Riceato in medium prolatis Sc accuratis Scmeditatis commentationibus ipse gloriari potuerit, se In Suo regno versari, quoties mam

thematicum aliquid tractabat ρ Ea propter noluissem illius industriam plura in studia di-

357쪽

Ric C AT Is si rahi a sed ab adolescentia tanto stagravit desiderio physicarum rerum scientiae, ut hali δse quoque inventis suis exornare posse Puta verit. Sed nimirum majus est hoc quiddam , quam homines opinantur , nec raro evenisset vidimus, ut mathematici , quamvis in arte Nmultiplici es subtili persecti evaserint, cum

ad naturalium rerum caussas investigandas culos transtulerunt, ingenii viribus nimium sortasse s dentes , a veritate plurimum aberraverint . Duodecim usque annos consumpsit Biceatus in investigandis principiis ac metho dis physicae , quod opus e manibus deposuit , quando cositationem suscepit de systemate mundi sic disserendi, ut omnibus, quae pr ponerentur, quaestionibus satisfacere posset . Nemo nunc tam Sine oculis, tam tine mente vivit, qui non intelligat finales caussas, vi vas vires, mecbanicas potentias, quibus tot serme innititur Riccati physica , nihil condum cere ad provehendam naturae scientiam. Il-bid uoum inferri posse videtur ex subtilitato dc aeumine, quo argumenta Sua proponit ex roditque , quod si hisce temporibus viveret ,

inulta ab illo iςjectum iri, quibza valdet

358쪽

DE TRIBU Rsentiebatur. Disserens enim, ut aliquid exempli caussa ponam , de caelestibus quibusdam ignibus, de horeali aurora, de natura Sc pro prietatibus acidularum aquarum facile vidisset, quid electricitas , quid aer fixus essiciant,

Rec considenter nimium diluvio tribuisset, quae mare longe reliquit, nec ad avertenda suminum pericula arte fieri excavationes al- eorum proposuisset , Sc cetera hujusmodi plura , quae longum e3set commemorare . Satis vero mirari non possum ei minime arrisisse quae de coloribus docuerat Nemtonus ,

quibus nihil firmius, si experimenta praeserti spectes, excogitari potuit, ut de iis novum

systema proposuerit. Neque haec eo animo

dico , ut aliquid de Riccati gloria imminuam ,

qua maxime excelluit vel mathematica tractans , vel in suos cives , vel in patriam , vel in omne genus hominum beneficia coi serens . Quidquid vero ipse scriptis consignavit, quatuor Voluminibus comprehensum est, quae typis Lucae impressa fuerunt. De iis vero satis dixisse videbor, si hoc unum a dam, nonnulla etiam continere, quae ad hisatoriam, eruditionem, non proianam modo ,

359쪽

3 s a RICCATIS. sed etiam sacram pertinent. Nam eum pra ditus esset divina quadam celeritate ingenii , facile , quod volebat, consequebatur, & propter vitae tranquillitatem , &. propter ipsius scientiae suavitatem, nihil illi erat jucundius. quam in omni recto studio & humanitate

versari. Nil vero tam optabat, quam POSSepraestantiam doctrinae suae ad aliorum utilitatem conferre , quare sive mandata exequeretur , quae habuit a Veneto Senatu, de di rigendis fluminum aquis , sive patriae nego. tia administraret, sive privatas scholas haberet , non alienam, Sed suam rem agere Videbatur . Νec mediocre tempus insumebat, ut responderet iis, qui illius judicia exquirebant, ponebantque quaestiones non solum de mathematicis & physicis rebus, sed & de omni eo, quod in ingenuis artibus versatur. In illis disputationibus, quas habuit Vallisnerius de sontium origine, quam a mari minime repetendam esse ajebat, caussam illius defendit . Copiosissime satisfecit Licinio, cum a Seplura quaesiisset de S. Irenaei vita &. scriptis . Si quid veterum monumentorum in a-rreum proferebat aetas, aderat statim Ric-Diuitigod by Corale

360쪽

oatus acutus & eruditus explicator. Quantam vero antiquitatis notitiam haberet ex iis, quae de veteri 9 recentiori statu Asolae urbis litteris mandavit, intelligi potest . Prospiciebat architectis , cum optime teneret quidquid ad aedes bene & ratione aedificandas spectat, Scde picturis, & de musicorum modis & numeris satis perite judicabat . Plurimum quoque a poetis consulebatur , cum ipse minime expers esset poeticae suavitnis, ut plurima ejus Italica earmina, lyrica, amatoria, Satyrica . jocosa, pastoralia, &. vel tragica deci rant. Cum primum poesi operam dedit, minime saeculi vitia declinavit, se ipsum postea correxit, M purum quoddam, dulce 8c

moratum Secutus est scribendi genus . Nec habitus est tamen in numero poetarum; sed erat talis , ut cum quosdam audires, qui tum erant praestantes , videretur esse inferior, cum autem ipsum audires sine comparatione, non modo contentus esses, Sed melius non requireres . Ac etiam de eloquentia nonnulla scripsit, ut consuleret Vincentio filio litterarum stadium ingredienti. Multos quoque in morum scientia instruxit, deque ea opus in-

SEARCH

MENU NAVIGATION