장음표시 사용
361쪽
334 R I C C A T I S. instituit , quod tamen minime absolvit. At hujus disciplinae imaginem in ipso expressam
vidisses. Omni enim persectae virtutis pers elo fimebis est munere vir magna prudentia, Usu & exercitatione rerum praeditus, impiger ad astores, ad prosperam adversamque imitanam paratissimus, prudens ad consilia , ad conjungendas conservandasque amicitias factus, modestus Sc fiugi . idemque gravis & comis, religionis cultor eximius, & supra quam cre dibile sit patriae suorumque amantissimus. Si his minus deditus , plusque honorum cupidus fuisset , cessisset quidem invitationibus aut Caesaris, aut Moschorum Regis , a quorum altero locus inter eos, quos Consiliarios V cant . ab altero Praefectura Petropolitanae Seientiarum Academiae a se institutae oblata
illi fuit, sed contentus iis honoribus , qui a suis dari potuerunt, & honestissimo, quo
fruebatur otio, vitaeque tranquillitate parvi semper feeit sertunae Sc temporum munera ,
plurimi autem ingenii N. virtutis. Vixit ad
Summam Senectutem : mortem enim obiit XVII. Kal. Maii an. Μ DCCLIV. cum complesset au- nos LXXVII. menses X. dies autem XVIII. Dissili Cooste
362쪽
publiee laudatus suit tum Taruisti, tum in Ca 8tto Franco, atque in illius urbis majori tem plo sepulcri monumentum habuit. Cum storentes videret. quos susceperat ii
heros Iacobus, quanto gaudio laetatum fuisse arbitrabimur 3 Non suis , non amic0rum nego tiis, non reipublicae prosuratione impediebatur , quominus iis indusipae suae fructus impertiret, & cum senex haberet, in quibus eonquiesceret , minime senescere sibi videbatur . Quid autem sentiret de Vincentio, nihil attinet dicere, eum sit notum omnibus quot ipse susceperit labores ad paterna vestigia persequenda . Natus hic est Tarvisti an. Μ Dcculi.& eum puerulus traditus in disciplinam sui set Iesultis, qui moderabantur Bononiensa collegium, cui nomen est S. Praneisci Xaverit, talem se praebuit ac praestitit, ut ad om nia, quae vellet, idoneus esse videretur. Non
363쪽
magnae autem fuit deliberationis, quae ratio vitae sibi ineunda esset. Nam cum miro te neretur desiderio adquirendae & christianae sapientiae, & ingenuae omnis doctrinae, idquι
cum aetate cresceret, huic se non posse me
lius satisfacere putavit, quam si Societati Idisu nomen dedisset. Praestitit id an . MDCCXXVI. exactoque tyrocinio, dataque Opera per annum rhetoricae in urbe placentia, coepit Patavii ceteris tradere, quae ipse didicerat, nec linguae solum , verum etiam animi & virtu tis excellens magister habitus est. Miraberis porro cum ageret de infinitis propemodum poematum generibus, de fabulae utilitate, de ratione tradendae rhetoricae, de sontibus,
unde poetae haurire solent, quod mirabile dieitur , de philosophiae genere, quod iis magis convenit, de poeticis idolis. aliisque hujus
generis rebus, quae iis temporibus non m do inusitatae, verum etiam inauditae erant in hujusmodi Seholis, laudes retulisse vel a D minico Laetrarinio in Iesultas male adeo animato, ut eos tanquam eloquentiae, omnisque liberalis artis corruptores insectari minime cestaret . Patavio, ubi quinquennium fuit, Par
364쪽
mam coneessit, Sc in collegio illius urbis, quod tum Iesultae curabant , per annum rhetorieam docuit. Post id ex instituto maj rum eoepit theologiae operam dare , cujus rei caussa triennium Romae commoratus est. Omne curriculum industriae illius elaboratum est in noscendis Ecelesiae institutionibus atque dogmatibus, es in deerrantium aut erroribus, aut fallaciis detegendis; quia vero non erant ingenii illius disputationes quaedam concertationum plenae, quae ex conjectura pendent, quae huc & illuc trahuntur, nullamque adhibent persuadendi necessitatem , quibuSque resertae sunt scholae pene omnes, Se ipsum
redargui passus est , quod haec aut contem neret , aut parvi saceret. Quod solidum sincerumque esset, quod germanae veritatis expressam emgiem haberet, erat in amoribus Riceato; quare minime est mirandum si totus serebatur in mathematicas disciplinas , quarum potiundarum spe non modo magnos, sed incredibiles labores suscepit. In his praeter Iacobum patrem , quocum esse Solebat autumna.
libus seriis, ducem habuit Aloysium Marchentium , seque beatum putavit, quod jussus sue-
365쪽
338 Ric CATIS. tit easdem docere in collegio S. Luelae , MIn urbe Bononia, quae nullo non tempora
his studiis, hominibusque in iis excellentibus
abundavit . Triginta quinque usque annos mu nus istud diligentissime exercuit, floruitque temper ejus schola nobilitate discipulorum . Saepe ex eo quaerebour quid sentiret de ratione vivas, ut loquuntur, vires commensu randi. de qua vehementer adeo inter se disputabant illustriotes . mathematici, ut nulla
controversia celebrior fuisse videatur. Si quid haec res habere potuisset quaestionis, illi quidem sic satisfecit Riceatus, edito Bononiasan. MDCCXLVIlIl. dialogo quodam elegantissime scripto, cui titulum iacit delis forte Di ve e desse arioni desie forte morte, ut nihil
ultra fieri potuerit. & in eo triumphasse vi sus es. quod praeeipua mechanices capita magnis circumfusa tenebris, de ea praesertim , quae ad inertiae vim , ad aequalitatem , quaa est inter actionem , ut ajunt, ει reactionem . ad vim centrifugam, Se ad aequilibrii naturam pertinent, optimo in lumine collocaveis rit. Id subinvitasse videtur Franciscunt Ma viam Zanottum, ut lepore suo Omnem hana
366쪽
quaestionem condiret , cumque in disputationibus suis a Riccato saepe dissentiret, sortas me quae corrigere voluit, illustriora secit. Pugnam quoque cum Riccato inivit Felix Aloysius Balassius e Canonicorum, ut vocantur, Regularium familia, qui ex illius schola prodierat , sed id magis audacter, quam perite fecit. Quia, ut diximus, Riccatus aversus semper fuit a concertationibus, responsum nullum adversariis suis dedit ; cum vero se se illi obtulit occasio confirmandi ea , amplificandique quae pertinebant ad rem mechanicam, quibusque opus illud refctserat, hanc mini me dimisit. Gratias etiam egit discipulo suo o. Baptistae Nicolajo , quod de tota hac controversia copiose 8c docte disserens partes suas suscepisset I) . Quoniam nihil est in rerum natura motu corporum admirabilius , nihilque in mathesi & physica dissicilius demonti E ctar Nicolati dissertatio in libro, qui inscribi
367쪽
36o RICCATIS. stratione earum legum, quibus varii motus simplices, compositi, rectilinei, curvilinei astringuntur , in harum rerum inquisitionem operam praesertim Sc studium Biccatus dedit. Equidem inter doctos constare video ea , quae
uno atque altero volumine complexus est
opuscula inscripsit ad explicandam omnem
sere mechanices infinitam vim atque materiem spatefacere res obscurissimas, & prodere hominem in analysis mysteriis aperiendis exercitatissimum . Cum Franciscus Maria Zanotius dissereret de iis , quae Riccatus retulerat in II. volumen Commentariorum Academiae Bononiensis de motu composito , quem ex elasti citatis legibus novit, has ad potentiarum aequilibrium explicandum traducens, & ad vectis naturam accommodans , ait non mecha Dicam modo docuisse veterem, sed & novam instituisse , & nullum sere esse in hae disciplina locum , ad quem haec ratio ingeniosissime a Riccato primum excogitata non pertineat. Per ea, quae memoravimus Opuscula, Omnem quoque logarithmorum doctrinam ab
eo provectam suisse iacile judicabis ; nosces quibus veluti finibus circumscribatur Guid inii
368쪽
dogma de centro gravitatis; minime amplius in dubium revoeabis, quae de gravium corporum descensu Ballianius docuit; demum, ne singula persequar, quidquam amplius haud desideraveris , quod ad solutionem pertineat pro-hlematis de pendulis, quae vel per circulum,
vel per cycloidem moveantur. Demonstrat enim breviori tempore corpus per arcum minimum circularem descendere, quam per chordam , quae illi respondeat, ae propterea vel illustriores mathematicos lapsos in errorem suisse, quod bina haec tempora aequalia puta. runt : ad id probat lapsuum tempora per inaequales circuli arcus esse inaequalia, ut majori tempore majores, minori minores describantur . Itaque vehementer eos falli, qui in arcu-hus omnibus circuli ejusdem describendis ae quale tempus autumant impendere corpora acta a gravitate . Si tamen circuli arcus , quanquam inaequales , fuerint minimi , eosdem isochronos esse ostendit: quo sane conficitur, in ipsis idem evenire, quod in omnibus cyesoidis arcubus evenit; neque minus laudabis & ex his
quidem totum serme secundum volumen Opu
sculorum constat 3 quae de ratione recti fieand
369쪽
36a RI CC ATISQsectiones conicas docuit, deque mirabili utilitate, quam haec res praebet mathematicis a d. integrandas sormulas disserentiales, quae circuli & hyperbolae quadraturam superant. Ne que hic constitit ejus labor. Etenim commen tarium vulgavit de xatione construendi aequa-hi es. differentrales per motum tractorium, qua ratione uti poteris in iis aequationibus , . quae locum minime dant separationi variabilium , quaeque pleriunque alia via ad integra. tionem perduci minime possunt. Istud argu Ventum copiose & perite adeo tractavit, nihil ut eam in.rem reliquerit ceterorum mathematicorum inquisitionibus . Cum Saepe dei suis studiis per litteras ageret cum carissim .discipulo suo Philippo Cavina , qui mathemati eas diseiplinas Calari publice profitebatur, ex.
his litteris decem supra novem elegit, quaS hominum luca dignas putavit, ut pote qua principia a se in mech nicam invicta optimo in lumine collocabant, . . Recte constitutis iis ,
quae ad virtuales. Vnlocitates pertiRent, quaS neque Galilejus, nequa Cartesius ignorasso. videntur , planeque patefacta earum natura i
probat enim totum hoc caput nihil aliutu
370쪽
esse, nisi verum principium actionum a potentia , dc a spatio, per quod ea excurrit, commensuratarum leges constituere potuit, quae moderantur aequilibria tum Solidorum , tum suidorum corporum, di utrorumque motus.
Separatim etiam egit de principio conjungendo cum principio aetionas ad determinandas proprietates motus liberi O curvilinei, cui dissertationi postea addidit, quae de motibus liberis D eurnilineis in vacua exaraVerat, atque in his omnibus scriptis non solum plane N perspicue, sed etiam , quantum fieri pote
rat , eleganter cogitata Sua exposuit, quae tan
ii pretii habita suerunt, ut harum disputatio.
num inventor & princeps esse judicaretur . Nemo enim ante eum in hujusmodi inquisiationibus versatus erat, & quo erat ingenio . artificia plane nova excogitavit ad integrationes , quaS Volebat, assequendas, ut penitus rem, quam sibi proposuerat, absolverit. Neque minus Summum geometram 8c mechanicum illum fuisse declarant cetera , quibus ornavit Commentaria Bononiensis Academiae Institu
ii, pro cujus gloria adeo laborabat, ut ejus Mussa omnia vellet. Ut aperir*t vero per