Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

Io. BAPTISTA FELIX

. LAPPIUS.

, lJ o. Baptista Felix Zappius natus est in FO-

ro Cornelii XV. Kal. Apriles an . MDCLXVII. ea familia, quae cum nobilitate inter suos praestaret, in civitatem etiam Romanam centum ante hos annos adscripta suerat. Parentes illi fuerunt Evangelista Lappius, Sc Μaria Magdalena Borellia , qui, quod puerulo con tigerat omnibus aequalibus suis ingenii gloria antecellere, juris prudentiae , quaestuosissimae omnium arti colendae, in qua excelluerant majores ejus Ludovicus Se Ioannes Baptista si) ipsum destinarunt. Ea propter, cum

62쪽

vix complesset XIII. aetatis annum Bononiam miserunt, & in eo Collegio, quod a patria conditoris Montalium appellatur, habuit praeceptorem humaniorum litterarum Camillum Etorrium Iesu itam, civemque suum , philosophiae Fulvium Magnanium & Laelium Triumphettium , utriusque juris Alexandrum Gui-dottium . Accepit vero doctrinae insignia ab Ullysse Iosepho Goetetadinio, qui postea Cardinalis creatus est, & suit hoc non solum ingenii ac litterarum, Verum etiam naturae at que virtutis, ut eam benevolentiam M voluntatem amplissimi viri, quam sibi adolescens conciliaverat, dum in vita fuit, singulariter retinuerit. Quod a patentibus, aliisque Sane is hominibus, cum quibus versari conSue Verat , saepe audierat, munditias levitatesque mulieribus , viris laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus gloriae, quam divitiarum esse, quantum condiscipulis suis con-

minius epigrammatum lib. III. hujus autem Marius crescimbenius Vol. II. par. II. lib. IV.

63쪽

cedebatur temporis vel ad oblectationem, vel ad requiem animi Sc corporis, tantum sibimet sumehat ad sua studia recolenda , & quamvis toto animo serretur in ea. quae humanitatis , & litterarum dicuntur , nunquam tamen juris prudentiam neglexit. Tali modo instructus rediit in patriam, Sc licet magna de eo esset expectatio. expectationem tamen ipsius adventus admiratioque superavit. Neque hoc tacen dum videtur, quanquam nonnullis leve videbitur , non contempsisse Zappium artes illas, quae sunt nobilium adolescentium propriae,& saltasse eum commode, quod ad Venustatem in gestu omnique motu corporis obtinendam plurimum illi prosuit. Sed par erat tantum ingenium in nobilissimo orbis terrae thestinuo , ad quod vel a pueritia respexit, versa

ri. Romam itaque an. MDCLXXXVII. Concessit, habitavitque apud Vainium Marchionem, a quo laetissimo animo aeceptus fuit & propter propinquitatem & propter ingenii famam . Is impigre prudenterque cognoscere artes nobiliorum jurisconsultorum, explorare reconditiores juris sontes. videre quae viae expeditissimae essent ad gloriam, dein postquam tempus Visum

64쪽

Z Α P P U s. 37sa quoque jurisconsultum professus est. Illius cives multis gravissimisque in negotiis ejusdem opera sane fidelissima usi sunt, Sc quod erat

sicundus, ingenio promptus, quaestus haud cupidus, amicitia facilis, Sc solertissimus ad cain ptandas iudicum voluntates , multi eum sibi adoptarunt patronum. Erant tum, qui genus scribendi elegans minus ad patrocinia aptum existimarent, Sed Zappius, qui munditiam orationis ab doctrina nunquam segregandam, Mquod eloqui copiose, modo prudenter . melius esse, quam vel acutissime siue eloquentia cogitare semper judicaverat, injuriam Romanae juris prudentiae se facere putasset , Si

eam verborum dote, ceterisque ornamentis ,

quibus ejusdem conditores nobilitarunt, spoliasset. Ea propter non solum ad usum so-rensem , sed etiam ad decus atque oblem- mentum vitae sic coluit humaniores litteras , ut per eas ad summam gloriam pervenerit. Quod si haec neque attingere, neque gusta re poterant ii , in quibus summa erat rerum potestas, tamen ea mirari debebant, cum in

Zappio viderent, neque ei denegare praemia illa, quae barbaris jurisconsultis saepe conce

65쪽

s8 IO. BABPTIsTA FELixdebant. Sed haee ipsa doctrina, quemadmodum memoriae prodidit Cresci enius si , quae profuit ad laudem , obstitit fortunae illius . quasi ii, qui Dei dono atque munere

singulari commendati esse videbantur, quique animum & mentem conformaverant cogitatione hominum excellentium , minime idonei essent ad Rempublicam administrandam . Dum recordor illa lumina atque ornamenta Purpuratorum Collegii , Bembum , Sadoletum . Sir- letum , Antonianum , aliosque bene inultos, qui amplissimos honores una commendatione litterarum humaniorum consecuti sunt, Vix se γre possum hujus saeculi insulsitatem, quod contemptis optimis, liberalissimisque artibus , eos summo loco dignos putat, qui in judiciis cauti Sc acuti leguleii versati sunt, quique inculta ac sylvestri via circumforaneorum plau-Sus captarunt. Plus certe litterarum secum attulit Romam Lappius , quamvis esset in prima juventa, quam tum erat penes eos, i) Notietie degli Ateadi Desunti Tom. I. p. I; r.

66쪽

Z A P P I U S. s 9 qui laeti Sc erecti passim vagabantur toto soro , & quod natura eum ad poesim forma-

verat, hute sic indulsit, ut illum insuavem

diem putasset, quo rationem eum Musis munime habuisset. Moleste ferrem , scribebat ad Ε torrium suum, si ego in tenebris laterem , nec audirentur Romae , quae a te de optimo genere dicendi accepi praecepta. Itaque cum frequentare coepisset illos litteratorum hominum coetus , qui Infecundi & Breccia. ti appellabantur, aliquid semper ex Se promebat , quod alios delectaret, &, adhibita disserendi elegantia, interdum etiam philosophabatur. Qui tum litteras colebant, perversa institutione orationem, quae turgeret, Sc iussata esset, sectabantur, & dum magna quaerebant, in levissima incurrefant , qua de re cum Saepe quereretur Lappius cum Mario Crescimbonio, aliisque paucis cordatis viris. iisse fore adjutorem spopondit ad condendam illam Academiam, quae quod imitari debebat simplicitatem Arcadiae pastorum , ab iis nomen sumpsit. Huic profecto laus debetur, quod errantes homines in viam deduxerit, & quod Urbs nobilissimis poetis , liberalissimisque stu-

67쪽

6s Io. BAPTIsTA FEL Ixdiis abundaverit. Sed cum videret Zappiussore , ut multi mala consuetudine depravati hisce gloriosis conatibus obsisterent, odorabatur sagacissime qua ratione de sententia iideduci potuissent, ea proponens exempla , quae eum ampla sententiarum gravitate Sc majestate Verborum sanitatem tamen retinerent. Tali modo eum quasi titillaret aures audientium, M ad eos cum suavitate illaberetur, facile obtinuit, ut illorum furens petulantia resederit , ac brevi tanta mutatio consecuta est, ut aspernarentur Sicuti summum malum, quae antea probaverant, M ab se se non modo, sed etiam ab aliis , quantum poterant, depellerent. Quinto anno postquam Romana Arcadia condita fuit, Zappius, cui Thyrsidis nomen erat, ad eam venit declamator adversus Uranium Tegaeum , quo sub nomine latebat Vincentius Leonius. In eo posita controversia erat, num apum examen , quod fugiens

ab alveario Uranii eonsederat in agro Thyrsidis , hujus esset, an pristini domἰni. Sie suam caussam defendit Thyrsis, ut nihil artificiosius,

nihil eruditius , nihil ingeniosius , Sc nihil Oroatius fieri potuerit, & quia placuit ei finge

68쪽

ra se esse imberbem Sc rudem pastorem Arcadiae . quidquid pro sua defensione deprompsit vel ex legum codice, vel ex philosopho tum libris, vel ex veterum scriptis, id . tu tum se habuisse ait a peritissimis viris, quos nominat 9 celebrat, quosque storem Arcadiae dixisses . Non minus rei novitas, qua in electio sententiarum, & distributio, atque elegantia Ornatusque Orationis admirationem audientium movit, Sc quod tum omnium primus morem declamandi in Arcadiam invexerit Zappius, hoc etiam nomine plurimum laudatus suit a Crescimbenio. Neque multo post cum gratulandum esset & Innocentio XII. quod e periculoso morbo evasisset, &ipsi urbi Romae, quod salva esset tanto in incolume Pontifice , Zappius onus in se recepit exarandae orationis, quae hujus gloriosa facta commemoraret, describeretque totam regionem Arcadiae ac mores , instituta , leges ti studia Pastorum, qui illam incolebam. Μortuo autem eodem illo Pontifice, eum in ejus locum successisset Clemens XI. Arcades omnes , & Zappius praesertim , qui, ut primum Romam venit, in ejus se insinuaverat

69쪽

similiaritatem , in spem maximam, fle quem admodum confidebant verissimam adducti se runt ejusdem regnum sere propitium litteris . earumque cultoribus. Neque solum multa doctrina eruditus Pontifex in eo diligens fuit, ut retinerentur veteres institutiones , sed etiam cogitavit quomodo novis res litteraria augeri potuisset. Cetera inter Academiam in ipsis Capitolii aedibus instituit, eui laudare Scprovehere artes, quae ad graphicen pertinent, commisit, , quod bene noverat eloquentiam Zappii, huic mandavit, ut oratione veluti fores ipsius Academiae aperiret. Cum hieprobandum suscepisset easdem artes non SO

Ium utiles , sed etiam necessarias esse civili Reipublicae, tanta pompa rerum 9 Verborum vestivit orationem suam, ut digna loco, tanto institutore , frequentissimo consessu , Scexpectatione, quam sui commoVerat orator, judicata fuerit. Nec sane mediocriter prosuit illi ad plausus obtinendos vocis suavitas , Se dignitas & venustas actionis, sic ut persectum prope oratorem ipsum praedicasses. Dicenti cum supervenissent Paoluceius M Sacri pantes Cardinales , quorum summa erat au

70쪽

ςtoritas M potestas, repente aliis verbis orationem exorsus, quidquid antea pluribus di teruerat, paucis coarctavit, . quod mirabile a deo visum est, ut Franciscus Covonius b Dus Sane poeta, qui aderat, posteritati hujus rei memoriam commendandam hoc epigrammate judicaverit.

Adseniunt gemini , pariter quos Purpura cingit, Et Vaticani detinet aula Patres. Conticet orator; mox per compendia paucis , Quidquid dicebat pluribus ante , refert. Quid magis admirer ρ Num cum prolixiori . ipse

Disseris , an loqueris cum brevis ipse magis 'Dignus es ut modo te dicentem pingat

Apelles. .

Reddat O industri marmore Praxiteles. Praxiteles frustra, frustra at sudaret Apelles , Nam manus ingenturi reddere nulla potest. Habuit quoque Zappius ubi ostentaret illam

suam eximiam eruditionem atque eloquentiari

SEARCH

MENU NAVIGATION