Vitae Italorum doctrina excellentium qui saeculis 17. et 18. floruerunt. Volumen 1. 20 auctore Angelo Fabronio Academiae Pisanae curatore

발행: 1795년

분량: 406페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

mendaciis constare toti viderentur. obson, bat ambulando famem, pascebat oculos con templatione rerum, quae frugibus , atque bac- eis terrae foetu profunduntur , exsaturabatque anisum meditatione, seriptione M lectionelthrorum, de quibus audiebat. Qui propius

hujus vitam, mores, vultum denique, in quo, ut A in universo corpore omnes inter Se partes eum quodam lepore, & dignitate consentiebant , inspexisset , magnum porro virum Meivitatis suae decus eumdem dixisset; quare minime est mirandum si ad eum nos nobilitatis 8c juventutis concurrebat, & in ejus consuetudine prorsus aequiescebat. Neque minus honus habitus est paterfamilias . Etenim cum uxore duxerat enim an. MDCXVII. in matri monium Constantiam Bracciam nunquam ingratiam rediit, liberos sancte educavit, di ad praeclaras pro cujusque ingenio artes instruxit , iisque, praeter amplum patrimonium paterni nominis ac memoriae suae, bona satis lauta reliquit, & praecepta ad illa conservanda illo in libro, qui oeconomicus inscribitur, quem dictionis elegantia Xenophonteo parem ponere videtur Salvinus Salvinius. Illum enim

52쪽

ARRIGRETTIUS. 43VIneentii Vivianti manu totum ex criptum se vidisse testatus' apud hujus heredem Iacobum Pan-Σaniniuna I . Νeque est tacendum hoc etiam in Nieolai virtutibus poni, quod adolescens inter aequales excelluerit saltatione, natatu , hasta, pila , harpasto, omnique sere arte gymnastica . Tali modo cum vitam laudabilissime produxisset ad Lm. usque aetatis annum in lucem enim venerat III. id. Novembrisan. MDLXXXVI. ) ex illa, tanquam de domo in domum , migravit an . MDCXXXIX. Kalen dis Iunii. Vel in extremo morbo Musas, quas in tota vita mirum in modum coluerat, advccavit ad exprimendos sensus suos de malis, atque insidiis, quae nos misere circumstant , quibusque exsuscitari ac commovari nos decet

u) Vide Fasti Consolari deli' Aeeademia Florenti.

na . cujus is Consulatum gessit Arrighettius in Galileii Ioeum succedens. Mentionem etiam fecit Datius hujus operis in oratione , quam dixit de Arrighettii laudibus, quaeque extat in Vol. ILL della Prose Florentine.

53쪽

ad mortem sancte oppetendam . Cujus nuncius cum allatus suisset ad Galilejum a Carolo Datio. ille dixisse sertur: quem amisi amicum , quem patria ei Vem , quem Oratorem amisit, quod ornamentum & columen Italicae litterae M Etrusca lingua, Sc quae ad eas excolendas apud nos institutae sunt Academiael Haec memoriae prodidit Datius ipse in ea , quam dixit oratione de avunculi carissimi laudibus , in qua hoc praesertim sibi ad probandum sumpsit, Platonis instituta rationem que vitae in se adeo expressisse Arrighettium , perinde ac si ad illum maxime & hujus gloriae hereditas , & factorum imitatio pertinere videretur.

54쪽

ANGELUS FAB RONIUS CLEMENTI SIBILIATO SUO

S. P. D.

O uod mihi nune in memoriam reυsca

fidem, quam multis abhinc annis deis deram Morgagnio nostro, υiro saue Omnibus bonis artibus eruditissimo. me Latine explicaturum Dilam D. Baptistae Felicis Zunii, scis quidem amice. Experiar igitur, quaniam sic placet, quid possim , O si quae litteris manda υero minus respondebunt tanti Ciri merito, tuam iniquitatem accusabis, facilitatem autem meam laudabis, quod tuo judicio inductus non graυate manum operi admoverim. Nemo quidem Italorum non novit ejus in poesi praestantiam , sed quotquot transmarinas O transalpinas regiones incolunt , quamυis se Italicae linguae perstudi

55쪽

sos esse dicant , prorsus ignorare videntur quousque ab eo, O ahis bene mullis no stratibus lyrrca Moesis proυecra fuerit. Irporro saepe esserunt dιυinum ingenium ares-stii O Tassii , laudant etiam mollem O pe lacentem Me astasii orationem, fateri minime dubitant Italonum iugenia O linguam ad poesim facta in esse, scd ridere nos in eo υrdentur, quod abuta nur ad omnia illo epigrammatu N genere, quae Sonetti appellamus, quibus gaudium O dolorem signific mus , Deos hominesque laudamus, quubus que personam theatra omnia, Academiae . O non fora modo, sed etiam compita atque trivia. Est profecῖο quod in tanta copia jure meritoque reprehendas, sed nemo est υel kυiter litteris tincZus , qui minime sentiat quid inter bonum ct malum poetam intersit, quae laudem , quae contemptum epigramma ta mereantur, uec propterea, quia vulgaria sunt. Omnia Dilia esse iudicanda. Gloriantur adeo hoc poesis genere Italicae Musae, ut per illud Graecas O ipsas, Latinasque vicisse videantur. Frieida sunt plenunque carm na, quibus veluti foribus contextum

56쪽

49 est totum illud volumen , quod Anthologiam

dicimus, minime suavitate O lepore condira mihi esse videntur epigrammata Catulli, nec dubito quin stomachere υerboruM Iurpitudinem, O rerum obscoenitatem , quibus undique commaculantur. Neque hoc solum vitium reprehendes in Martiale, quasi lascivam verborum licentiam linguam esse esti grammatum ii putassent, sed elium duri. Item, O ineptias pueriles tum in υerbis , tum in sententiis, quare haud irascendum arbitror Andreae Naugerio , qui certo quo tannis die Musis dicato, magnum numerrem Martialis librorum, quos ad eam rem coa cerυasset. devovere solebat Vulcano, pessi mum , ut illi υidebatur, poetam execraturuS.

Nos quidem Itali prudenter fecimus, lata

quodammodo lege, ut vigrammatum scrip tor non angustis, sed ipsius naturae finibus

facultatem hujus carminum generis comprehenderet , ea tamen conditione, ut quatuor. decim versibus talam sententiam suam ita exponeret, ut nihil, nec verbum , nec Syllaba redundet, nihil desit , omnia libere, naturaliter, O numerose fluant, unus sit

57쪽

s sonus totius orationis, s idem stylus , unum

o simplex ardumenti genus , quod paullatim

robur accipiens ab initio ad extremum te neat auditoris sensum , nusquam relaxet ,

nisi plane moυerit, O ad admirationem, elausula jucunde O apte, non aculeate cadente, quam totius sententiae valogum dixeris , excitaυerit . Porro qui haec praestare potest minime rejiciendus est in gregem poetarum, quin immo summa laude a renisdus, atque hospites O peregrinos nostra impoesi dicemus, qui haec gustare minime queunt, υel ex multis malis, aut mediocribus iudicium faciunt de omnibus Italicis epigrammatibus. Nihil sane in hoc genere condidit Zanius , quod non esset Omni ex pam te perfectum, O quod sine opera multa, sine multa litura id obtineri minime posse intelligebat, ad idem saepe carmen redibat, ut si quid in eo vel minimi vitii deprehendisset , corrigeret, nec patiebatur illud in lucem prodire, nisi se probasset iis, quorum

certissimum erat judicium. Praesertim vero leuelluisse mihi videtur in epigrammatibus pastoritiis, quae ita venusta sum, ita moti

58쪽

s Ilia, ita festiua, ut quo minus artis appare re in iis voluit, eo magis appareat intelligentibus harum rerum existimatoribus . Νι- ror equidem nonnullos apud υos extare, quι-bus plane non placent Zanii epigrammata, fortasse quia minime exprimant illam formam, quam tantopere in Petrarcha suspicimus . Profuit quidem poesi Petrarchae imitatio, nocuit etiam . quod quidquid serυile est non cohibeat modo, sed pene extinguat ingenii motus, sine quibus nulla esset poesis . Haec , non secus ac pictura , Darie late gaudet, O tot mihi videntur esse si si genera, quot sunt colorum, lineamentorum

atque formarum. Etsi laudentur Zeuxis , 6gnotus, Timans. Omnesque ii, qui non sunt usi plus quam quatuor coloribus, in Aetione tamen , Nicomacho , Protogene , Apelle non dubitabis. teste Cicerone, dicere perfecta fuisse omnia, idcirco quia ad superiorum elegantiam multa alia adjunxerunt ornamenta pingendi, inter quae licet communione quadam nonnulla similia sideri possint, specie tamen O arae pro cujusque

artificis ingenio ita disserunt, ut in plura

59쪽

II genera , quasi membra quaedam , dispertiantur. Primas sane tenent. ut ad nostros quoque veniamus, BOnarrotius , Sanerius, al- legrius , Reccellius, sed quam dissimiles inter se, quom vis una Sit ars, ratioque ρι- eturael rit pene numeraυeris pingendi modos atque artificia, quot illa adhibuerunt , qui quam υis habeant res complures dissimiles inter se, consimili tamen laude dignan. rvr . Eadem ratio est in poesi, O quia fuit aliquando tempus , quo Poetae fere omnes

ad unum Petrarcham, tanquam ad saxum adhaerescentes, minime audebant ornare carmina quasi colore quodam O succo proprio ars en ιm a navim profecta, nisi natura moveat, ac delectet, nihil sane egisse vi detur quae scripserunt , non satis digna , rmitationis diligentis nimium fastidio, quae iterum legantur fucιle judicabis. Quia vcro, ut diximus, cum in Omni genere, Ium in hoc ipso magna est vis nasurae, illum heatum putabimus, cui contigit iisdem/ fere uti posse ornamentis tum ad magniloquentiam , tum ad suaυltatem. Nonne tibi

Oidetur Zanii epigramma de Moyse a Bo

60쪽

narrotio sculpto imitari artificis granditatem ρIdem plurima alia habet hujusmodi, in qui .hus dignitatem virilem . aha, in quibus venustatem mutiebrem admiraberis: erat enim omnino poeta υarius , lucidus , ingeniosus, floridus, gravis, moratus, elegaus, O di gnus, cujus memoria immortalitati commendaretur. Quare nos minime industriae nostrae poenitebit, quod in illivs vita Latine declaranda operam posuerimus. quae si tibi probabatur, amicorum optime s eruditissime , Omnibus se fore probatam sperare debet. Ama nos, O vale.

Ex Meletiano Id. Octobris seceLXXXXIV.

SEARCH

MENU NAVIGATION