De apoplexia : disquisitio theoretico-practica

발행: 1808년

분량: 261페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

divae periculo monitus esse non debet, metus enim solus sussicit ad illam praecipitem adducendam : sed sagaci animo , ad diaetam et curationem prophylacticam , incitandus est, quibus dum novus removetur insultus , paralysis etiam , si quae est, medicatur. CLUI Monitos autem opto omnes aegro curantes, in omnibus affectibus soporosis , nulla facta exceptione, saepissime per plures dies nulla vitae indicia apparuisse, miro tamen naturae et urnorum motu, sanitati pristinae , desperato , et mortuos habitos , restitutos fuisse, ut exempla habemus, praeter illa relata

in nostro Medicinae legalis et Hygienae publicae Tractatu Canno I 796 Parisiis, edito). Non deserendi ergo et sepeliendi poplectici, nisi post biduum, aut

triduum, donec foeda cadaveris exspiratio, colorque corporis livescens et nigricans, mortuo revera SSO , apoplexia, vel alio soporos morbo defunctos , patefaciant. Non desunt equidem hac de re optimae leges , sed quarum exsecutio, multis in locis, adhuc inter desiderata manet.

Apoplexia probabilior Prophylaxis.

CLVII A POPLEXΙΑΜ avertere, quam praesentem curare, facilius esse , Omnes consentiunt. Id tamen tantum intelligitur de iis poplexi is quae a plethora quaeque sit, proVeniunt , et etiam de consanguineari non vero de apoplexi spasmodica, seu nervosa Ilta enim quibusdam signis anteceduntur haec ero , derepente, absque minimo prodromo , nulla causa manifestata , hominem jugulat arduum ergo aeque est , hanc praecavere , quam lanare. Nullani-ne, idcirco ,

222쪽

habet haec poplexi prophylaxim l non desperatum reor Demonstratum fecimus CLXX , etco , ni fallor,

altas jam ante insultum fere omnes poplexias , habuisse radices physicas quidem multas esse causaSOccasionales et disponentes , sed multas quoque ita hominis morali essentia locari CLXXIIIJ materiales igitur cautiones quibusdam conferunt, aliis , et multis, sapientiae consilia , his adjungere juvat. In omnibus autem , medici prima lex esto, de tanto

Periculo , aegrotantem suum nunquam serio nimis monendi , ii in hac inepte ossiciosa admonitione, plurimi in morbum ceciderint; praestetque fatum ignotum iugiter superciliis annexae obitus imagini Apoplexi auhaereditariae , et prudentiae ad illam avertendam necessariae, sequens affert exemplum Forestus senex repletus, cujus pater et frater poplectici interierant, discit, dum ambulat, amicum octogenarium , morte subitanea mox exstinctum fuisseri tremit illico pes sinister, et domo redux apoplexi corripitur, a qua tamen liberatur; sed subsequente anno, iterum apoplecticus deficit observ. l. IO, ObServ. 7 P.

CLVIII. Ut quae jam fusius in tota hac nostra

Oratione dicta sunt, compendiose colligamus, memorari juvat frequentius a quadragesimo aetatis anno grassari a poplexiam. Huic obnoxios , inprimis , Observatos fuisse, quibus sunt amplum caput, collum breVe , Orpus obesum Segnes , edaces , Baccho

nimis indulgentes , haemorrhagiis frequentibus et copiosis diu laborantes, praesertim e vasis haemorrhoidalibus , quae suppressae inde fuerunt eos, qui ulcera diu fluentia , nunc suppressa , habuerunt; qui dolori-hus diuturnis moerore, inedia , pravis cibis , frigido humidoque vitae habitu , dissoluti fuere. Plerumque apopleatam Pracedere, vertigines , cephalalgiaeque frequentes levem narium haemorrhagiamri fugaces visus et auditus intermissionem, vel eorum inusitatas,

223쪽

et non oblectivas sensationes artuum temporari uintorporem frequentem soporem in quaedam Verba halbutiem memoriae lapsum , illamque aliquoties integre destructam incubum frequentem ciborum appetentiam amissam , improvise renoVatam; vultus plenitudinem insuetam vivaciorem intellectum , Vaticinantem Tandem memores estote, PraSentem PO- Plexire occasionem sequentia frequenterproebuisse frigus calenti corpori repente appositum, et vice versu, calor tempestatis maximus , vel calor loci ob numerosissimum coetum balnea calida, et apOris hypocaustari calidarum mineralium quarum usus internus, vel frigidarum AZO-carbonicarum , usus immoderatus vomitus motu vehementissimus , inspiratio alta diu , protracta; ira incandescens , vel praefocata , in homine imperioso contradictionis imp tiente capitis incauta lavatio , et huJus diuturnior inclinatio colli arctior ligaturari cubatio capite submisso , post coenam lautiorem Somnus diutius protractus Venus immodica; ebrietas; nuncius inexs Dectatus. Ex his , quibus , et quando necessaria sit pro

phylactica medicina, quid vitandi , quid faciendi,

facilis ducitur consecutio. CLIX. Ad poplex iam praecavendam , ab omni tempore, magna Spe reposita Si in Venae Sectione, purgantibus , motu , medicamentis nervinis dictis, et victus ratione. Quae cum suam alias habeant utilitatem alias, noxia esse possint indiscriminatim adhibita cumque etiam suam exigat pro phylaxim , unaquaeque apoplexiae species, quae aliae specie non conduceret: singulariter, de his quinque magnis auxiliis, disserere, perutile decernimuS.CLX Fuit multorum opinio , poplecticos , quot-q o sint , esse lethorico ideoque, ut sanguinis

redundantia minuatur nunquam non Utilem esse Venae sectionem, illam maxime quae circa aequinoctiale tem

224쪽

pus , plurimis institui solet, quo scilicet, solennes seri

esse solent sanguini et humorum commotiones, naturaeque conatus ad eliminandum id quod est superfluum Equidem , lethorae sanguineae promptius etessicacius medicamentum , venae sectio considerari potest; at distinguendum , an instituatur pro cautela tantum, et nondum praeSente turgescentiae periculorian Vero, minitante apoplexi a.

Comprobatum habeo, in primo casu , non solum non minui sanguinis eductione , lethoricam constitutionem , verum etiam illa ampliari eo plus videlicet, advecto sanguine , in venas, quo saepius in illis repetitur vacuum, ut notabant clariss Tisso et Cullen. Vidi saepius obesos , oppressos , ad hoc auxilium confugere , et paucis post diebus , deteritis se habere. Fit inde prava constitutio quae in cacochymicam mutatur Pejus ab assueta venae sectione , etiamnum se habent cachectici, et pituitosi, dum bonum sanguinem amittentes , Olidorum vim magis ac magis destruunt, pravosque humores , sanguinis Vice , in vasa introducunt unde jam monueran Avicenna eos qui plurimium utuntur Venae sectione, ProPter melancholicum sanguinem , ex multitudine quidem,

phlebotomia iuvari videri, sed in fine deficere , quoniam incidunt in apoplexiam , et similes morbos. In imminente vero poplexia , datis signis Verae

pleihorae sanguineae CCXXIX praesentibus, vertigine , oculis caligantibus, luces vel colorem rubrum intuentibus , vultu rubescente , tumido sanguinis guttis aliquot e naso stillantibus : ad promptam et

i rgam venae se tioinem confugiendum est hanc aliquoties natu tu monstrante iam , ut patet ex an- cisii observatione, qua , senem fere Septuagenarium, apoplexi prodromis affectum , estus issima narium ad duodecim libros haemorrhagi , sanatum SSe memorat. Quanquam tamen non arbitrandum nos Sem-

225쪽

per hoc modo, insultum praepedire posse , praesertim in dispositis neque equi pondere artificiales evacuationes, naturae motibus , qui, ideo perturbandi non essent, si crisis , ut in observatione praecedenti observaretur Vel si futurae, signa praeviderentur , ut in

cui chin universi medici secare venam deliberarent, cunctari monuit Galenus , quod haemorrhagiam enare dextra exspectaret, eo quod in gena hujus lateris', magnu rubor esset, aegerque e lecto exiliret, fugiendi gratia rubrum anguem, e tecto Proserpentem , quem videre arbitrabatur. CLXI. Suppleri autem minime potest venae secti , ubi quotannis , veris tempore haemorrhagiae nascuntur. Sunt enim in quibus Martii, Aprilis, et Maii

mensibus, superiora versus, ad debiliora Viscera , ahsque manifestata alia causa, praeter humorum diffusi nem , dirigitur cruor Ferrugineo sapore, suspiriisque inusitatis nuntiatur haemoptosis, si pulmones punctum sint attrahens epilepsiae, vel poplexi saepe tunc prodromi sunt sensuum hebetudo , capitis graVitas

nas alis levis haemorrhagia , quae morbum jugulat si copiosissima evadit. Nihil quidem praestantius huic

morbidae conversioni opponi poteSi quam venae Se tio , primum in cubito, ad organorum depletionem, deinde in pede, ad derivationem. Neque una vice haec ultima institui debet, sed pluries , sim durante Vere,

saepius repetantur motus , ex inopinatoque reno Ventur casu , etiam tempore somni, irritis cautelis Hirti lines cruribus , vel cucurbitulae cum scarificatione saphenae sectionis loco , applicari queuiit. Prima Venae sectio amplior debet esse, v. g. ad uncia octo-decem. Aliae sint minores , ad duas ore , quatuor , ad Summum uncias. Neque ad aegri constitutionem hic curiosius attendendum est, clim videamus in haemop- toicis, etiam jam debilissimis , cruorem omnem , us

226쪽

que ad extremum , cum impetu fundi. Comites facimus

venae sectionis , serum lactis, diaetam herbaceam , potiones nitratas, quietem Conducit pariter haec prophylaxis, feminis quibus suppressi sunt menses , atque omnibus quibus deficiunt suetae sanguinis evacuationes quique verno tempore , lassitudines , torporesque patiuntur.

CLXII. Saluti potius est in plethora sanguine , et

etiam cacochymica , vel ipsius Hippocratis testimonio , haemorrhoidum fluxus , maxime iis qui eumdem antea iam sunt experti potest quinimo utiliter sollicitari fotubus , frictionibus in ano , et praesertim hirU- dinum applicatione. Ego quidem , laetus recordor, me duos sexagenarios , lethoricos , vertiginibus frequenter obnoxios , aliisque poplexiae prodromis, per multos annos, ab iis liberasse , hirudinibus his in anno admotis, largo potu seri lactis clarificati, verno tem-PΟre, et diaeta congruari sim vero, nullus amplius Plethorae timor esset, pilusis ex aloe et sapone albo fluxum haemorrhoidalem suppressum restituisse, a quo, sani et liberi cernebantur. CLXIII. Generalis ferme canon est practicus neminem facile capitis morbos incurrere , cui ossicium rite facit alvus; quapropter ad vindicandum ab incursu poplexiae corpus, maximum praesidium in purgantibus esse , ab omni aevo , praedicatum est. Equidem, ad cito sublevandurn turgens caput, purgantia saepissime eximia sunt remediari vitandaque semper est constipatio, cum qua aliquoties ad apoplex iam pro- Pensi, hoc morbo correpti sunt. Sed admodum debilitat frequens purgantium usus , et nisi urgente neceS- Sitate, is utendum Sussicit curare ut singulis diebus alvus lubrica sit, ad hocque conferunt spinacea tera , prunae decoctae , et similiari quibus non valentibus cremoris tartari parvas Oses, aquas minerales salitas, et clysteres, aliquoties substituere possumus.

227쪽

Drasticae praeparationes a plerisque commendantur ;sed , monentibus riderio mi ann , Culleno aliisque , iis abstinendum , quod nerveas intestinorum tunicas impetuosius aggrediendo, spasmos suscitent in iis, et inaequalem inducant sanguinis circuitum. Habenda est tamen aegrotantis constitutionis aestimatio , ut effectum producant laxantia nocere enim amplius observatur saepe , purgans, timida manu , propinatum , quam purgans quod , ultra intentionem , paulo plus ossicio fungitur cum in primo casu , undique occlusis viis flatus tantium suscitentur, cumque praeterea , si debilius malo sit medicamentum , ab illo praemunire impotens sit. Iudiciose itaque se ducit, qui in ple thora sanguinea , cum multo calore, utitur tantum blandioribus laxantibus , e salibus mediis, manna, tamarindis quae justra adhiberentur in ca-checticis , cacochymic1s , serosis, frigidis , in quibus minor est irritabilitatis gradus. In his , salibus mediis addi debent habarbarina , folliculi, senna, et etiami alappa, et scammonea. Considerare etiam juvat, ut jam notavit Baglivus , a poplexia vel paralysi obnoxios aut iam iisdem correptos , flatibus, orboryginis , et inflationibus ventris vehementer molestari haec autem symptomata Saepe purgantibu augentur quare utile semper est his miscere quid aromatici , et anti-spasmodici , ut coriandra , anisum , cinnamomum , qua naphae , etc.

Prudenter agitur quoque , ad vesperas diei purgationis,paregoricum propinare. Ego, in similibus, aliquoties, granum pii, in purgativa potione solvere curavi , et cum fructuri ad hanc praxim ductus fui, felici ejus exitu, in hernia incarcerat , ex consilio clar. Nichteri. Prophylactice autem adhiberi non potest purgatio in poplexi spasmodica, ob improvisum ejus ad Ventum neque utilis forsan esset, etiamsi morbus prae videri posset; ob debilitantem enim, et irritantem puris

228쪽

xantium vim , fere semper in posterum asperantur nerve morbi , quanquam ab evacuata alvo , prima vel secunda die , melius se habere Videatur aeger. Non una vice , pertinacem hemicraniam , et cephalaeam, repetitis emeticis curavi ; nullum inde incommodum capiti advenit, cum e contra aegrotantes liberati essent. Sed morbi fomitem ventriculus occultabat. An in serosis et pituosis , non praestaret purgantibus vomitu. saltem asserere possum, minus

ab hoc quam ab illis infici corpus.

CLXIV. Corporis exercitationem , circulantes humores aequali modo diffundere excrementitiorum evectui favere, congestionesque variarum partium discutere, nemo est qui dubitet unde in arcendis capitis morbis, hanc omnes plurimi faciunt: neque inficiam congruere motum, Sed adeo moderatum tamen, ut nec corpus calefiatur, nec praeceps fiat respiratio ,

ut in illis videmus, qui ob obesitatem nimiam , paulisper ambulare nequeunt, um universo sudore di Dsentur anhelantesque admodum sint. Qui ergo vago modo his motum commendant, in apoplexiam ,

si huic est dispositio , vel in alium morbum , incidere

illos in causa esse poSsunt. Hoc peroptime notavit Galenus in commentis ad phori O, Se t. 3, dicens se verno tempore id contingit , quod in exer- citationibus, licet hae sint saluberrimae iam si hos minem pituita plenum , vel flava bile, Vel atra, vel f sanguine ipso exercueris , aut popleXiam, aut D epilepsiam , exercitatione induces , aut metus est D ne rupto in pulmone vase aliquo, malum adsit in- , sanabile. Multi cum febricitare coepissent, ob exer- ω citationem non commode susceptam, acutissime . laborarunt. Quibus Nero vicem purgationi , MO- ω rum humorum qui in profundo erant , ipsa exe s citatio suppleverit , evocata humorum ' copia ad cutim ulcera, et Scabies erumpunt n

229쪽

Utique igitur convenit exercitatio , sed moderata , praesertim in senibus , in repletis , in debilibus, et in cachecticis in his enim ultimis, ab incessu praecipitato, ab itinere longius accersit , et similibus, On-

Sum adeo possunt vires , ut exspectatus nascatur

raptus poplecticus , teste juvene de quo Morgagnic XIV gestatio , in assuetis, ubi frequentioris Vertiginis nullus timor est vectio in rhedari navigatio et illis deficientibus , pedestris ambulatio , in planitiem,

ad levem usque perspirationem , omnem paginam adimplent. His quoque etiam abstinendum est, quoties Vertigine tentatur caput, verno, atque aestivo tempore, diebus apricissimis , et proxime a cibo.

Pituitosis autem , frigidis , et humidis utilis inprimis

est motus , et etiam sub sole, hiberno et autumnali tempore; hi enim aestate, plerumque melliis se habent unde significatur, calore , eos praesertim indigere. CLXV. Tum externus tum internus aquarum et halsamorum poplecticorum dictorum , sus, ad curationem aeque ac praeservationem hujus morbi, ut

iam diximu CXXXVIIIJ , antiquissimus est , et

aboletus verisimiliter esset, nisi suam utilitatem aliquoties habuisset: in lethoricis tamen, sanguineis et juvenilis aetatis hominibus , hunc potius perquam noxium, cum ill Friderio H mann existimo cum haec ingesta caput inpleant, morbumque attrahere possint, potius quam illum avertere. At his non praesentibus circumstantiis, juvare debent, et quidem iuvant spirituosa aromatica , nervos recreando , languentique circuitu vires addendo, ut Schen chitis restatur se expertum esse CC . Tum ob flatuosos motus quibus in genere similes aegri obnoxii sunt, non ab re in usum vocanda arbitror , infusa aquosa thei- formia, ex herbis cephalicis, melissa maxime , heto

nica, Salvia, cardamomo minori, etc., quae observante eodem No anno, frequentius sorbilata, san-

230쪽

guinis motum aequalem servant, atque ipsi et am cerebro et nervis conducunt.

CLXVI. Praecipua vero omnium morborum , Sive curatio sive praeservatio , est in optima victus ratione,

pro cujuscumque corporis habitu Verisimile est, in congenita apoplectica dispositione , quae plethor sanguinea comitatur , austera diaeta , et congrua corporis

exercitatione, penitus hanc propensionem debellari posse. Sobrietas , cibus vegetabilis , aciduli potus Serum lactis , aliaque refrigerantia , verno praesertim

tempore usurpata , conducere videntur.

Animadversionis tamen dignum judico , quod,

chim , in infirmo cerebri textu sita videatur haec morbosa dispositio , timetidum esset, ne , in assueti R. lungo tempore animali nutrimento , lautiorique cibo Collapsus a Vitae mutatione nasceretur , et cum illo

morbus quem fugere intentio erat quapropter , pede tentim tantum iis hominibus ciborum qualitatem et quantitatem ordinare decet , incipiendo , . . , Suppressis carnibus in coena Eadem ratione, non illico vini usum , aliorumque liquorum , assuetis prohibere debemus , sed ut ab illis meris sensim sensimque abstineant monendi sunt, permittentes tantum Vinum sufficienti aquae quantitate dilutum , quod non sit nec dulce, nec nimis potens, et sussiciat ad debitam tensionem in cerebro sustinendam Gradativam hanc cibi in minus mutationem commendat inprimis Hippocrate , aphorism 5 et JΙ. ecl. II . Pertinent maxime mox dicta ad sanguineam repletionemri neque minus corporibus cacochymicis , humoribus variis repletis , utilis est abstinentia , lento grada , adaucta : in his enim princeps medicamentum est, ad assumenda superflua quae e vasis , in variis

carnibus divivunt, ex Hippocratis consilio, dicentis, Phor. feci. VII corporibus humidas carnes habentibus, famem inducere oportere, cum fames

SEARCH

MENU NAVIGATION