장음표시 사용
11쪽
NAM VALERIUM Asiaticum, his consulem, fuisse quondam adulterum ejus credidit pariterque hortis inhians, quos ille a Lucullo coeptos insigni magnificentia extollebat, uilium accusandis utrisque immittit. Adjungitur Sosibius, Britannici educator, qui per speciem beneVolentiae moneret Claudium, cavere vim atque opes Principibus infensasci praecipuum auctorem Asiaticum interficiendi Caesaris, non cxtimuisse in concione populi Romani fateri gloriamque facinoris ultro petere clarum ex o in Urbe, didit per provincias fama, parare iter ad Germanicos exercitus quando genitus Viennae, multisque, validis propinquitatibus subnixus, turbare gentiles nationes promptum haberet.' At Claudius, nihil ultra scrutatus, citis cum mi
12쪽
litibus, tamquam opprimendo bello, Crispinum
praetorii praesectum misit a quo repertus est apud Baias, vinclisque inditis, in Urbem raptus. II. NEQUE data senatus copiaci intra cubiculum auditur, Messalina coram, Suillo corrup- tionem militum, quos pecunia & stupro in omni agitio obstrictos' arguebat, exin adulterium oppaeae,' ac postrcinum mollitiam corporis' objectante. Ad quod victo silentio, proriipit reus, Interroga,' inquit, Iulli, filios tuos, virum me esse fatebuntur: V ingressusque defensionem, commoto majorem in modum Claudio Messsalinae quoque lacrimas excivit: quibus abluendis cubiculo egrediens, monet Vitellium, ne elabi reum sineret. Ipsa ad perniciem Poppaea festinat, subditis, qui terrore carceris ad
voluntariam mortem propellerent adeo ignaro
Caesare, ut, paucos post dies epulantem apud se maritum ejus Scipionem percunctaretur cur 'sine uxore discubuisht V atque ille functam
fato' responderet. III. SED ONsULTANTI super absolutione Asiatici, flens Vitellius commemorata vetustate amicitiae, utque Antoniam, Principis matrem, pariter observasssent, dein percursis Asiatici in rempublicam ossiciis recentique adversus Britanniam militia, quaeque alia concilianda misericordiae videbantur liberum ei mortis arbitrium permisit:
13쪽
ANNALIO Lia. l. ssecuta sunt Claudii verba, in eamdem clementiam. Hortantibus dehinc quibusdam inediamin lenem exitum, remittere beneficium' Asiaticus ait: usurpatis quibus insueverat exercitationibus, lauto corpore, hilare epulatus, cum se honestius calliditate Tiberii, vel impetu C. Caesaris periturum
dixisset, quam quod fraude muliebri, impudico
Vitellii ore caderet, venas exsolvit viso tamen ante rogo, jussisque transferri partem in aliam, ne opacitas arborum vapore ignis minueretur. -- tum illi securitatis novissimae fuit. IV. Voc ANTu post haec patres, pergitque Suilius addere reos equites Romanos inlustres, quibus Petra cognomentum ac causa necis, quod
domum suam Valerii, oppaeae congressibus praebuissent. Verum nocturnae quietis species alteri objecta, tamquam vidisset Claudium spi-
cea corona evinctum, picis retro conversis eaque imagine gravitatem annonae dixis et. Quidam iampineam coronam albentibus foliis visam,' atque cita interpretatum' tradidere,
Vergente autumno mortem rincipis ostendi.'Illud haud ambigitur, qualicumque insomnio, ipsi
fratrique perniciem adlatam. Sestertium quindecies, winsignia praetura Crispino decreta. Adjecit Vitellius sestertium decies Sosibio quod Britannicum praeceptis, Claudium consilii juvaret.' Rogatus sententiam 3 Scipi, chim
14쪽
C. CORNELII TACITI idem ' inquit de admissisloppaeae sentiam, quod omnes, putate me idem dicere, quod omnes. Eleganti temperamento inter Conjugalem amorem, .senatoriam necessitatem. V. CONTINUUs inde, sevus accusandis reis Suilius, multique audaciae ejus aemuli. Nam cuncta legum, magistratuum munia in se trahens Princeps, materiam praedandi patefecerat nec quidquam publicae mercis tam venale fuit, quam advocatorum perfidia adeo ut Samius insignis eques Romanus, quadringentis nummorum millibus uilio datis .cognita praevaricatione, ferro in domo ejus incubuerit. Igitur incipiente C. Silio, consule designato, cujus de potentia Qexitio in tempore memorabo, consurgunt patres, legemque Cinciam flagitant qua cavetur antiquitus, ne quis ob causam orandam pecuniam donumve accipiat. VI. Ε1NDE obstrepentibus his quibus ea contumelia parabatur, discors Stillio Silius acriter incubuit, veterum oratorum' exempla reserens,
qui famam in posteros, praemia eloquentiae co- gitavissent pulcherrima. Alioquin & bonarum artium principem sordidis ministeriis foedari: ne fidem quidem integram manere, Ubi magni- udo quaestuum spectetur Quod si in nullius mercedem negotia sint, pauciora fore nunC inimicitias, accusationes, odia, injurias so-
15쪽
ANNALIUM LIB. XI. veri ut, quomodo vis morborum pretia medentibus, sic fori tabes pecuniam advocatis ferat. Neminissent C. Asinii QMessalae, ac recentiorum Arruntii, memini ad summa provectos incorrupta vita, facundia.' alia dicente consule designato, consentientibus aliis, parabatur sententia, qua lege ' repetundarum tenerenturi cum Suilius, & Cossutianus, Wceteri, qui non judicium quippe in manifestos sed
poenam statui videbant, circumsistunt Caesarem, ante acta deprecantes Et postquam annuit, agere incipiunt. VII. QUEM LLUM tanta superbia esse, ut aeternitatem famae spe praesumat' suti rebus subsidium praeparari, ne quis inopia advocatorum potentioribus obnoxius sit. Neque tamen eloquentiam gratuito contingere omitti curas familiares, ut quis se alienis negotiis intendat multos militia, quosdam exercendo agros tolerare vitam nihil a quoquam expeti, nisi cujus fructus ante providerit. Facile Asinium, Messalam, inter Antonium, Augustum bellorum praemiis refertos, aut ditium familiarum heredes Eserninos, Arruntios, magnum animum induisse. rompta sibi exempla, quantis mercedibus P. Clodius, aut C. Murio, concionari soliti sint se, modicos senatores, quieta republica, nulla, nisi pacis, emo-
16쪽
8 C. CORNELII TACITI lumenta petere cogitaret plebem, quae togaenitesceret sublatis studiorum pretiis, etiam studia peritura Ut minus decora haec, ita haud frustra dicta rinceps ratus, capiendis pecuniis posuit modum, usque ad dena sestertia,
quem egressi repetundarum tenerentUr.
VIII. Sua idem tempus Mithridates, quem imperitasse Armeniis .ad praesentiam Caesaris vectum memoravi, monente Claudio, in regnum remeavit, fisus harasmanis opibus Is rex Iberis, idemque Mithridatis frater, nuntiabat discordare Parthos summaque imperii ambigua, minora sine cura haberi.' Nam inter Gotarzis pleraque saeva qui necem fratri Artabano conjugique ac filio ejus properaverat, unde metus ejus
in ceteros accivere Bardanen Isse, Ut erat magnis ausis promptus, biduo tria millia stadiorum invadit, ignarumques exterritum Gotarzen proturbat neque cunctatur, quin proximas praefecturas corripiat, solis Seleucensibus dominationem ejus abnuentibus in quos, ut patris sui quoque desectores, ira magis, quam ex usu praesenti accensus, implicatur obsidione urbis validae,i munimentis objecti amnis, muroque, commeatibus
firmatae. Interim GotarZes, Dahariam Hyrcanorumque opibus auctus, bellum renovat coactusque Bardanes omittere Seleuciam, Bactrianus apud campos castra contulit.
17쪽
ANNALIU LIB. XI. IX. Usc distractis orientis viribus,, qu6nam inclinarent incertis, casus ithridati datus est occupandi Armeniam, vi militis Romani ad
excidenda castellorum ardua, simulque Ibero exercitu campos persultante. Nec enim restitere Armenii, fuso, qui proelium ausus erat, Demonacte praefecto. aussulum cunctationis attulit rex minoris Armeniae Cotys, versis illuc quibusdam procerum dein literis Caesaris coercitus: cuncta in Mithridaten fluxere, atrociorem, Uam OVO regno conduceret. At arthi imperatores, cum Pugnam pararent, foedus repente faciunt, cognitis
popularium insidiis, quas Gotarzes fratri patefecit: congressiquo, primo cunctantur deinde complexi dextras, apud altaria deum pepigere, fraudem inimicorum ulcisci, atque ipsi inter se concedere.' Potior Bardanes visus retinendo regno. At Gotarzes, ne quid aemulationis exsisteret, penitus in Hyrcaniam abiit regressoque Bardani deditur Seleucia, septimo post desectionem anno;
non sine dedecore Parthorum, quos una civitas tamdiu eluserat.
X. Exi validissimas praefecturas invasit &reciperare Armeniam parabat, ni a Vibio Marso, Syria legato bellum minitante, cohibitus foret. Atque interim Gotarzes paenitentia concessi regni, revocante nobilitate, cui in pace durius servitium est, contrahit copias huic contra itum
18쪽
ad amnem Erinden in cujus transgressu multum certato, pervicit Bardanes, prosperisque proeliis medias nationes subegit ad numen Sinden, quod Dahas Ariosque disterminat. Ibi modus rebus secundis positus nam Parthi, quamquam victores, longinquam militiam aspernabantur. Igitur, exstructis monimentis, quibus opes suas testabatur, nec cuiquam ante Arsacidarum tributa illis degentibus parta, regreditur ingens gloria, atque e serocior subjectis intolerantior qui dolo
ante composito, incautum venationique intentum interfecere, primam intra juvcntam, sed claritudine paucos inter senum regum, si perinde amorem inter populares, quam metum apud hostes, quaesivisset. Nec Bardanis turbatae Parthorum res, inter ambiguos, qui in regnum acciperetur.
Multi ad Gotarzen inclinabant quidam ad Meherdaten, prolem Phraatis, obsidio nobis datum. Deinde praevaluit Gotarzes potitusque regiam, per saevitiem ac luxum adegit arthos mittere ad rincipem Romanum occultas preces, quis permitti Meherdaten patrium ad fastigium'
XI. IisDE consulibus ludi saeculares octingentesimo post Romam conditam, quarto & sexagesimo quam Augustus ediderat, spectati sunt. Utriusque Principis rationes praetermitto, satis narratas libris quibus res imperatoris Domitiani
19쪽
ANNALIUM LIB. XI. Is composui: nam is quoque edidit ludos saeculares, iisque intentius adfui, sacerdotio quindecimvirali praeditus, ac tum praetor quod non jactantia refero, sed quia collegio quindecimvirum antiquitus ea cura, magistratus potissimum exsequebantur ossicia caerimoniarum. Sedente Claudio Circensibus ludis, cum pueri nobiles equis ludicrum rosae inirent, interque eos Britannicus, imperatore genitus, L. Domitius adoptione mox in imperium, cognomentum Neronis adscitus, favor plebis acrior in Domitium, loco praesagii acceptus est: vulgabaturque adfuisse infantia ejus dracones in modum custodum fabulosa, externis miraculis adsimulata nam ipse, haudquaquam sui detractor unam omnino anguem in cubiculo visam' narrare solitus est.
XII. Εκυ inclinatio populi supererat ex memoria Germanici, cujus illa reliqua suboles virilis matri Agrippinae miseratio augebatur, ob saevitiam Messalinae quae semper infesta,
tunc commotior, quominus strueret crimina Maccusatores, novo, furori proximo amore detinebatur. Nam in C. Silium, juventutis Romanae pulcherrimum, ita exarserat, ut uniam Silanam nobilem seminam, matrimonio ejus exturbaret, Vacuoque adultero potiretur. Neque Silius flagitii, aut periculi, nescius erat; sed certo, si abnueret, exitio, nonnulla fallendi spe, simul
20쪽
C. CORNELII A cITI magnis praemiis opperiri futura, praesentibus frui, pro solatio habebat. Illa non furtim, sed multo comitatu ventitare domum; egressibus adhaerescere largiri opes, honores postremo, vellit transsata jam fortuna, servi, liberti, paratus Principis apud adulterum visebantur. XIII. AT CLAuD1υ matrimonii sui ignarus, timunia censoria usurpans, theatralem populi lasciviam' severis edictis increpuit, quod in P. Ρomponium consularem' is carmina scenae dabath ' inque feminas inliistres probra jecerat. V Et lege lata, saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum senori darent fontesque aquarum, ab Simbruinis collibus deductos, Urbi intulit. Ac novas literarum formas addidit, vulgavitque:
comperto Graecam quoque teraturam non simul coeptam, absolutamqUe.
XIV. RiΜ per figuras animalium AEgyptii sensus mentis iungebant ea antiquissima monumenta memoriae humanae impressa saxis cernuntur in 'iterarum semet inventores' perhibent. Inde Phoenicas, quia mari praepollebant, inm- lime Graeciae, gloriamque adeptos, tamquam repererint, quae acceperant.' Quippe fama est Cadmum classe hoenicum vectum, rudibus adhuc Graecorum populis artis ejus auctorem Κ- cisse.' Quidam V Cecropem Atheniensem Vel