장음표시 사용
21쪽
ANNALIUM LIA XI. 3Linum Thebanum ti temporibus Troiianis Ρalamedem Argivum' memorant, sexdecim literarum formas mox alios, ac praecipuum Simonidem ceteras reperisse.' At in Italia Etrusci ab Corinthio Demarato, Aborigines Arcade ab Evandro didicerunt: formae literis Latinis, quae veterrimis Graecorum. Sed nobis quoque paucae primum fueres deinde additae sunt Quo exemplo Claudius tres literas adjecit, quae usui imperitante eo, post obliteratae, aspiciuntur etiamnunc in aere publicandis plebiscitis per ora ac
templa fixo. XV. RETUL 1 deinde ad senatum super collegio haruspicum, ne ' vetustissima Italia disciplina per desidiam exolesceret saepe adversis
reipublicae temporibus accitos, quorum monitu redintegratas caerimonias, in posterum rectius habitas primoresque truriae sponte, aut 'patrum Romanorum impulsu, retinuisse scientiam, in familias propagasse quod nunc segnius fieri publica circa bonas artes socordia, in quia externae superstitiones valescant. Et laeta quidem in praesens omnia sed benignitati desim gratiam referendam, ne ritus sacrorum inter ambigua culti, per prospera obliterarentur.' Factum ex eo senatusconsultum viderent pontifices, quae retinenda firmandaque haruspicum.'
22쪽
i C. CORNELII TACITI XVI. EODEM anno Cherilscorum gens regem
Roma petivit, antissis per interna bella nobilibus,
Muno reliquo stirpis regiae, qui apud Urbem habebatur, nomine Italicus. Paternum huic genus e Flavio, fratre Arminii mater ex Catumero, principe attorum, erat. Ipse forma decorus, &armis quisque in patrium nostrumque morem cxercitus. Igitur Caesar, auctum pecunia, additis stipatoribus, hortatur ' gentile decus magno animo capessere. Illum primum Romae ortum, nec obsidem, scit civem, ire externum ad imperium.' Ac primo laetus Germanis adventus,
atque eo magis, quod nullis discordiis imbutus, pari in omnes studio ageret celebrari, coli, modo comitatem, temperantiam nulli invisam, saepius vinolentiam ac libidines, grata barbaris, usurpans. Jamque ad proximos, jam longius clarescere cum potentiam ejus suspectantes, qui factionibus floruerant, discedunt ad conterminos populos, ac testificantur Adimi veterem Germaniae libertatem QRomanas opes insurgeres adeo neminem iisdem in terris ortum, qui Principis locum impleat nisi exploratoris Flavii progenies supra cunctos attollatur Frustra Anninium praescribi cujus si filius hostili in solo adultus, in regnum venisset, posse extimesci, infectum alimonio, servitio, cultu, omnibus externis. Ac, si paterna Italico mens essset, non alium
23쪽
insensitis arma contra patriam ac deos penates, quam parentem ejus, exercuisse.' XVII. His Tini talibus, magnas copias coegere nec pauciores Italicum sequebantur. Non enim inrupisse ad invitos, sed accitum' memorabant: ' quando nobilitate ceteros anteiret, virtutem experirentur, an dignum se patruo Arminio, avo Catumero, praeberet Nec patrem rubori, quod fidem adversus Romanos, volentibus Germanis, sumptam, numquam omisisset
fals libertatis vocabulum obtendi ab iis, qui privatim degeneres, in publicum exitiosi, nihil spei, nisi per discordias habeant.' Adstrepebat
huic alacre vulgus; magno inter barbaros proelio victor rex dein secunda fortuna ad superbiam prolapsus, pulsusque, ac rursus Langobardorum opibus refectus, per laeta, per adversa res Cheruscas adflictabat. XVIII. Est idem tempus Chauci, nulla dissen- sone domi, wmorte Sanquinii alacres, dum Corbulo adventat, inferiorem Germaniam incursavere, duce Gannasco qui natione Canninefas auxiliaris, wdiu meritus, post transfuga, levibus navigiis praedabundus, Gallorum maxime oram vastabat, non ignarus dites, imbelles esse. At Corbulo provinciam ingressus, magna cum cura, & mox gloria, cui principium illa militia fuit, triremes alveo Rheni, ceteras navium, ut quaeque habiles,
24쪽
per aestuaria .sessas adegit lintribusque hostium
depressis exturbato Gannasco, ubi praesentia satis composita sunt, legiones operum laboris ignavas, populationibus laetantes, veterem ad morem reduxit ne quis agmine decederet, nec pugnam, nisi jussus iniret: stationes, vigiliae, diurna nocturnaque munia, in armis agitabantur. Feruntque militem, quia vallum non accinctus, atque alium, quia pugione tantum accininis soderet, morte punitos.' Quae nimia, Wincertum an falso acta, originem tamen e severitate ducis traxere intentumques magnis delictis inexorabilem scias, cui tantum asperitatis etiam
XIX. CETERυ is terror milites hostesque in diversum adfecit nos virtutem auximus barbari ferociam infregere. Et natio Frisiortim, post rebellionem, clade L. Apronii coeptam, infensa, aut male fida, datis obsidibus, consedit apud agros a Corbulone descriptos. Idem senatum, magist ratus, leges imposuit. Ac ne jussa exuerent, praesidium immunivit; missis, qui majores Chaucos ad deditionem pellicerent, simul Gannascum dolo
adgrederentur. Nec inritae, aut degeneres insidiae fuere adversus transfugam, violatorem fidei. Sed caede ejus motae Chaucorum mentes, Corbulo semina rebellionis praebebat ut laeta apud
plerosque, ita apud quosdam sinistra fama
25쪽
ANNALIUM LIB. XI. I hostem conciret' adversa in rempublicam sura cum prospere egisset, formidolosum paci virum insignem, ignavo rincipi praegravem.' Igitur Claudius adeo novam in Germanias vim prohibuit, ut referri praesidia cis Rhenum juberet.
XX. JAM castra in hostili solo molienti Combuloni, hae literae redduntur. Ille re subita, quamquam multa simul offunderentur, metus e Imperatore, contemptio ex barbaris, ludibrium apud socios, nihil aliud prolocutus, quam Beatos quondam duces Romanos,' signum receptui dedit. Ut tamen miles otium exueret, inter osam Rhenumque trium, viginti millium spatio, fossam perduxit, qua incerta Oceani vetarentur: insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset. Nec multo post Curtius Rufus eumdem honorem adipiscitur, qui in agro MattiIco rechiserat specus, quaerendis venis argenti unde tenuis fructus, nec in longum fuit. At legionibus cum damno labor, effodere rivos, quaeque in aperto gravia humum infra moliri:
quis subactus miles,, quia plures per provincias
similia tolerabantur, componit occultas literas nomine exercituum, precantium Imperatorem, ut,
quibus permis iurus esset exercitus, triumphalia
26쪽
XXI. DE OR 1s1N Curtii Rufi, quem gladiatore genitum quidam prodidere, neque falsa prompserim, vera exsequi pudet. Postquam
adolevit, sectator quaestoris, cui Africa obtigerat, dum in oppido Adrumeto vacuis per medium diei porticibus secretus agitat, oblata ei species muliebris ultra modum humanum, laudita est vox: Tu es, Rufe, qui in hanc provinciam pro consule venies.' Tali omine in spem sublatus, digressusque in Urbem, largitione amicorum, simul acri ingenio, quaesturam, mox nobiles inter candidatos praeturam Principis suffragio adsequitur cum hisce verbis Tiberius dedecus natalium ejus velavisset, Curtius Rufus videtur mihi ex se natus.' Longa post haec senecta, adversus superiores tristi adulatione, arrogans minoribus, inter pares dissicilis, consulare imperium, triumphi insignia, ac postremo Africam obtinuit: atque ibi defunctus, fatale praesagium implevit. XXII. INTEREA Romae, nullis palam, neque cognitis mox causis, Cn. Novius, insignis eques
Romanus, ferro accinctus reperitur in coetu salutantium Principem: nam postquam tormentis dilaniabatur, de se Novius conscios non edidit, incertum an occultans. isdem consulibus Ρ Dolabella censuit spectaculum gladiatorum per omnes annos celebrandum, pecunia eorum, qui
quaesturam adipiscerentur.' 'pud majores vir-
27쪽
ANNALIUM LIB. XI. 9tutis id praemium fuerat, cunctisque civium, si bonis artibus fiderent, licitum petere magistratus :ac ne aetas quidem distinguebatur, quin prima juventa consulatum ac dictaturas inirent. Sed quaesitores, regibus etiam tum imperantibus, instituti sunt quod lex curiata ostendit, ab L. Bruto repetita. Mansitque consulibus potestas deligendi,
donec eum quoque honorem populus mandaret: creatique primum Valerius otitus, Emilius Mamercus, XIII anno post Tarquinios exactos, ut rem militarem comitarentur. Dein gliscentibus negotiis, duo additi, qui Romae curarent Mox
duplicatus numerus, stipendiaria jam Italia, Maccedentibus provinciam vectigalibus. Post lege Sullae viginti creati supplendo senatui, cui judicia tradiderat: , quamquam equites judicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum, aut facilitate tribuentium, gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venum
XXIII. A VITELLio, L. Vipsanio consulibus, cum de supplendo senatu agitaretur, primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera, civitatem Romanam pridem adsecuti, his adipiscendorum in Urbe honorum expeterent multus ea super re variusque rumor, studiis diversis apud Principem certabatur, adseverantium, ' Non adeo
aegram Italiam, ut senatum suppeditare Urbi et
28쪽
C CORNELII A cITI suae nequiret suffecisse olim indigenas consanguineis populis, nec paenitere veteris reipublicae. Quin adhuc memorari exempla, quae priscis moribus ad virtutem, gloriam Romana indoles prodiderit. An parum, quod Veneti Insubres curiam inruperint, nisi coetus alienigenarum, Velut captivitas, inseraturo quem ultra honorem residuis nobilium' aut si quis pauper e Latio senator foret' oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum duces, exercitus nostros ferro
vique ceciderint divum Julium apud Alesiam
obsederint. Recentia haec quid si memoria eorum inoriretur, qui Capitolio, arce Romana manibus eorumdem prostratis Fruerentur sane vocabulo civitatisci insignia patrum,
decora magistratuum, ne Vulgarent.''
XXIV. His Aruar talibus haud permotus Princeps, inatim contra disseruit Quocato senatu, ita exorsus est. Majores mei quorum antiquissimus Clausus, origine Sabina, simul in civitatem Romanam, in familias patriciorum adscitus est hortantur, uti paribus consiliis rempublicam capessam, transferendo huc, quod usquam egregium fuerit. Neque enim ignoro Julios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo ne vetera scrutemur, Etruria Lu- caniaque, omni Italia, in senatum accitos.
29쪽
Postremo ipsam ad Alpes promotam, Ut non modo singuli viritim, sed terrae gentesque in
nomen nostrum coalescerent. Tunc solida domi quies, adversus externa floruimus, cum Transpadani in civitatem recepti, cum specie deductarum per orbem terrae legionum,
additis provincialium validissimis sesso imperio
subventum est. Num paenitet Balbos ex Hispania, nec minus insignes viros e Gallia Narbonensi transivisse Manent posteri eorum, nec amore in hanc patriam nobis concedunt. Quid aliud exitio Lacedaemoniis Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant' At conditor noster Romulus tantum sapientia valuit, ut plerosque populos eodem die hostes, dein cives habuerit.
Advenae in nos regnaverunt Libertinorum
filiis magistratus mandari, non, ut plerique falluntur, repens, sed prior populo factitatum est. At cum Senonibus pugnavimus scilicet Volsci, Mui, numquam adversam nobis aciem struxeres Capti a Gallis sumus. Sed Tuscis obsides dedimus. Samnitium jugum
subivimus. Attamen si cuncta bella recenseas, nullum breviore spatio, quam adversus Gallos, confectum. Continua inde ac fida pax. Jam moribus, artibus, adfinitatibus nostris mixti, aurumin opes suas inferant potius, quam sep
30쪽
rati habeant. Omnia, patres conscripti, quae nunc vetustissima creduntur, nova fueres plebei magistratus post patricios Latini post plebeios; ceterarum Italiae gentium post Latinos. Inveterascet hoc quoque quod hodie exemplis
tuemiar, inter exempla erit.'XXV. ORATio NEM rincipis secuto patrum consulto, primi AEdui senatorum in Urbe usadepti sunt datum id foederi antiquo, Qquia soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant. Hisdem diebus in numerum patriciorum adscivit Caesar vetustissimum quemque e senatu, aut quibus clari parentes fuerant paucis jam reliquis familiarum, quas Romulus majorum, L. Brutus minorum gentium appellaverant; exhaustis etiam, quas dictator Caesar lege Cassia, MPrinceps Augustus lege Saenia sublegere Lartaque haec in rempublicam munia, multo gaudio censoris inibantur Famosos probris quonam modo senatu depelleret anxius, mitem, recens repertam, quam ex severitate prisca rationem adhibuit monendo, ' secum quisque de se consultaret, peteretque jus exuendi ordinisci facilem ejus rei veniam / motos senatu, & excusatos simul propositurum: ut judicium censorum, ac pudor sponte cedentium permixti, ignominiam mollirent.' ob ea Vipsanius consul