C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

ANNALI ΠΜ LIB. XL adium quippe promiscuum patris patria cognomentum nova in rempublicam merita, non

usitatis vocabulis honoranda.' Sed ipse cohibuit consulem, ut nimium assentantemci condiditque lustrum, quo censa sunt civium vIIII. LXXXIIII. xx II. Isque illi finis inscitiae erga domum suam fuit haud multo post flagitia uxoris noscere ac punire adactus, ut deinde ardesceret in nuptias incestas. XXVI. JAM EssALINA, facilitate adulterorum in fastidium versa, ad incognitas libidines profluebat; cum abrumpi dissimulationem etiam Silius, sive fatali vecordia, an imminentium periculorum remedium ipsa pericula ratus, Urgebat Quippe non eo ventum, Ut senectam Principis opperirentur insontibus innoxia consilia flagitiis manifestis, subsidium ab audacia

petendum ades conscios paria metuentes. Se caelibem, orbum, nuptiis Madoptando Britannico paratum mansuram eamdem effatina potentiam, addita securitate, si praevenirent Claudium, ut insidiis incautum, ita irae properum. Segniter hae Voces acceptae, non amore in marituna, sed ne Silius, summa adeptus, sperneret adulteram scelusque inter ancipitia probatum, veris mox pretiis aestimaret nomen tamen matrimonii concupivit ob magnitudinem infamiae, cujus apud prodigos novissima voluptas est.

32쪽

a C. CORNELI ITA cITI Nec iitra exspectato, quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat. XXVII. HAUD sum ignarus fabulosum visum iri, tantum Ilis mortalium securitatis fuisse, in civitate omnium gnara, nihil reticente, nedum consulem designatum, cum uxor Principis, praedicta die, adhibitis, qui obsignarent, velut suscipiendorum liberorum causa, convenisse atque

illam audisse auspicum verba, subisse, sacrificasse

apud deos, discubitum inter convivas, oscula, complexus, noctem denique actam licentia conjugali. Sed nihil compositum miraculi causa, Verum audita scriptaque senioribus tradam. XXVIII. Ic 1 Tu domus rincipis inhorruerat; maXimeque, quos penes potentia, & si res verterent, formido, non jam secretis colloquiis, sed aperte fremere Dum histrio cubiculum rincipis persultaverit, dedecus quidem inlatum; sed excidium procul abfuisse nunc juvenem nobilem, dignitate formae, vi mentis, ac propinquo consulatu, majorem ad spem accingi: nec enim occultum, quid post tale matrimo- nium superesset.' Subibat sine dubio metus, reputantes hebetem Claudium, uxori devinctum, multasque mortes jus u Messalinae patratas.' Rursus ipsa facilitas Imperatoris fiduciam dabat, atrocitate criminis praeva-

33쪽

ANNALIUM LIB. XI. asluissent, posse opprimi damnatam lantequam ream. Sed in eo discrimen verti, si defensio audiretur, utque clausae aures etiam confitenti

serent.

XXIX. Ac R1M Callistus jam mihi circa

necem Caesaris narratus, Appianae caedis molitor Narcissus, flagrantissimaque eo in tempore, gratia Pallas, agitavere num es linam secretis minis depellerent amore Silii, cuncta alia dissimulantes deinde metu, ne ad perniciem ultro traherentur, desistunt, alias per ignaviam, Callistus prioris quoque regiae peritus, Wpotentiam cautis, quam acribus consiliis, tutius haberi. Perstitit Narcissus, .solum id immutans, ne quo sermone praesciam criminis, accusatoris faceret, ipse ad occasiones intentus, longa apud ostiam Caesaris mora, duas pellices, quarum is corpori maxime insueverat, largitione ac promissis, uxore dejecta, plus potentiae ostentando, perpulit delationem subire.

ubi datum secretum, Caesaris genibus provoluta, nupsisse effatinam Silio' exclamat. Simul Cleopatram, quae idem opperiens adstabat, lancomperiisset interrogat atque illa annuente, cieri Narcis ium' postulat. Is se veniam in praeteritum petens, quod ei Titios, Vectios, Plautios dissimulavisset, nec nunc Silio adia-

34쪽

16 C. CORNELII TACITIteria objecturum' ait, is domum, servitia,ti ceteros fortunae paratus reposceret: frueretur immo. At is redderet Uxorem, rumperetque

tabulas nuptiales.' An discidium,' inquit, tuum nosti nam matrimonium Silii vidit pulus, .senatus, miles ac ni propere agis,

tenet Urbem maritus.'

XXXI. Tu potissimum amicorum vocat primumque rei frumentariae praefectum Turranium, post Lusium Getam, praetorianis impositum, percunctatur. Quibus fatentibus, certatim ceteri ci cumstrepunt, iret in castra, firmaret praetorias cohortes, securitati ante, quam vindictae, consuleret.' Satis constat eo pavore offusum Claudium, ut identidem interrogaret, an ipse imperii potens y an Silius privatus esset '' At Μά- salina non alias solutior luxu, adulto autumno,

simulacrum vindemiae per domum celebrabat: u

geri praela, fluere lacus, feminae pellibus accincta adsultabant, ut sacrificantes, vel insanientes, Bacchae ipsa crine fluxo thyrsum quatiens Guxtaque Silius, hedera vinctus, gerere cothurnos, jacere caput, strepente circum procaci choro. Ferunt Vectium Valentem, lascivia in praealtam am rem connisum, interrogantibus quid aspiceret,' respondisse, tempestatem ab Ostia latrocem: V sive ceperat ea species, seu forte lapsa vox in praesagium vertit.

35쪽

ANNALIUM LIB. XI. et XXXIL NON ROMo interea, sed undique nuntii incedunt, qui gnara Claudio cuncta, venire promptum ustioni' afferrent. Igitur Messalina Lucullianos in hortos, Silius, dissimulando metu, ad munia fori digrediuntur. Ceteris passim dilabentibus, adfiiere centuriones, inditaque sunt vincula, ut quis reperiebatur in publico,

aut per latebras. Messalina tamen, quamquam res adversae consilium adimerent, ire obviam, &aspici a marito, quod saepe subsidium habuerat, haud segniter intendit jussitque ut Britannicus Octavia in complexum patris pergerent. Et Vibidiam, virginum Vestalium vetustissimam,

oravit, Pontificis maximi aures adire, clementiam expetere.' Atque interim tribus omnino

comitantibus id repente solitudinis erat spatium Urbis pedibus emensa, vehiculo, quo purgamenta hortorum eripiuntur, Ostiensem viam intrat nulla cujusquam misericordia, quia flagitiorum deformitas praevalebat.

XXXIII. TREp1 DABATu nihilominus a Caesare quippe Getae, praetorii praesecto, haud satis fidebat, ad honesta, seu prava juxta levi. Ergo Narcissus, adsumptis quibus idem metus, non aliam spem incolumitatis Caesaris' assirmat, quam si jus militum uno illo die in aliquem libertorum transferret: V seque' offert suscepturum.' Ac ne dum in Urbem vehitur, ad

36쪽

28 C. CORNELII TACITI paenitentiam a L. Vitellio & P. Largo Caecina mutaretur in eodem gestamine sedem poscit, sumitque. XXXIV. CR ΕΗR post haec fama fuit, inter diversas Principis voces, cum modo incusaret flagitia uxoris, aliquando ad memoriam conjugii, Minfantiam ilhcrorum revolveretur, non aliud prolocutum Vitellium, quam facinus' o sce- lusi' Instabat quidem Narcissus aperire - bages, veri copiam facere: ' sed non ideo pervicit, qui suspensa, , quo ducerentur, inclinatura responderet exemploque ejus Largus Caecina uteretur. Et jam erat in aspectu essalina, clamitabatque audiret Octaviae, Britannici matrem cum obstreperet accusator, Silium nuptias' referens. Simul codicillos, libidinum indices, tradidit, quibus visus Caesaris averteret Nec multo post Urbem ingredienti osserebantur communes cliberi nisi Narcissus amoveri eos' jussis et Vibidiam depellere nequivit, quin multa cum invidia flagitaret, ne indefensa conjunx exitio daretur.' Igitur auditurum Principem, fore diluendi criminis facultatem' respondit: iret interim virgo,

sacra capesseret.

XXXV. Mi Ru inter haec silentium Claudii: Vitellius ignaro propiorci omnia liberto obediebant. atefieri domum adulteri, atque illuc deduci Imperatorem' jubet. Ac primum in

37쪽

ANNALIUM LIB. XI. aqvestibulo, effigiem patris Silii consulto senatus

abolitam, demonstrat tum quidquid habitum Neronibus, Drusis, in pretium probri cessisse incensumques ad minas erumpentem, castris inseri, parata concione militum apud quos praemonente Narcio, pauca verba secit. Nam etsi justum dolorem, pudor impediebat. Cohortium clamor dehinc continuus, nomina reorum, poenas' flagitantium admotusque Silius tribunali, non de-

sensionem, non moras tentavit, precatus Ut mors

adceleraretur.' Eadem constantia, inlustres equites Romanos cupidos maturae necis fecit. Titium Proculum custodem a Silio Messalinae datum, Mindicium osterentem Vectium Valentem, consessum, ompeium Urbicum ac Sahasellum Trogum ex consciis trahi ad supplicium jubet. Decius quoque Calpurnianus, vigilum praefectus, Sulpicius Rufus, ludi procurator, uncus Virgilianus, senator, ea lam poena adfecti. XXXVI. SoLus NEsTER cunctationem attulit, dilaniata veste, clamitans ' aspiceret verberum notas, reminisceretur vocis, qua se obnoxium jussis Messalinae dedisset Aliis largitione, aut spei magnitudine, sibi ex necessitate culpam : nec cuiquam ante pereundum fuisse, si Silius rerum potiretur.' Commotum his, &pronum ad misericordiam Caesarem perpulere liberti, me, tot inlustribus viris intersectis, hicii-

38쪽

oni consuleretur sponte an coactus tam magitat

peccavisset, nihil referre ' Ne Trauli quidem Montani equitis Romani, defensio recepta est ris modesta juventa, sed corpore insigni, accitus ultro, noctemque intra unam amessalina proturbatus erat, paribus lasciviis ad cupidinem, fastidia. Suilio Caesonino, Plautio Laterano mors remittitur huic ob patrui egregium meritum; Caesoninus vitiis protectus est, tamquam in illo foedisssimo coetu passus muliebria. XXXVII. INTER 1 Messalina Lucullianis in

hortis prolatare vitam, componere preces, nonnulla spe, aliquando ira tanta inter extrema superbia agebat. Ac ni caedem ejus Narcissus

properavissset, verterat pernicies in accusatorem.

Nam Claudius domum regressus, tempestivis epulis delinitus, ubi vino incaluisht, iri' ubet

nuntiarique miserae' hoc enim verbo usum ferunt dicendam ad causam postera die adesset.''Quod ubi auditum, & languescere ira, redire amor, ac si cunctarentur, propinqua nox, uxori cubiculi memoria timebantur prorumpit Narcissus, denuntiatque centurionibus, tribuno qui aderant, exsequi caedem cita Imperatorem jubere.'Custoc exactor e libertis Euodus datus. Isque raptim in hortos praegressus, reperit fusam humi, adsidente matre Lepida quae florenti filiae haud concors, supremis eius necessitatibus ad misera-

39쪽

tionem evicta erat suadebatque ne per G- rem opperiretur transisse vitam, neque aliud, quam morti, decus quaerendum. Sed animo per libidines corrupto, nihil honestiam inerat lacrimaeque, questus inriti ducebantur cum impetu venientium pulsae fores, adstitit tribunus per flentium, ac libertus increpans multis ac servili-hus probriS. XXXVIII. Tu N primum fortunam suam introspexit, ferrumque accepit, quod frustra jugulo ac pectori per trepidationem admovens ictu tri-huni transfigitur corpus matri concessum. Nuntiatumque Claudio epulanti perisse es talinam,' non dist incto sua, an aliena, an :nec ille quaesivit poposcitque poculum, Q lita convivio celebravit. me secutis quidem diebus, odii gaudii, irae, tristitiae, ullius denique humani aflectus signa dedit non cum laetantes

accusatores aspiceret, non cum filios maerentes.

Juvitque oblivionem ejus senatus, censendo nomen, efiigies privatis ac publicis locis demovendas V decreta Narcis quaest ori insignia; V levissimum fastigii ejus, cum supra Pallante QCallistum ageret Honesta quidem, sed ex quibus deterrima orirentur, tristitiis multis.

SEARCH

MENU NAVIGATION