C. Cornelii Taciti opera omnia

발행: 1821년

분량: 369페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

metum Satis constabat, lecto testamento Agricolae, quo coheredem optimae uxori, piissimae filiae Domitianum scripsit, laetatum eum, Velut honore judicioque tam caeca Corrhapta mens assiduis adulationibus erat, ut nesciret a bono patre non scribi heredem, nisi malum Principem. XLIV. NATus erat Agricola Caio Caesare, tertium consule Idibus Juniis excessit sexto, quinquagesimo anno, decimo Kalendas Septembres, Collega riscoque consulibus. Quod si habitum quoque ejus posteri noscere velint, decentior quam sublimior fuit nihil metus in vultur gratia oris supererat bonum virum facile crederes, magnum libenter. at ipse quidem, quamquam medio in spatio integrae aetatis ereptus, quantum aes gloriam, longissimum aevum peregit. Quippe Mucra bona, quae in virtutibus sita sunt, impleverat; consularibus ac triumphalibus ornamentis praedito, quid aliud adstruere fortuna poterat λ opibus nimiis non gaudebat speciosa contigerant filia atque uxore superstitibus, potest videri etiam beatus, incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus, amicitiis, futura Dfugisse. Nam sicut durare in hac beatissimi saeculi luce, ac rinciPem Trianum videre, quod augurio votisque apud nostras aures ominabatur: ita festinatae mortis grande solatium tulit, a

362쪽

sue C. CORNELII A cITI

evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non jam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo, velut uno ictu, rempublicam exhausit.

XLV. Nos vidit Agricola obsessam curiam,

clausum armis senatum, eadem strage tot consularium caedes, tot nobilissimarum feminarum exsilia .fugas. Una adhuc victoria Carus Metius censebatur, & intra Albanam arcem sententia Messialini strepebat, massa Bebius jam tum reus erat. mox nostra duxere Helvidium in carcerem manus nos aurici Rusticique visus, nos innocenti sanguine Senecio perfudit Nero tamen subtraxit oculos jussitque scelera, non spectavit: praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat, videre & aspici cum suspiria nostra subscriberentur : cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus, rubor, quo se contra pudorem muniebat. Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis ut perhibent, qui interfuereant novissimis sermonibus tuis, constans, libens fatum excepisti, tamquam pro virili portione innocentiam Principi donares Sed mihi filiaeque, praeter acerbitatem parentis erepti, auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu, complexu, non contigit excepisssemus certe

363쪽

AGRICOLA.

mandata vocesque, quas penitus animo figeremus. Noster hic dolor, nostrum vulnusci nobis tam longae absentiae conditione ante quadriennium amissius es. Omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima uxore, superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis compositus es, novissima in luce desideravere aliquid oculi

tui.

XLVI. Si quis piorum manibus locus si, ut sapientibus placet, non cum corpore exstinguuntur magnae animae placide quiescas, nosque domum tuam, ab infirmo desiderio,, muliebribus lamentis, ad contemplationem Virtutum tuarum Voces, quas neque lugeri, neque plangi fas est admiratione te potius, temporalibus laudibus, , si natura suppeditet, militudine decoremus. Is verus honos,

ea conjunctissimi cujusque pietas. Id filiae quoque

uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque ejus secum revolvant, famamque ac figuram animi magis, quam corporis, complectantur: non quia intercedendum putem imaginibus, quae marmore, Ut aere finguntur sed ut vultus hominum, ita simulacra vultus imbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna quam tenere, exprimere non per alienam materiam Martem, sed tuis ipse moribus

possis Quidquid ex Agricola amavimus, quid-

364쪽

quid mirati sumus, manet, mansurumque est in animis hominum, in aeternitate temporum, fama rerum. Nam multos veterum, velut inglorios, ignobiles, oblivio obruet, Agricola, posteritati narratusin traditus, superstes erit.

PINIM TOMI SECUNDI.

SEARCH

MENU NAVIGATION