장음표시 사용
331쪽
AGRICOLA. 323que utilia honestis miscere. Brevi deinde Britannia consularem etilium Cerialem accepit. Habuerunt virtutes spatium exemplorum. Sed primo Cerialis labores modo .discrimina mox, gloriam communicabat saepe parti exercitus in experimentum, aliquando majoribus copiis ex eventu praefecit nec Agricola umquam in suam famam gestis exsultavit ad auctorem, ducem, ut minister, fortunam referebat ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando, extra invidiam,
IX. REvERTENTE ab legatione legionis divus Vespasianus inter patricios adscivit, ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendida in primis dignitatis, administratione ac spe consulatus, cui destinarat. Credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis jurisdictio secura, obtusior, ac plura manu agens, calliditatem fori non exerceat. Agricola naturali pria lentia, quamvis inter togatos, facile justeque
agebat. Jam vero tempora curarum remissionumque divisa ubi conventus ac judicia poscerent, gravis, intentus, severus, saepius misericors: ubi ossicio satisfactum, nulla ultra potestatis personaci tristitiam, adrogantiam, & avaritiam exuerat nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas
auctoritatem, aut severitas amorem deminuit. Integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre, et
332쪽
324 CORNELII A cITI injuria virtutum fiterit. Ne famam quidem, cui etiam saepe boni indulgent, ostentanda virtute, aut
per artem quaesivit procul ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus procuratores Qvincere inglorium, Walteri sordidum arbitrabatur. Minus triennium in ea legatione detentus, ac statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione Britanniam ei provinciam dari:
nullis in hoc suis sermonibus, sed quia par vide-hatur. Haud semper errat fama, aliquando elegit. Consul egregiae tum spei filiam juveni mihi despondit, ac post consulatum conlocavit, Qtatim Britanniae praepositus est, adjecto pontificatus
sacerdotio. X. BRITANNIAS: situm populosque, multis scriptoribus memoratos, non in comparationem Urae
ingeniive referam; sed quia tum primum perdomita est itaque quae priores nondum comperta,
eloquentia percoluere, rerum fide tradentur Britannia, insularum, quas Romana notitia complectitur, maxima, spatio ac caelo in Orientem Germaniae in Occidentem Hispaniae obtenditur Gallis in Meridiem etiam inspicitur : Septemtrionalia ejus,
nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius Britanniae Livius veterum,
Fabius Rusticus recentium, eloquentissimi auctores, oblongae scutulae vel bipenni adsimulavere: est ea facies citra Caledoniam, unde, in univer-
333쪽
AGRICOLA. assum fama est transgressa sed immensum, enorme spatium procurrentium extremo jam litore terrarum, Velut in cuneum tenuatur. Hanc oram
novissimi maris tunc primum Romana classis circumvecta, insulam esse Britanniam assirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas Vocant, invenit, domuitque dispecta est Thule, quam hactenus nix hiems abdebat sed mare pigrum, grave remigantibus perhibent: ne ventis quidem perinde attolli credo quod rariores terrae montesque causa ac materia tempest
tum, profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque aestus neque quaerere hujus operis est, ac multi retulere unum addiderim, nusquam latius dominari mare, Ultum fluminum huc atque illuc ferre, nec litore tenus adcrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire jugis etiam ac montibus inseri velut in suo. XI. CETERUΜ, Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros,
Parum compertum. Habitus corporum varii ratqUe X eo argumenta namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus, Germanicam originem adseverant. Silurum colorati vultus, & torti plerumque crines, & posita contra Hispania, Iberos veteres trajecisis, easque sedes occupasse fidem faciunt proximi Gallis, similes
334쪽
set C. CORNELII TACITI sunt seu durante originis vi seu procurrentibus in diversa terris, positio caeli ci oribus habitum dedit in universum tamen aestimanti, Gallos vicinum solum occupasse, credibile est. Eorum sacra deprehendas, superstitionum persuasione se m haud multum diversus in deposcendis periculis eadem audacia; , ubi advenere, in deueC-tandis eadem formido plus tamen ferociae Britanni praeserunt, ut quos nondum longa pax emollierit: nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus mox segnitia cum otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate quod Britannorum olim victis evenit ceteri manent, quales Galli fuerunt. XII. IN EDITE robur quaedam nationes, curru proeliantur honestior auriga, clientes propugnant olim regibus parebant, nunc per primcipes factionibus, studiis trahuntur nec aliud adversus validissimas gentes pro nobis utilius,
quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus tribusve civitatibus, ad propulsandum commune periculum conventus ita, dum singuli pugnant, universi vincuntur. Caelum crebris imbribus ac nebulis foedum asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram nox clara, Mextrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas.
Quod si nubes non ossiciant, aspici per noctem Solis fulgorem, nec occidere, exsurgere, sed
335쪽
ΑGRICOLA. 327 transire' assi ant scilicet extrema plana terrarum, humili umbra, non erigunt tenebras, infraque caelum, sidera nox cadit. Solum, praeter oleam vitemque, .cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, secundum tarde mitescunt, cito proveniunt eademque utriusque rei causa, multus humor terrarum, caelique Fert Britannia aurum Margentum,in alia metalla, pretium victoriae gignitis oceanus margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur, nam in nabro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi ego facilius crediderim naturam margaritis deesse, quam nobis avaritiam. XIII. Ipsi Britanni delectum, ac tributa, cin-juncta imperii munera impigre obeunt, si injuriae absint has aegre tolerant, jam domiti ut pareant, nondum ut serviant. Igitur primus omnium Romanorum divus Julius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas, ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. Mox bella civilia, in rempublicam versa Principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace. Consilium' id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum.' Agitasse Caium Caesarem de intranda Britannia satis constat, ni velox ingenio, mobilis paenitentia, cingentes adversus Germa-
336쪽
s 8 C. CORNELII TACITIniam conatus frustra fuissent. Divus Claudius auctor operis, transvectis legionibus auxiliisque,& adsumpto in partem rerum Vespasiano quod initium venturae mox fortunae bit domitae gentes, capti reges, monstratus fatis Vespasianus. XIV. CONsULARIUM primus Auius lautius praepositus, ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregiusci redactaque paullatim in formam provinciae proxima pars Britanniae addita insuper Veteranorum colonia quaedam civitate Coo-duno regi donatae is ad nostram usque memoriam fidissimus mansit vetere ac jam pridem recepta populi Romani consuetudine, ut haberet instrumenta servitutis, reges. Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti ossicii quaereretur. Didium Veranius excepit, D que intra annum exstinctus est. Suetonius hinc Paullinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus, firmatisque praesidiisci quorum fiducia Monam insulam, ut vires rebellibus ministrantem, adgressus, terga occasioni patefecit. XV. NAM G absentia legati remoto metu, Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre injurias, Minterpretando accendere Nihil profici patientia, nisi ut graviora, tamquam e facili tolerantibus, imperentur singulos sibi olim
reges fuistis, nunc binos imponi e quibus lega-
337쪽
AGRICOLA. 329tus in sanguinem, procurator in bona saeviret: aeque discordiam praepositorum, eqUe Concordiam subjectis exitiosam alterius manUS, Centuriones alterius, vim, contumelias miscere :nihil jam cupiditati, nihil libidini exceptum rin proelio fortiorem esse, qui spoliet: nunc ab ignavis plerumque, imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, in jungi delectus, tamquam mori tantum pro patria nescientibusci quantulum enim transiis militum, si sese Britanni nume- uento sic Germanias excussisse jugum; Ἀumine, non Oceano, defendi sibi patriam, conjuges, parentes, illis avaritiam .luxuriam causas belli esse recessuros, ut divus Julius reces isset, modo virtutes majorum suorum aemula cientur neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent plus impetus, majorem constantiam penes miseros esse. Iam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent jam ipsos, quod dissicillimum fuerit, deliberares: porro in ejusmodi consiliis periculosius esse deprehendi, quam audere ' XVI. His atque talibus invicem instincti, Boudicea, generis regii semina, duce neque enim sexum in imperiis discernunt sumpsere universi hellum ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis, ipsam coloniam invasere,
338쪽
33 C. CORNELII A cITI ut sedem servitutis nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira, victoria. Quod nisi aullinus, cognito provinciae motu, propere subvenisset, amisis Britannia foret quam unius proelii fortuna veteri patientiae restituit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis, propius ex legato timor agitabat. Hic cum egregius cetera, adroganter in deditos, , ut suae quoque injuriae ultor, durius consuleret mimus etronius Turpilianus, tamquam exorabilior delictis hontium novus, eoqii paenitentiae mitior, compositis prioribus, nihil ultra ausus, Trebellio Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior, nullis
castrorum experimentis, comitate quadam curandi provinciam tenuit. Didicere jam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus is interventus civilium armorum praebuit justam segnitiae excusationemri sed discordia laboratum, cum adsuetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius, fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis, precario mox praefiait ac velut pacti, exercitus licentiam, dux salutem haec seditio sine sanguine stetit. Nec Vettius Bolanus, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britan niam disciplina. Eadem inertia erga hostes, similis petulantia castrorumci nisi quod innocens Bolanus ti nullis delictis invisus, caritatem paraverat loco auctoritatis.
339쪽
XVII. SED ubi cum cetero orbe Vespasianus, Britanniam reciperavit; magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes is terrorem statim intulit etilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, adgressus multa proelia, .aliquando non incruenta : magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus, aut bello. Et cum Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset, sustinuit quoque molem Julius Frontinus, vir magnus, quantum licebat, validamque, pugnacem Siluriam gentem armis subegit super virtutem hostium, locorum quoque dissicultates eluctatus. XVIII. Hus Britanniae statum, has bellorum vices media jam aestate transgressus Agricola invenit, cum milites, velut omissa expeditione, ad securitatem, hostes ad occasionem verterentur ordovicum civitas haud multo ante adventum ejus, alam, in finibus suis agentem, prope universam obtriverat eoque initio erecta provincia, Qquibus hellum volentibus erat, probare exemplum, aut recentis legati animum opperiri.
Tum Agricola, quamquam transacta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda .contraria bellum inchoaturo, plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit contractisque legionum vexillis, modica auxiliorum manu,
340쪽
sset C. CORNELII TACITI quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili
periculo esset, erexit aciem : caesaque prope uni-Versa gente, non ignarus instandum famae, ac,
prout prima cessissent, fore universa innam insulam, cujus potassione revocatum aullinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit Sed, ut in dubiis consiliis, naves deerant ratioin constantia ducis transvexit. Depositis omnibus sarcinis, lectissimos auxiliarium, quibus nota vada, patrius
nandi usus, quo simul seque, Warma, & equos regunt, ita repente immisit, ut obstupefacti hostes, qui classὰm, qui naves, qui mare exspectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus cita petita pace ac dedita insula, clarus ac magnus haberi Agricola quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem, aut osticiorum ambitum transigunt, labor periculum placuisset. Nec Agricola, prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat, victos continuisieri ne laureatis quidem gesta prosecutus est sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus quanta futuri spe tam magna tacuiti t. XIX. CETERUM animorum provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta, parum