장음표시 사용
351쪽
tella, senum coloniae, inter male parentes injuste imperantes, aegra municipia, discor- dantia hi dux, hic exercitus ibi tributa,
metalla, ceterae servientium poenae, quas in aeternum proferre, aut statim uiscisci, in hoc campo est. Proinde ituri in aciem, majores fi vestros, & posteros cogitate.' XXXIII. xc ApER orationem alacres, &iam hari moris cantu, fremitu, clamoribusque disisonis. Iamque agmina Marmorum fialgores, audentissimi cujusque procursu simul instruebantur acies cum Agricola, quamquam laetum, vix
munimentis coercitum militem accendendum adhuc ratus, ita disseruit: ' octavus annus est, commilitones, ex quo virtute, auspiciis imperii Romani, fide atque opera vestra Britanniam vi- cistis tot expeditionibus, tot proeliis, seu fortitudine adversus hostes, seu patientia ac labore
paene adversus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum, neque vos ducis paenituit. Ergo egressi, ego Veterum legatorum, Vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae, non fama, nec rumore, sed castrisin armis tenemus.
Inventa Britannia, subacta. Equidem saepe in agmine, cum vos paludes, montesve, AEumina fatigarent, sortissimi cujusque voces audiebam, quando dabitur hostis, quando acies Veniunt e latebris suis extrusi is vota virtusque
352쪽
344 C. CORNELII A cITI in aperto, omniaque prona victoribus, atque
eadem victis adversa. Nam ut superasse tantum itineris, silvas evasisse, transisse aestuaria, pulchrum ac decorum in frontem ita fugientibus periculosissima, quae hodie prosperrima sunt. Neque enim nobis aut locorum eadem notitia,
aut commeatuum eadem abundantia sed ma-
ius, Marma, in his omnia. Quod ad me attinet, jam pridem mihi decretum est, neque
exercitus, neque ducis terga tuta esse. roinde& honesta mors turpi vita potior .incolumitas ac decus, eodem loco sita sunt nec inglorium fuerit, in ipso terrarum ac natum fine ceci- disse.' XXXIV. Si novae gentes atque ignota acies constitisset aliorum exercituum exemplis vos hortarer nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate. Ii sunt, quos proximo an- no, unam legionem furto noctis adgressos, cla- more debellastis ii ceterorum Britannorum fugacissimi ideoque tamdiu superstites. Quo- modo silvas saltusque penetrantibus, sortissimum quodque animal contra ruere, pavidat inertia ipso agminis sono pelluntur; sic acerrimi Britannorum jam pridem ceciderunt reliquus est
numerus ignavorum & metuentium quos quod tandem invenistis, non restiterunt, sed deprehensi sunt novisissimi res extremo metu cor-
353쪽
AGRICOLA. 345pora defixere in his vestigiis, in quibus pulchramin spectabilem victoriam ederetis. Transigite cum expeditionibus, imponite quinquaginta annis magnum diem, adprobate reipublicae numquam exercitui imputari potuisse, aut moras belli, aut causas rebellandi ' XXXV. adloquente adhuc Agricola militum ardor eminebat, & finem orationis ingens alacritas consecuta est, statimque ad arma discursum. Instinctos ruentesque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo millia erant, mediam aciem firmarent equitum tria millia, cornibus adfunderentur: legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum sanguinem bellanti,4 auxilium, si pellerentur Britannorum acies in speciem simul ac terrorem editioribus locis constiterat, ita ut primum agmen aequo, ceteri per acclive jugum connexi velut insurgerent media campi covinarius Meque strepitu ac discursu complebat. Tum Agricola, superante hostium multitudine, veritus, ne simul in frontem, simul & latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus, quamquam porrectior acies futura erat, arcessendas ' plerique legiones' admonebant, promptior in spem, firmus adversis, dimisi equo pedes ante vexilla constitit. XXXVI. Ac primo congressu eminus certabatur simul constantia, simul arte Britanni, in-
354쪽
s 6 C. CORNEL I A cITI gentibus gladiis, & brevibus cetris, missilia nostrorum vitare, vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere: donec Agricola tres
Batavorum cohortes, ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent quos ipsis vetustate militiae exercitatum, hostibus inhabile parva scuta Menormes gladios
gerentibus nam Britannorum gladii sine mucrone complexum armorum, in arcto pugnam non tolerabant. Igitur, ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora foedare, Qtractis, qui in aequo obstiterant, erigere in colles aciem coepere ceterae cohortes, aemulatione, impetu commistae, proximos quosque caedere ac plerique semineces, aut integri festinatione victoriae relinquebantur. Interim equitum turmae fugere covinarii peditum se proelio miscuεre: quamquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus,, inaequalibus locis haerebant minimeque equestris ea pugnae facies erat, cum aegre diu stantes, simul equorum corporibus impellerentur, ac saepe vagi currus, exterriti ne rectoribus equi, ut quemque formido tulerat, transversos, aut obvios incursabant. XXXVII. ET Britanni, qui adhuc pugnae X- pertes summa collium insederant, paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paullatim,& circumire terga vincentium coeperant ni id-
355쪽
ipsum veritus Agricola quatuor equitum alas, ad
subita belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius adcurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disjecisset. Ita consilium Britannorum in ipsos versum transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae aversam hostium aciem invasere. Tum vero patentibus locis grande, atrox spectaculum sequi, vulnerare, capere, atque eosdem, oblatis aliis, trucidare. Jam hostium,
prout cuique ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere, ac se morti offerre. assim arma, corpora, lacer artus, cruenta humus Waliquando etiam victis ira virtusque postquam silvis appropinquarunt, collecti, primos sequentium, incautoc locorum ignaros, circumveniebant. Quod
ni frequens ubique Agricola, validas .expeditas
cohortes indaginis modo, .sicubi aestiora erant, partem equitum, dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare jussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret. Ceterum, ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec alius alium respectantes, rari, vitabundi invicem, longinqua atque avia petiere finis sequendi nox satietas fuit caesa hostium ad decem millia: nostrorum trecenti sexaginta cecidere in quis Au-
356쪽
s 8 C. CORNELII A cIT Ilus Atticus, praefectus cohortis, juvenili ardorein ferocia equi hostibus inlatus. XXXVlIL nox quidem gaudio praedaque
laeta victoribus Britanni palantes, mixtoque Virorum mulierumque ploratu trahere vulneratos V Care integros, deserere domos, ac per iram ultro
incenderes eligere latebras, statim relinquere: miscere invicem consilia aliqua, dein separare aliquando frangi aspectu pignorum suorum, saepius concitari satisque constabat saevisse quosdam in conjuges ac liberos, tamquam misererentur. roximus dies faciem victoriae latius aperuit vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fuga vestigia, neque usquam conglobari hostes compertum, exacta jam aestate spargi bellum nequibat, in fines Horestorum exercitum deducit. Ibi acceptis obsidibus, praefecto classis' circumvehi Britanniam praecepit datae ad id vires, praecesserat terror: ipse peditem atque equites lento itinere, Uo Ο-varum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, in hibernis locavit. Et simul classis secunda tempestate ac fama Trutulensem portum tenuit, Unde proximo latere Britanniae lecto omnis
XXXIX. HUNcrerum cursum, quamquam nulla verborum jactantia epistolis Agricolae auctum,
357쪽
ut Domitiano moris erat, fronte laetus, pectore anxius excepit Inerat conscientia, derisui fuisse nuper falsum e Germania triumphum, emptis per Commercia, quorum habitus, crines in captivorum speciem formarentur nilnc eram magnamque victoriam, tot millibus hostium caesis, ingenti fama celebrari. Id sibi maxime formidolosum, privati hominis nomen supra rincipis attolli frustra studia fori, & civilium artium decus in silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet: cetera utcumque facilius dissimulari, ducis boni Imperatoriam virtutem esse. Talibus Curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit, reponere odium, donec impetus famae, favor exercitus languesceret: nam etiam tum Agricola Britanniam obtinebat. XL IG1Tυ triumphalia ornamenta, Winlustris statua honorem, quidquid pro triumpho datur,' multo verborum honore cumUlata, decerni in senatu jubet, addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atilii Rufi consularis,is majoribus reservatam. Credidere plerique libertum exsecretioribus ministeriis misctum ad Agricolam, codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse, cum praecepto, ut, si in Britannia foret, traderentur: Umque libertum in ipso freto Oceani obvium Agri.
358쪽
sso C. CORNELII UT Icolae, ne appellato quidem eo ad Domitianum remeasses sive verum istud, sive ex ingenio Ρrincipis fictum ac compositum est. Tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam
tutamque. Ac ne notabilis celebritates frequentia occurrentium introitus esset, vitato amicorum ossicio, noctu in Urbem, noctu in palatium, ita ut praeceptum erat, venit exceptusque brevi L lo,, nullo sermone turbae servientium immixtus est. Ceterum ut militare nomen, grave inter otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem atque otium penitus auxit, cultu modicus, sermone facilis, uno aut altero amicorum comitatus
adeo ut plerique, quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso aspectoque Agricola, quaererent famam, pauci interpretarentur. XLL CR ΕΗRo per eos dies apud Domitianum absens accusatus, absens absolutus est causa periculi non crimen ullum, aut querela laesi cujusquam, sed infensus virtutibus Princeps ti gloria viri, ac pessimum inimicorum genus, laudantes. Et ea insecuta sunt reipublicae tempora, quae sileri Agricolam non sinerent tot exercitus in Moesia Daciaque, mermania Pannoniaque temeritate aut per ignaviam ducum amissi tot militares viri cum tot cohortibus expugnati, capti nec jam
de limite imperi ripa, sed de hibernis legionum possessione dubitatum. Ita cum damna damnis
359쪽
AGRIco LA. 351 Continuarentur, atque omnis annus uneribus, cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola comparantibus cunctis vigorem, constantiam, & expertum bellis animum, cum inertia formidine eorum. Quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque aures verberatas, dum intimus quisque libertorum amore, fide, pessimi malignitates livore, pronum deterioribus rincipem exstimulabant. Sic Agricola simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum, in ipsam gloriam
XLIL ADERAT jam annus, quo proconsulatum Asael Africae sortiretur, & occiso Civica nuper, nec Agricolae consilium deerat, nec Domitiano exemplum. Accessere quidam, cogitationum Principis periti, qui iturus ne esset in provinciam, 'ultro Agricolam interrogarent ac primo occultius ' quietem Motium' laudare, mox operam suam in adprobanda excusatione' offerres postremo non jam obscuri, suadentes simul terrentesque pertraxere ad Domitianum qui paratus simulatione, in adrogantiam compositus, laudiit preces excusantis, , cum adnuisset, agi sibi gratias passus est nec erubuit beneficii invidia salarium tamen, proconsulari solitum offerri, Qquibusdam a seipso concessum Agricolae non dedit sive offensus, non petitum, sive ex conscientia, ne quod vetuerat, videretur emisse. Proprium humani in.
360쪽
ssa C. CORNELII A cITIgenii est, odisse, quem laeseris Domitiani ver5
natura praeceps in iram,is quo obscurior, eo irrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur quia non contumacia, neque inani jactatione libertatis, famam fatumque proVocabat.
Sciant, quibus moris est inlicita mirari, posse etiam sub malis Principibus magnos viros esses obsequi- iamque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum reipublicae sum, ambitiosa morte in
XLIII. 1N1 vitae ejus nobis luctuosus, amicis tristis, extraneis etiam ignotisque non sine cura fuit. Vulgus quoque, hic aliud agens populus,
8 ventitavere ad domum .per fora, circulos locuti sunt nec quisquam, audita morte Agricolar, aut laetatus est, aut statim oblitus est. Augebat miserationem conflans rumor, veneno in- terceptum ' Nobis nihil comperti firmare
ausim ceterum per omnem valetudinem ejus, crebrius, quam ex more principatus per nuntios
visentis,is libertorum primi, wmedicorum intimi venere sive cura illiid, sive inquisitio erat. Supremo quidem die momenta deficientis per dispositos cursores nuntiata constabat, nullo credente, sic adcelerari, quae tristis audiret. Speciem tamen doloris animo vultuque prae se tulit, securus amodii, qui facilius dissimularet gaudium, quam