De contaminationis apud Plautum et Terentium diversa ratione [microform]

발행: 1910년

분량: 41페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

1쪽

aS par of the Foundations of Western Civiligation Ρreservation Ρroject

funded by the

Reproductions may noti made Without permission hom

Columbia Universit Library

2쪽

COPYRIGHT STATE MENT

3쪽

DE CONTAMINATIONIS APUD PLAUTUM ET

PLACE

DATE

4쪽

COLUMBI UNIVERSIT LIBRARIES PRESERVATION DEPARI MENT

BIBLIO GRAPHIC MICRO FORM ARGET

Origina Materia asilinae Existin Bibliographic Record

5쪽

Conti meter

ll illi illi illis Illi illi illi illi si

ia M.

l. 8

6쪽

QVAΜ SCRIPSIT

AD SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

PHILOSOPHORUM H ΝΕΝSIUM ORDINE

RITE INPETRANDOS

7쪽

Praefatio.

Plautum atquo Terentium tabularum suarum exeimplaria Graeca non verbum de verbo in Latinum convertisse, sed multa mutasse, saepius etiam fabula Graeca contaminasse '', i. e. alteri tabulae partes alterius exemplaris inseruisse, omnibus satis notum est. Cuius igitur horum poetarum ut artem fabulas componendi penitus perspiciat atque cognoscat interest, non ad eas inprimis sabulas oculos convertet quas integras Latine reddiderunt, sed fabulas contaminata tamquam in Sua membra iliscernere et inquirere conabitur, quid poetae ex aliis exemplaribus petiverint, quid de suo addiderint. Plautum alio modo atque Terentium fabulas Sua contaminasse iam Leor perspexit potius quam ostendit, si quidem de Plautina ratione contaminandi haec verba facit se Dies inddi hun stl0seu Ansange de Versalirens, das ir et eron in holium Masse verseineri Wiedurfinden. Quo autem modo ratio contaminaiidi lautina et Terentiana inter se differat, neque Le neque qui Squam alius virorum doctorum, quamquam haec quaestio ad indolem poetarum ponderandam summi momenti Videtur SSe diserte explanavit: iuin etiam nonnulli viri docti vehit M. Franckenus. et Th. Hasper i contaminationem Plautinam et erentianam promiscuam linbuerunt.

8쪽

Itaque per me rem actam non SSe persecuturum, si quaeram, quae ratio intercesserit inter contantinationem lautinam et erentianam. Quam disputationem ita instituam ut primum de Milite glorioso, Poenulo, Seu dolo agam, quas sabulas Plautinas contaminatas esse pro certo habeo deinde oculos ad sabulas Terentianas Andriam, delphos, unuchum convertam, qua contaminata esse Terentius ipse in prologis dicit, tum denique exponam, quam diversam rationem Plautus et Terentius in tabulis contaminatis componendis secuti Sint.

A. De ratione contaminandi Plautina.

I. De Milite glorioso. l. De actu primo Militen gloriosum in numero sabularum contaminatarum habendam esse G. . Becher primus contendit ratus primam Scaenam huius sabulae ad idem exemplar Graecum atque scaenam IIIo Eunuchi erentianae, id est ad Menandri Colacem, esse referendam his de cauSi S primum enim magnam inesse similitudinem in militum et parasitorum personis utriusque fabulae tractandis deinde hanc scaenam prologo praemiSSani laxo vinculo cum reliqua subula coniunctam

esse tum parasitum non prodire nisi in unam hanc Scaenam.

Quae argumenta nullius momenti esse mihi videntur. Atque primum quidem haec scaena ab unuchi II I abhorret, quod hoc loco miles rebus bello gestis et eximia pulchritudine gloriatur, illo autem loco familiaritate cum rege ipso coniuncta et ingenii acumine. Neque offensionem in eo OSitam SSe, quod haec Scaena prologo praemissa est, elucetis Donati verbis, quae docent saepius in abulis prologum primum locum non Obtinui8Se praes Phormionisci l): , nam ossicium prologi ante actionena quidem rei Semper est, verumtamen et post principium sabulae inducitur, ut apud Plaut uni in Milite glorios et apud ceteros

magnae auctoritati ueteres poetas.' Ac ne eam quidem senten-l G. A. Becker De comicis Romanotum sabulis maxime lautinis quaestiones, Lips. I 837, p. 82 sqq.

tiam Becheri, qua exponit hanc scaenam cum reliqua tabula lax vinculo SSe coniunctam probandam esse iam ridericus Schmidi , eo l. c. p. l6lli 62) Ηa8per t. c. p. . 6 recte demonstraverunt. Qua caena ineunte militem et parasitum in sorum se conferre versus 72-78 docent. Quibus cum Versibus congruunt ei Sus 858, quo Palaestri Lurcioni minatur iam hercle esto emian addiιcum a foro et versus 30 93l, quibus alaestrio dicit eoo ad forum illum conueniam atque illi hunc unulum dabo. Praeterea cum milito in Drum proficiscente optime miles a foro initio actus IV rediens congruit. Etiam Lorengi uir hanc scaenam ex ali exemplari Graeco atque ceteros actus fluxisse contendit existimans illam a Plauto ipso cum ceteris actibus ita copulatam esse. Quae Lorengii sententia verisimilitudine omnino caret, quod etiam alia ratio actum primum cum actibus III- coniungendi accedit quae nequaquam a poeta Latin ipSO effecta 88 potest, Sed in argumento sabulae posita est. In prima enim Scaena miles eximia pulchritudine sua gloriatur sv 68): imiast miseria nimis pulcrum esSe hominem, et Artotrogv8, qui aSSentat0ri partes agit, militem

cum Achille pulcherrimo comparans v. ll62 dicit omnes ululieres eis invidere quae cum milite cubare possint v. b).Τotum autem consilium militem decipiendi, quod Palaestrio, Acroteleutiunt, Milphidippa per actu ΙΙΙ- sequuntur, in eo positum est, quod miles salsam opinionem de pulchritudine sua habet sci verba quae Palaestrio versibus 775-778 facit). Quod

parasitus tantummodo in hac caena versatur, ei rei multum esse tribuendum mihi non videtur; an quicumque nonnullas Phlutinas aut Terentianas fabulas perlegerit, προσωπα ποοτατικά

saepius inveniri non ignorabit ') ut illud argumentum a Bechero

9쪽

allatum silentio praeteream. Quae cum ita Sint Scaena rima non modo cum actibus III- coniuncta si sed etiani illos actus optime praeparat. Itaque actum primum eiuSdem exeniplaris Graeci atque actus III, IV V esse Schmi diiuna Leonem,

Hasperum Secutu contendo.

Quibus absolutis restat, ut Schmidtii l. c. p. 393 Sententiae mentionem iaciam, qui versu 1-b huius Scaenae a

Plauto de suo esse additos ex eo concludit, quod alles virtutem Suam tantummodo his versibus praedico et quod in illis versibus nonnulla in sint, qua hominibus Atticis minime placere potuerint. Cui sententiae iam asper t. c. p. 6 repugnavit dicens: inimia . . . Virtutum praedicatio militi non minus apta est quana pulcritudinis et si in reliqua sabula numquam reditur ad illam rerum gestarunt tamam, hac in re non vitium, sed virtutem poetae agnosco. Schmidii opinionem probabilem

non esse iam titulus ipse huius fabulae Miles gloriosus indicare mihi videtur; nam quid militis gloriosi angi proprium est quam rebus bello gestis gloriari Actus Ι ΙΙΙ, IV V igitur

unum continent argumentum et simplex, quo id spectatur, ut miles dolo a Palaestrione excogitato decipiatur. Illorum actuum exemplar Graecum lagon videtur fuisse secundum prologiversum 86 Alazon Graece huic nomen est comoediae. Quaeramus nunc, Retu Secundu quoquo num X Alagone deSumptus sit. si . De actu secundo Actum Secundum X alio Xem

plari Graeco atque ceteros actus fluxisse primus Orengius L . p. 3 sqq. demonstrare Studuit quem Schmidtius i. c. p. 393 sqq.), an genus ), Leo l. c. p. 62ll63 secuti sunt. sententia horum virorum doctorum Hasper t. c. p. l Sqq. dissentit qui fabulam Plautinam proxime ad lagonem Graeci poetae sabulam, accessisse putet Miles gloriosus enim in duas

Stellun tiat Grumio in de Mostellaria, Thesprio im Epidicus, uri aucti Terena ero tinet rei tucke Andria, hormio, Hecyra mi ei ne persona prolatica nirgend aber is die usschliessun einer Olchen erson vota de meiterentnt icheluia dormandiun so oschielit motivieri, te betin Artotrogus 948. I P. Langen Plautin Stud. Heri 1886 p. 3l3 sqq.

partes dividi potest, u irum altera id spectat, ut miles ludificetur aut. Ι, ΙΙΙ-V), altera, ut servus eius decipiatur laci. II),

neque alter altera praeparatur aut continuatur. In actu secundo Servus pariete persOSSO eluditur, in ceteris actibus miles per

virginem fingentem sese vicini uxorem militis amoris cupidam esse decipitur. Actus secundus e tota tabula facile eximi potest, quod paries persos su in actibus ΙΙΙ- omnino neglegitur. Sod illi actus cum actu II non modo non coniuncti Sunt, Sed etiam cum pariete perfosso videntur repugnare. In I 2 enim Palaestrio a Periplectomen certior tactus Servum quendam per

impluvium militis Philocomasium atque hospitem in senis domo osculantes vidisse deliberat v. 96-230), quid sibi faciendum

Sit, ne a milite propter parietem a Se per 8Sum poena afficiatur. Deinde Periplectomenum in regionem astutiarum Suarum inducit haec verba faciens v. 235-237): Pa Emι meus elephanti corio circumtentus non suo, Neque habet plus sapientia quam lapis. P0 Eoo istuc scio. Pa Nunc sic rationem incipisso, hanc instituam astutiam. Qui versus satis perlucide demonstrare mihi vid senturiataostrionem militis stultitia confisum hunc dolum ad

militem ipsum decipiendum excogitasse. Sed in fabula Latina hoc dolo nemo nisi servus militis illuditur. Ad Pyrgopolinicem

ipsum ludificandum Palaestrio novum consilium ab hoc alienum in actu II capit. Militem in eo exemplari Graeco, cuius actus I est, eodem

modo, quo ServuS illuSum SSe, non modo e verSibu Supra commemoratis, Sed etiam e verSibu 246-2b elucet Periplectomenus enim iubetur Philocomasium de consilio a servo excogitato certiorem facere, ne titubet, Si exquiret ex ea miles . Deinde explicatur, quot perfugia virgo sibi ad excusationem Sumere OSSit. Si amba videre in uno miles concilio volet . Sod in Plauti sabula miles neque ex ea exquirit' neque Ru bRS Sorore videre cupit. Quo modo concinnitas fabula delotaeSt, quod Spectatores, qui militem quoque pariete persosso illusum iri sperant, valde decipiuntur; nam mile per actuSIII-V, ut iam supra exposui, a virgine fingente Sese Periplectomen uxorem esse ludificatur. Quin lagon illa duo argumenta plane inter se diversa non continuerit, vix dubium esse

10쪽

- potest. Itaque rectissime Schmidtius, oretigius, an genus, eo actum secundum Militis gloriosi e sabula nonyma B), ceteros actus ex lagone A fluxisse contenderunt. Et in B et in adulescens ab hospite quodam adiutus dolo a servo callidissimo excogitat amicam rivali eripuit. In utraque fabula igitur

eaedem personae in Scaenam prodierunt Sed ratio, qua mulier abducta est, in altera sabula diversa fuit Plautus initium fabula B exemplari A inserens ad lagonem argumentum fabula Malienissimum addidit et hoc modo contaminans Militem gloriosum maiore vita exornavit. Prologus sine dubio eiusdem exemplaris S atque actu Secundu S, quem praeparat, Xcepti Suersibus 79-99, quos Plautus de suo videtur addidisse. Cui sontentia ab omnibus fere viris doctis probatae nuper I h. ahridis' repugnat Militem gloriosum omnino contaminatam

non esse existimans Actum Secundum enim artissime cum actu quarto coniunctum ex eodem exemplari atque actum quartum l. e. ex Alagone fluxisse, primum tuod versibus l088-I0, 9, 1154 Itb Philocomasium Periplectomeni domi esse diceretur. Re vera versibus 1089-l09 scaena IV 2 exeuntis Palaestrio Milphidippam Philocomasio imperare iubet, ut per parietem

perfossum militis domum transeat. Sed mulierem per parietem perfossum in Periplectomeni domum hoc actu transire omnino Opu non St. Praeterea amicam in senis domo versari nunc demum comperimus. Itaque recte iam Leo l. c. p. 63 illos VerSus Supervacaneo a Plauto quasi ad compages contaminatione ortas obtegendas de suo additos esse suspicatus est. Valde autem aliridis errat existimans secundum versus 154ll 155 Philocomasiuni in Pori plectomen domo ei Sari: Domi esse ad eam rem uideo Siluui satis:

quod, dum Pleusicles haec verba facit,

Ipse miles concubinam intro abiit rufum suum Ab se ut abeat cum sorore et utre Athenus il 45 lta 6).

Aliud argumentum a Th. ahride adductum, quod Soror gemina Saepius in actu quarto commemoretur v. 974 Sqq. li 02,li46, 313, 315), nullius momenti esse iam desiner i intelloxit: Ebenso eicii findet sicli akridis it de Tatfacho ab, das diu fingieri Schwestor ei de gangen Weiten Lis heine, abor auch nichi die seringst Ilolle spieit; hi genugi es, asssio in uarma neben dei multer euaniat ird. sententia autem Kakridis, qua docet Philocomasio dialogum Pyrgopolinicis

cum Palaestrione habitum auribus accipiendum Sse, ut parteSSua bene agere possit ea de causa abhorreo, quod omnia a SerV ita praeparata Sunt, ut mulieri tantummodo militis mandato abeunti oboediendum sit. Plautus igitur ad fabulas coniungendas versus 1089-l093 de suo videtur addidisse. Praeterea in Milite glorioso non modo matrem, ut in lagone, Sed etiam Sororem geminam ad Ρhilocomasium domum reducendam advenire iussit. 3. D actus tertii scaena prima. QuamquRm actum tertium universe ex lagone fluxisse Supra expOSui, tamen dubitari potest, omnesne versus huius actus lagoni attribuendi sint. Post quani Sceledrus, qui a Periplectomen in actus Secundi Scaena Sexta vituperatur atque caStigatur, qu0d hospitam eius ludificaverit, timens, ne a milite summa poenis afficiatur, aufugit, Periplectomenus domum redit haec verba

Redeo in senatum rusum nam PalaeStrio Domi nunc apud est, Sceledrus nunc autemst foris Frequens senatu poterit nunc haberier.

Qua de ro ille senatus labeatur, vix cuiquam dubium 8SepoSsit. Postquam Sceledrus aufugit, restat, ut mile quoque decipiatur. Quomodo Pliilocomasium ei eripienda sit, Periplectomenus, Pleusicles, Palaestri intus considerabunt. Actu tertio ineunte Palaestrio solus domo Periplectomeni exit, haec verba revocan v. 96-599):

SEARCH

MENU NAVIGATION