장음표시 사용
1쪽
AMPLISSIMO ORDINI PHILOSOPHORUM MARBURGENSIUM
5쪽
Nullum prosecto litterarum Graecarum genus tam varia tamque diversa posteritatis iudicia expertum est, nullum adeo tum summis laudibus elatum tum invido
dente morsum St, quam priSca quae Vocatur comoedia.
Multi enim inter recentiores, imprimis inter Francogallos extiterunt, qui nimis iniquas et asperas de comoedia Graeca eiusque principe Aristophane opiniones, iam ab antiquitate traditas audoque cupidius animo perceptas, SuperStitiose Servarent, qui Aristophanem nonnisi lusibus iocisque inficetis, impudentibus et quamvis infimae plebi acceptis homino tamen liberali indignis insignem fuisse censerent, ac quod superesset laudis sua ipsum polluisse allignitate et maledicentia arbitrarentur, qui denique contemptis et abiectis curris, quales omni aeta apud omnes gentes prO- ferro solet haud multo superiorem eum esse iudicarent. Quae iniquae voces quod nunc demum paene pror-Su conticuerunt, eius rei praecipua laus Germanis tribuenda est. Imprimis enim in Germania patria nostra, cuius propriam esse veritatis investigationem ingeniorumque iustam aestimationem gloriamur, caeco Contemptorum impetu magna doctorum virorum cohor compescuit ita,
ut 0Stra aetate inter eruditos Aristophane ingenii scripta poetica quidem virtute eminentissima esse conStet, et Omnes I
6쪽
foro nunc eant in Platonis philos0phi sententiam, qui venustissimo epigrammate de Aristophane ita praedicat i)A χαριτες ει ιενός τι λαβεῖν Irερ υχὶ ξεσεiTaιοὶτουσαι ψυχὸ ν ευρον ριστοφανους. Iam si quaerimus, unde tam di Versae et ignominiosae sententiae existere potuerint, et quo modo factum sit, ut tot
viri, et ipsi poetici ingenii haud expertes, Aristophanis
gloriae tam infense reniterentur, causas eius rei potissimum in singulari priscae comoediae Graecae indole ac natura posita eSSe reperiemus, quippe quae tota nitatur in vitae et publicae et privatae rationibus plane diversis a recentiorum aetatum institutis et moribus. Quare valde erraverunt ei, qui iudiciorum suorum rationibus a recentium populorum vel ab ipsorum Atticorum comoediae novae indole petitis sententias de prisca comoedia minus iuste protulerunt. Facturus igitur operae pretium mihi videor, si priscae comoediae Graecae originem naturam, formam et legeS, quantum Secutus Virorum doctorum et antiquitatis et nostrae aetatis iudicia ex ipsorum poetarum imprimis Aristophanis reliquiis enucleare eas possum, breviter exponere
Iam suis temporibus comoediae origines in obscuro latuisse gravissimus auctor est Aristoteles ), et nostra demum aetas collectis veterum testimoniis id quidem divinando assecuta St, ut Si non certa affirmare possit, tamen
quae probabiliter antiquissimae fuerint istorum poematum formae indagaverit. Id quidem certum est, incunabula infestis Dionysiacis posita esse, et ad choros phallicos ab initio ea pertinuisse colligi potest e verbis Aristotelis his: δ)1 Cf. Vita histoph. p. Imm Bekh. p. 15, Thom Mag. Vita A r. aΡ. eis. p. XL, vita lat. Olympiod in calce Diog. Laert. p. 585; non esse mihi videtur, cur his auctoribus fidem non habea mus neque repugnat epigramma eis, quae lato in Symposio do
7쪽
quidem carmina pluillica messis potissimum et vindemiae tempore non sine lascivia hominumque initio tento cavillation in Dionysi honorem ab agrestibus canebantur, qui solemni pompa incedente faecibus lite ora peruncti phallum qui vocatur, sertilitatis symbolum, circum portabant.
omnino vero in urbe primo choro comicos versatos esse
negari debet; etenim si in arbe mansissent ibique comoedia exculta esset, nullo modo tantopere latere potuisset, ut iam Aristoteles eiusque aequales initia ignorarent i). Iam sponte intelligitur, plures coniunctis opibus privatis unum chorum instituisse, qui e voluntariis compositus a vico ad vicum procedebat et locis idoneis phallica canebat delectabatque saltationibus colonos. Cum igitur hi chori non in uno loco manerent, sed ab altero ad alterum pergerent, plata Stris opus habebant, quibus vecti praetereuntes traducerent et de quibus descendebant, ubi saltationes agere incipiebant'). Quae vero fuerit phallicorum carminum natura, X ipsius Aristophanis exemplo ), comparatis posterioris temporis phallicis, apparet ), quae quamquam ab antiquis illis,
quibus comoedia originem debet, diversa, tamen quodammodo eorum indolem retulisse existimanda sunt. Fuit igitur carmen phallicum hymnus, in Dionysi honorem, qui ipse ebrietatis et lasciviae prae se ferebat Speciem a choro in duas partes diviso vicissim cantatus, cui oppi rhema succinebatur a chorago vel potius ipso poeta. Quo ep-pirrhemate obvium quemque insolentissima audacia ac procacitate perstringebat, cum in ipsis hymnis singulorum
8쪽
hominum cavillatio item et irrisionem locum non habuisse probabile sit ); reetequo Welcherus et O. Mi illorus Ranarum chorum ex mysti compositum antiquissimae comoediae imaginem praebere iudicaverunt Hymnum igitur, qualis est Aristoph. Ach. 237, coniunctum cum epirrhemate, quale ipso Aristophanes Ran. 416 servavit, prima comoediae elementa fuisse arbitramur ). Ac priorem partem popularia
carmina continuisse, quae sine altioris artis cultura, tamen numeris quibusdam adstricta a patre filio traderentur, pro babile est, posteriorem autem αὐτοσχεδιαστικον fuisse eertissimis Aristotelis aliorum testimonii constat. Si quaeramUS, quaenam comoediae pars e hi cantilenis orta esse possit, de dramaticis quae proprie dicuntur Omnino negandUm est, eum certum Sit, Omoedia primis illis temporibus a solo choro actas esse et phallica
carmina dramati nec formam nec naturam habuisse Neque de reliquis chori cantici cogitari potest, quia forma
et argumento diverSissima Sunt et ipsius Sermoni ratio aliam originem prodit atque Acharnensium chori cantilena supra laudata, quae Vere phallica vel certe ad talis cantilena imitationem composita est, ab omnibus aliis Aristophanis et nverSae comoediae cantici tam diversa est, ut hac ipsa re quantum sit discrimen inter chori comici carmen et phallicam cantilenam, acile appareat. Cum vero traditum Sit, ea carniina Dionysi laudes et singulorum hominum irrisionem continuisse, iam ipsa eorum natura facile eo adducimur, ut parabasin eam comoediae partem SSe Statuamus, quae ab illis originem duxerit ac talis primitiVae parabaSeo antiquissimum eXemplum sunt noti illi Versus, sive recte sive falso Susarioni tribuuntur: κουετε λευ , λυσαρ ων λεγε et ad κτλ. Iam cum constet, pristinis illi tomporibus ipsum poetam choreutam fuisse et chorum in scenam produxisse, quod Aristophanis tempore a nullo comoediae poeta factum esse
certe Scimus, id quoque, quod chorus in parabas poetae quasi persona indutus loquitur, ex pristino more, quo idem
1 Cf. olster, de comoediae Graecae paraba8 p. 60. 2 Cf. . . Mulier in Rhein Mus fur Philol. V p. 342 sqq.
9쪽
fuit choro ut idem poeta, explicari potest. Quae cum ita sint, eando in omnino vindicabimus sormam et naturam phallico carmini, qua initio in parabas obtinebat ). Comoedia autem cum postea artificiosius excoleretur et ad tragoediae exemplum alias quoquo chori cantilonas reciperet, hanc partem, quae populo in deliciis erat, retinebat ita, ut ex scenae usu immutaretur ideo quo a pha icis cantilenis, quae alia ratione et alias ob causas mularentur, plane diversa fieret. Quomodo vero ex his quae exposuimus exiguis incunabulis comoedia enata sit et quibus gradibus ad artificiosam quandam perfectionem pervenerit, neque o certe
affirmare possumus neque veteribus ipsis notum suit ). Afferre tamen possumus etiam e litteris Latinis Xemplum, quod o similibus initiis ortum dramaticae poesis genia QVa- Sit - Fescenninos dico, qui originem ex usu hominum agrestium ducunt, condita post frumenta versibus alternis opprobria rustica fundentium ). Ac primus quidem omnium Susario. Megarensis ex patria Tripodisco in Atticam profectus, apud Icarios, DionySiacorum Sacrorum cultu nobilitatos, versibus comoediam docuisse creditur ε). Quae si ora sunt, recte efficit Meinehita S, quae St. Scen. Spec. I, ut sunt Sane meo iudicio Verissima, non dubitari posse videtur, quin prima Atticae comoediae paullo artificiosius excultae initia a Megarensibus sint repetenda. Idque ipsos Megarenses etiam sibi persuasisse praeter Aspasium ad Aristot Eth. Nico m. IV, 2 docet nobilissimus locus Aristotelis, quom et ipsum Doriensibus hac in re palmam his orbis detulisse quivis sentire queat ): ἀντιποιουνται λῆς stεν .c0lic dici οἱ Μεγαρεῖς
3 Cf. Hor. p. II, 1 145 Virg. Georg. 285. 4 Cf. Suhol. Dionys Thrae p. 748, gotZes P. Uranie Aucted. vol. III p. 336 et Benti Phalar od Lips. p. 262.5 Aristot Poet. III, 5.
10쪽
petitum, id ion magni isse faciendum arbitror; nomenoni istud aliter explicandum et a Verbi ἡκ 0μος, . slια- ειν derivandum esse nunc inter plerosque . Viros doctos constat ) Gravius alterum argumentum est, ex populari
quod apud Megarenses floruit imperio ductuma atque quam Megarensium temocratiam intellexerit aristoteles recte interpretatus est ei ne hius L .: , Noli dubitare, inquit, ,, quin eam Negarenses democratiam intelligi voluerint,
quae breVi post expulsum Thea genom l. XLIII et XLIV instituta fuit quaeque dem agogis plebeis dulci libertatis
potu inebriantibus, in effrenem plane licentiam degeneravit. Illo igitur tempore ludicra ista Megarica, tum demum ad ludi publici rationes conformata, Susarione auctore in Atticam immigraverunt Quorum lusu iam comicorum facetiis quamquam Megarenses ma Xime optimate carpsisse vel ex eo intelligitur, quod ipsi comoediam florente apud
se democratia natam esse a8SeVerabant, omnino tamen, antiquissimae huius apud Megarenses et Icarios comoediae quae indoles et ratio fuerit, in incerto positum est Cum autem populare Megarensium imperium laud multo post originem suam Plutarcho teste in petulantissimam licentiam degenerasset, haec quoque nova quibus utebantur ludicra ad summum audaciae gradum perducta et ad proca cissimas cavillationes delapsa esse videntur Atque haec artis suae initia etiam postea, atticorum comoedia iam ad egregiam elegantiae et festivitatis laudem exculta. ita tenuerunt Megarenses, ut neque polituram iis neque artificium adderent, utque Attici poetae omnino Megaricam
1 CL nonym de com p. XXVII, Bocklii Siaatshausti. d. Ath. II p. 363 O. Mulier, Dor. II p. 351.2 Plutarch. Quaest Graec. p. 295I .