장음표시 사용
13쪽
Si quis per rudera Delphorum nunc fossione peracta deambulat, iam primo adspectu non potest non agnoScere quam multa sint illius aetatis uestigia qua Romani imperatores Graeciam summa potestate regebant. Consulto enim omnes aedificationes praetermittat quas in temporibus Byzantinis exstructas esse liquet, scilicet ἁvαλημματα pessimi generis quae in inferiore sacri periboli parte supra uiam
sacram adhuc conspiciuntur; et miseras rudesque quattuor aut quinque christianorum sepulturas quae ad primum uiae sacrae flexum, supra thesaurum Megarensibus adiudicatum, erutae sunt; et ingentem molem landamentorum quibus .
Nicola ecclesia fulciebatur; et latericium aquarum ductum quem e Cassotide defluxisse uerisimile est quemque diruere, ut caput thoracemque ahenei Aurigae inueniremus, coacti sumus. Suppetunt prosecto quae aetati antecedenti uindicare nobis liceat. Primum uia sacra, a platea unde originem ducit atque a gradibus quibus adhuc τεμέvους saeptum ingredimur usque ad finem ante templi frontem, eademque uia producta usque ad opisthodomi plateam, imperatorum
tempore paene tota resecta est. Quod testantur permultae ueterum saeculorum inscriptione quibus constrata est, dedicationes scilicet aut acceptarum XpenSarumque pecuniarum tabulae. Huc accedit quod statuarum bases secundum illam uiam crebrae Occurrunt, in uicinia templi, ut
14쪽
fit, densius stipatae. Extra periboli muros ab utraque parte balnea patebant: hypocausti uestigia occidentem
uerSus remanent, Sed multo maiores erant thermae quae ad orientem spectant. In his locorum instructio adhuc cernitur, et cellae unius aut alterius pauimentum, uermiculato emblemate stratum Aquae in magnum receptaculum colligebantur quod tanquam planissimo documento nobis est, nouum rerum ordinem extitisse : porticum enim multo uestustiorem et πωρ tuain columnis exstructam Romani, aut
Delphi Romanis iubentibus accomodauerunt utilitati clausisque intercolumniis ingentes muros erexerunt quihu sornix imposita est. Eodem modo in compluribus locis et intra periboli saeptum antiquos muros, siue sodomi erant siue ex polygoniis lapidibus constabant, quasi duplicauerunt :nunc etiam multis eorum laterarii incumbunt Ante omnia hic memoranda est platea quae ante opisthodomum templi olim pandebatur, quae aediculis aliquot ex latericiis illis muris exstructis dimidio minor facta est. Statuis quoque sacram Apollinis sedem adornauerunt quae Si non signa ceteraque graecarum artium capita a Sulla et Nerone sublata pensabant at nonnullorum locum tenere uidebantur. Velut in una ex eis cellis quae plateam ante opisthodomum praetexebant intimo parieti applicata stabat pulcherrima Antinoi emgies et in ipsa platea rotunda basis cuius inscriptio periit, quam imperatoris alicuius statuam tulisse consentaneum est. Adde hominis barbati caput quod I. Pomlo primus illustrauit , aliudque
l. Libri qui Beitraeste v Topographie non Delphi inscribitur p. 110- 11 et tab. XIII.
15쪽
quod nostra sossione in solem productum est cir an cincinnulis raris non tam angustata quam circumscripta, tenui-culu uultus, acres Oculi barba ne superiore quidem labro admodum abrasa, paruae aures, nasus assatim prominens, omnia ita ad unguem elaborata, ut artificem opus proxime ad ueritatem adduxisse etiam nunc iudicare possis. In maius sane extolleremus hominum industriam qui Romanorum imperatorum aetate Delphis uixerunt, si eorum reliquiis omnia antiquiorum temporum uestigia Operta atque obruta esse contenderemus. Illae tamen reliquiae Delphis sicut Eleusine crustae modo ceteris superpositae sunt nam fodienti prius obuiam fiunt, ut ita dicam, Romani, dein Graeci, quorum pauca non commutata illi reliquere. Et in aedificiis quae intacta seruauerunt, et in ei quorum labantes partes restituere necesse habuerunt, et in omnibus ubique muris quorum planities etiam tum uacabat,
homines illius aetatis titulos incidendo exsecuti sunt. ihil tum quadratariorum libidinem effugit a podio et diazomate theatri usque ad capitula cohamnarum quae porticum thesauri ab Atheniensibus dedicati sustinebant meque, quod saeculis proxime praegressis fieri solebat, inscriptiones quibus mancipia tanquam Apollini Pythio uendita e seruitute liberabantur ceteros titulos numero superant. In marmoreis parietibus thesauri qui Cnidiis tribuitur decreta
continuabantur quibus ciuitas aduenis impertita erat, et perlaequenter uerbis in breuissimum coactis ob δεΤυα
Λελεοὶ Δελφι ἐποιησαv. ales tituli sed latius usi formulis
in muris magnae aedis insculpti sunt maxime in antis et in fronte quae ad orientem speciat; nam meridiem uerSUS
16쪽
longi parietis inferior pars, si seorsum reponas aliquot Amphictyonum decreta epistulis imperatorum quasi reseruata uidetur esse. Denique, ne plura nunc dicam de illis quae penes ἐπιγραφικη sunt, iterum hic repeto permultas statuarum bases quae non iuxta uiam sacram tantum sed undique in peribolo obuersantur, quibus nomen laudesque dedicati et non raro dedicantis quoque celebrantur. Ergo si quis monumentorum inscriptionumque copiam
aggregatam intuetur atque, Plutarchi dialogis collatis et nummorum testimonio adhibito, omnia in unum complecti tentat, is demum intellegit quo iure sacerdotum delphicorum clarissimus reuiuiscentem sua aetate Sacram urbem et
noua Pylaeae stirpe fruticantem collaudauerit. os quoque et Apollinis sedi nouo splendore fulgenti et imperatoribus paene omnibus benigna eam cura ouentibus et uiris in omni genere laudis notissimis ad templum Dei Pythii concurrentibus libenter gratularemur; sed ne specie forsitan uana illiidamur operae prelium est rem propius inSpicere. Νon enim est cur idem nobis atque lutarcho accidat qui de aequalibus aut hominibus aut rebus semetipsum inuitus in errorem inducere potuerit. Mihi tamen non est in animo omnia conigere quae Seriptores titulique de Delphis per prima p. Chr. saecula doeent. Materiam enim nondum satis digestam esse mox apparebit. De inscriptionibus tantum loquor, quarum minutissima fragmenta coniungere et quasi resarcire diu quidem conatus sum, sed frustra saepius. Hoc in libello requiras quaeso non quaecumque tentaui sed quae nunc Saltem pro certo dare po8sum. Pro lineamento maioris ualeat laboris suscipiendi
qui it absolitatues lapidum transcriptiones chartaceaque
17쪽
ectypa non amplius sufficiunt. Priusquam igitur ad lapidesipSo reuertar, complexus sum quid certi haberemus de quibusdam hominibus aut institutis quidque noui adserrent tituli quorum disiectorum membra congerere mihi datum est. Paruulorum fragmentorum regia ampla collectio : utinam contingat uerum quam plurimis tribuere locumlSed parietes delphicae aedis, in quibus sicut dixi tot documenta erant incisa, paene landitus euersi sunt. Forte extat unus aut alter lapis integer plerumque de multis permagnisque saxis quadratis quae meridiem uersus grauiore lapsu ceciderunt propter sundamentum hac parte derectum et praeceps, rustula supersunt quibus aliquot uersuum initium aut finis, requentius etiam paucissimae litterae asseruatae sunt. De labore nostro melius fortasse quam de quouis alio et nostris quam Plutarchi temporibus Heraclite illa uerba usurpanda sunt αξ οὐ et μα-εIoviset et iv ΔελφοIς οὐτε λέγε ούτε κρύπτει, ἁλλα σημαιvεt, dum mihi liosa addere et σημα Λοξιου ἄξιοv. Omnia igitur enucleari posse nemo sperat Satis nunc quidem habebo si attulero quae ad planius cognoscendam aetatem animi aduersione dignissimam utilia esse uideantur. Quaestionem certe instituere de Delphis denuo sub finem prioris saeculi magisque in priore alterius parte florentibus et specimina aliquot certissima praebere per duo huiusce libelli capita aggrediar. Quorum summam statim inuenias oportet. Priore capite de quibusdam publicis Delphorum institutis agitur et de magistratibus nonnulli quorum tempus e tiore modo definiri potest.
18쪽
Altero autem, de commercio praecipue epistulari quod inter Romanorum imperatores et Delphorum ciuitatem
1. on possui omnes doctorum uirorum libros commentariosque laudare qui ante fossione a. 1892 incoeptas de rebus Delphicis Romanae astatis tractauerunt. Quibus omnihus ut aliquid adiectum est, ita nihil aut fore nihil detractum S die documentis quae hoce in libello leges paucissima praesari necesse est. Ipse a. 1895 ad Academiam Inscriptionum et Humaniorum Litterarum lucuhrationem misi syllogenque titulorum aetatis imperatoriae es. Comptes Rendus Ac IBL 1896 pp. 86-89ὶ cuius partem auctam et nouo ordine dispositam hic praebeo. Deinde Th. Homolle, dum historiam templi Apollinis persequitur, idem propositum attigit complurosque in Acriptiones commentario bonae doctrinae pleno ornauit Bult de Corr. heli. XX p. 707-732 quarum unam aut alteram repetendam esse arbitratus Aum Ea autem documenta nondum in lucem prolata quae primum hic leges mox Annali hus Gallicae quae est Athenis scholae BCII inserta inuontes, nec eorsim posita sed secundum temporis ordinem collocata, nec disiecta Aed quantum potuero aggregata. Alii quoque tituli adiciendi sunt multi, o omnihus iusta lemmata Superimponenda. Hi en in tantum pro testimonio quaeso ualeant, illic uero digniora erunt quae publici iuris fiant.
19쪽
Pauca praest Sunt quae sacerdotum catalogo adiciam quem G. Colin nuper instruxit . Unus tamen illic deest qui sacerdotio functus esse circa medium primum . Chr. sue tum uidetur, siquidem recte coliati sunt duo tituli quorum priorem hic habes
P. Memmius Sole rus sacerdos ex eadem familia sine dubio est ortus ex qua duo alii Soteri unus pater Ctesonis qui buleuta in priore parte primi saeculi nominatur alter
20쪽
pater Clesonis et Soteri illorum quos laudat decretum imp. Hadriano iterum archonte latum . Sed cum eadem nomina frequentius in eadem domo usurpentur nec facile sit successionis ordinem illa tantum ratione determinare, praestat aliam uiam ingredi ut locus reperiatur qui Sotero sacerdoti merito uindicari possit En igitur aliorum documentum
tio lapidis scabrosa ostis littora consortim et spisse Oxaratu cum fiSSuris confundi possunt. V. 1 ante M εμγιι ος. - Eli, uidiSSo puto, et OSt nomen 'Amo. . . Aut Azρυ ... quihuS QStigii formulana et: 'ἐερευ, πολλοι, indicari non probabilo consco Nicandrum illum diu 'PRum fuisse ab sacerdote cortum est, ori Simillimum autona undem cui Plutarchus lihellum de audiendo 1, p. 37 C mi Att. s. is iod do eo ipso coniecora I. Ponato v, Xeue Iahrb. 1889 p. 550 adn. 37. - ad scaenica arto pertinet laudos quae hic et u seq. Omorantur alid dubium arbitror, sed nihil hac totius inueni quod consorrctur. - . 9 initio ii sunt duae littorve quarum priorem suisse notaui an dubitanter, sed Iuli in ton l. nam ἐτησις minimo conuonit, nescio. IIρυταυ to Delphis iam 'iario ante Chr. saeculo sui AA nouimu es mea Admin sinano du sanct Pyth. . . adn. 2.