De rebus Delphicis imperatoriae aetatis capita duo: Thesis, Paris

발행: 1905년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

Quae iam nobis documenio sunt quam attente imperator omnibus rebus delphicis studuerit. Etsi uerba eius ubique Supplere non audeo, perspicuum tamen uidetur ex . 1 - 2Sacram pecuniam ei maximae curae suisse. De ξεviοις haud scio an minime huc laciant documenta quae L. Couve BCΗXVIII p. 9 attulit ne de eo quidem quod Thessali tunc cum Delphis et de illa pecunia ei de surtis aliquot quibus Apollinis sanum expilatum est, et de Cereris amphictyonico templo dissenserunt, quicquam amplius dicere OSSum. Νisi sorte suspiceris illo tempore idem fere Delphis accidisse

quod ducentis annis ante iactum esse luculentissimo testimonio cognouimus . Quae omnia non solum comperta habet

. s. G. Colin, B XXVII p. 166-167.

82쪽

Hadrianus, sed etiam promittit se diiudicaturum esse cum Delphos uenerit. Alia quoque est quaedam difficultas de Cirrha portu naia riuare nomen Aetolorum . 6 redintegrare non dubitaui, qui aupacto prosecti litus usque ad Cirrham legere agrosque Deo dicatos colere potuerunt. Hic laudatur diuus Vespasianus cui Delphi pecuniam ut praedia Dei intacta seruarent dederant L Eorum iura tam multis impensis parata tueri uult Hadrianus, dummodo de omnibus illis rebus leges ab Amphictyonibus lata recensere potuerit. Itaque, si reuera inter se contingebant inseriora tituli fragmenta quemadmodum ea collegi a Claudio quodam Timocrate qui συvαIoari illorum decretorum non

sine acumine ut uidetur composuerat, uetera documenta ad

se mitti iubet. Et, quod magni momenti nobis est, ultimis uerbis statum amphictyonici concilii ab diuo Augusto commutatum respicit denuoque a se examinandum declarat. His primum confirmantur quae Pausanias de suffragiis Aetolorum genti detractis icopolitanisque concessis dicit . Apparetque hanc ipsam epistulam necessario ante alteram scriptam esse qua a. 25 suam de Amphictyonia sententiam cum Delphis communicare Hadriano placuit. Priusquam uero quae de illa aetatem tulerint transcribam, oportet per Dustulorum multitudinem quaeram numinitium huius quam modo exscripsi habeamus. En traduntur tituli cuiusdam pauci uersus ' qui sorsitan ex Dagmentis supra dictis continuatus fuerit.

83쪽

Litterarum quidem altitudine et sorma non aliena uidentur esse haec fragmenta a ceteris. Sed ut omittam permulta quoque alia ab eodem quadratario eodem serme tempore exarata esse, dudum persuasum habui duobus illis Dagmentis initium alterius documenti asseruari cuius uersus paullo minus longi erant quam uersus epistulae supra transcriptae Adde quod certum tempus definire non possumus quia quotiens tribunicia potestate Hadrianus donatus sit imperator nescimus Liquet autem ex . , nam illic restitutio 'Α11ριπιυοvας in dubium non reuocabitur, Hadrianum iam ad concilium litteras misisse. Quas mea quidem Sententia agnoscere licet in titulo quem inuenit ediditque . Haussoullior BCΗ VI p. 452-3. n. 4. Sed hic ipso titulus in fragmento marmoreae coronae inscriptus est. Ergo si quis coniecturam quam modo proposui acceperit, statim ex ea effici cogitabit ut sex illis calcarii lapidis fragmentis 575-1096 contineatur epistulae finis cuius in marmoreo toro initium scriptum erat. eque habemus cur miremur Hadrianum de Amphictyonibus locutum esse et de Delphis etους 'Aμεικτυοvας iv Δελφοῖς cum potius eos adloqui debuisse uideatur bl ιας) am epistula ad concilium simul atque ad ciuitatem scripta est. Contra uerbo ciμας v. 12 Delphi quidem sine dubio designantur

84쪽

78 DC IMPERATORVM EPISTULIS

sed hoc certe non significatur, Amphictyonas in initio nominari non potuiSSe.

Vtut est, coniectura enim, ut dixi, lapidum testimonio confirmetur oportet, in illo epistulae initio quaedam sic Supplenda esse uerisimillimum mihi uidetur

Quod promiserat Hadrianus se res amphictyonicas diiudicaturum esse essecit hoc documento cuius superiorem tantum partem usque adhuc repperi.

85쪽

Vtramque columnam quasi ad eundem titulum referendam transcripsi, nam duplex argumentum quod incomposite altera tractatur non solum primis epistulae uerbis praedicatum est 'Aμφικτυοvειας, Πυθι ovj, uerum etiam in priore columna iam promiscue attingi uidetur.

86쪽

80 DE IMPERATORI in EPISTULIS

Postquam enim de illis qui certa quadam lege Pythiorum certaminibus aderant pauca edixit Hadrianus u. 7-12 . ad suffragia pergit quae gentes Amphictyoniae participes inde

ab Augusto habebant. Cum v. 3-5 alterius columnae si contuleris ea quae Pausaniae de re amphictyonica debemus, probabis in v. 13-14 prioris columnae illarum gentium nomina restituta esse . a Thessalis sex totidemque icopolitanis suffragia impertita erant et illis praesertim quod ueteres populos Aenianes Dolopes alios in unum cum hes-

Salis redegerat Augustus. Itaque . 5-l6 τῶ, θυῶ, leto, τη Θεσσ αλι ι ληκόveto; legi res ipsa postulat. Sedi. 17 aliquid plane noui apparet si quidem recte, ut Opinor, Νέρ iis, hic laudatur. De erua enim si ageretur, Diuus

praenomen non missum esset. eronem uero rebus

amphictyonicis operam nauauisse inauditum est, atque illo quoque epistulae loco Hadrianum de concilio amphictyonico

reuera locutum esse puto, quanquam diuersa miscere uitam dictum est et in aliam rem transcurrere amauit.

Quod planius etiam intellegitur ex altera eiusdem epistulae columna cuius decem uersus integri seliciter seruati sunt. Hic enim quo dicendi genere subtilissimus ille imperator usus sit pernovimus. Postquam de Amphictyonia iterum tractauit, et de sententia a se ipso in senatu lata, atque pronuntiauit Atheniensibus Lacedaemoniisque propter ueterem patriae laudem distribuenda esse illa suffragia quae Thessalis supererant, iterum ad Pythia sine transitu currit poenasque indicit contra eos qui legem decertaminibus positam non obseruauerint. Qua de re non omnia mihi quidem plane perspicua esse lateor, nam πυλαια u. 6 nisi de conuentu hieromnemonum intellegi non potest r

87쪽

difficultates enim tam cito extitisse inter sacram urbem eiusque suburbium Pylaeam non probabile uidetur, nec de Thermopylis cogitare licet quae illa aetate non iam ita

nominabantur.

Maioris prosecto moiventi nobis esset scire quid Hadrianus de Thessalis dixerit ις lapis fractus est. Collato autem titulo qui supra exscriptus est, conicere licet Thessalos qui antiquissimo priuilegio usi celebrandis Pythiis praeerant et

αγρουοθεσιας praemia solebant exercere in re pecuniaria tunc quoque Delphis primas obtinere uoluisS e. g. pecuniRedepositae decimam partem in manibus habebant. Quam ambitionem refregit imperator. Vltimis uerbis quae his fragmentis asseruantur διοικησας, διενειμαv, administrandum Dei aerarium significari suspicor et de eadem re quaestionem institui qua in praecedente epistula : s. p. 4 u. - ηκετωτα δε καὶ Θεσσαλοὶ ... διαvειμαvτες et χρο ματα αὐτοι. Haud scio an alteri eiusdem epistulae columnae tribuendum sit fragmentum quod nunc, quamuis nihil inuenerim quod cum e coniungeretur, transcribam n. 1387.

88쪽

M DE IMPERATORVM EPISTULIS

Aristaenetus hic diuersus soriasse ab illo est qui a. 63 Delphis archon fuit. am epistula utique ab Hadriano et

circa a. 125 nisi sorte iam antea missa est. Quae testatur imperatorem pertinaciter consilium suum de ciuitate Delphorum augenda exsecutum eSSe VoceSenim πολειται et πολειτεια ad nouos ciues pertinere censeo

qui suburbi addito, in Delphorum numerum adscripti sunt conserantur denuo Plutarchi uerba καθηγεμόυα αὐ-της τῆς πολιτειαι iam Supra adlata. Eiusdem anni 125 mense septembri, nam diem determinare nequeo, scripta est ab Hadriano ad Delphos epistula Cuius argumentum perobscurum est. Tituli enim lectu dim-oillimi initium tantum et finem nunc exseribere liceat, quippe cuius u. 2-2 nihil supersit nisi litterae aliquot maxime incertae et quae propter lapidis scabritiam cum transuersis lineolis confundantur' Αυτοκρατωρ Καισαρ θεο τραια,ο5 IIα ρθι

89쪽

In priore parte huius epistulae imperator de re quadam ad uirum unum spectante in enatu egisse uidetur quem legatum suisse et fortasse legationis praemia repetiuisse ex uestigiis v. 3- 6 πρεσ 6ευ et v, εῖλαι αὐτ*, πρ&τ6Hoct... ηξιο 0v et uerisimile est. In altera autem ad maior nescio quae pergit: u. 26 enim utrum de Amphictyonibus an de Pythiis diluidicet incertum manet. Promittit certe iterum se Delphos reuisurum esse sibique suturam semper eandem de ciuitatis prosperi rebit Curam. Animaduertamus hic principem legatorum illum Aristo-timum esse qui aliquot post annos sacerdos fuit, cuius nomine tempus quo epistula quaedam ad Hadrianum missa est definiri potest ut infra demonstrare tentabo. Sed magis etiam nostra scire refert imperatorem . sepi. a. 25 in uilla iburtina commoratum esse. Quod nunc primum teStatur titulus ille plane igitur apparet a uagantissimo principe itinerum intermissionem laciam esse breuem an sed

. am sub linem eiusdem m. Aept eiusdem a. 125 Hadrianum Eleusine initiatum esse conSentaneum St.

90쪽

84 DE IMPERATORVM EPISTULIS

eis ipsis diebus quos omnes ' eum in Graecia traduxisse

putauerant.

Si omnia quae scripsit ad Delphos haberemus, ciuitatem ab eo unice dilectam celebrare possemus. Suppetunt autem quae diximus ut admiremur non sane quam lucido ordine sed quam assidua beneuolentia delphicas res tractauerit. Neque ingrato animo tanta beneficia acceperunt Delphi. Statuas enim ei complures erexerunt i epistulasque ad eum miserunt quarum duas et ortasse plures incidendas curauere. De duabus certe aliquot fragmenta hucusque per

manserunt.

Huic cuius sequuntur fragmenta octo priorem locum propterea tribuo quod legati qui eam imperatori reddiderunt a Flauio ristotimo ducti esse uidentur. Verisimile ergo mihi est illa epistula quam nouissimam transcripsi Hadrianum huic respondisse Aristotimumque qui Tibur Delphorum litteras portauerat ibure Delphos reuertentem Hadriani responsum reportavisse. Itaque illis uerbis : αγρανιμ.ατα α πρὸς ἐλε ἐπεστειλατε imperator nihil aliud designat nisi hanc ipsam epistulam

s. I. Durr Reisen des K. Hadrian Vindobonae l88s), p. 46. - P. Foucari, Iterue de Philologie XVII 1893 , p. 200. -- tto Schulχ, Leben des K. Hadrian Lipsiae 90. , p. 69.2. Quarum catalogum lia hos BC XX p. 24.3. Ν 463, 681, 27, 38 1583 50. 618, .

SEARCH

MENU NAVIGATION