De rebus Delphicis imperatoriae aetatis capita duo: Thesis, Paris

발행: 1905년

분량: 116페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

pari potest sanctissimum. Praemia igitur etsi ad res delphicas maxime spectant ab Amphictyonibus quoque dari

hic ut saepius alibi constat. Προστατη uer unum nominatum esse propterea statuo quod in titulo quem modo commemoraui unus προστατης adest quanquam duos etiam Occurrere nemo nescit. Vtcumque est, hoc certe demonstratur praesidem illum annuum suisse, sed magistratum iterum atque iterum continuauis'e.

Postremo documentum magni momenti de quo iam in transcursu dixi propius inspicere uolo, licet non omnia mihi plane perspicua apparere fatear .

Plura coniungam, marmoreae tabulae, 0 m. 06 crassae, quae in uicinia

52쪽

M DE DEMIVRGISLittera initium uerbi Σ ε6α-ο0 est titulus igitur ille tribuendus est anno 3 5, quo imp. Constantinus

et Licinianus Licinius Aug. coss. quartum suerunt. Quae suppleui maxime dubia esse neque interpretationi Omnia satisfacere non sum nescius. Dicam tamen quid mihi uideatur de donatione quadam sane agitur, sed hoc mea quidem sententia rem saei ancipitem eundem hominem

esse qui donationem illam instituendam declarauit et qui propterea quod demiurgis praeerat de ea ipsa derogationem

tulit. Atque primum pecuniam totam in aliqua re consumendam esse uoluit, uelut sollemni quodam sacro deinde

dimidium saltem detrahi placuit et in usum publicum ita

seruari ut lauarentur balnea Sed quemadmodum in uniue sum mihi liquet, sic in singulis haereo, paucissimaque de eis quae adieci asseuerare audeam. Etiam de nonnullis uerbis quae aetatem tulerunt nihil habeo quod proponam: quid enim sint illae σιvπλαρίαι - πλῶ u. 9 scire uelim, uerbum autem ab Vlpiano tantum uenditionis cuidam generi adhibetur neque de nummis usquam usurpatur. Atque etiam quid u. 7 significetur condicione illa pecuniae in annum retinendae et quomodo hoc cum ceteris congruat nescio. Vnum certe demonstratur, quod iam dixi, demiurgos rebus ciuilibus operam maxime nauauisse. eque obici potest eos de donatione ideo pronuntiauisse quod eorum προστατης idem erat qui pecuniam suam testamento relinquendam curabat. am si alius ciuis esset, de donatione

nihilominus decreuisset collegium. Itaque illo quoque

rontia tempI et magni altaris, quoad ex locis ubi fragmenta effossa sunt sciam, posita fuit. In lio titulo enucleando non nihil adiutus sui a doctissimo amico P Iouguet.

53쪽

documento quid ualueriu demiurgi in re publica admini tranda apparet, quandoquidem legatum in publicum iactum

accipiunt. ec mirum est pecuniam apud Antisthenem depositam esse qui eodem δημοσιου τραπεζαου munere lanctus est quo e g. Pleisteas quidam in Phocensium multa repetunda .

Quid noui inscriptiones aetatis imperatoriae de concilio amphictyonico attulerint altero capite explicare tentabo.

Νec mirum lucrum citius praedicandum est, sed opportunius de amphictyonia in nouum statum redacta disseremus cum ad imperatores uenerimus qui illam rerum commutationem perficiendam curauerunt. Habemus contra cur de

Amphictyonum epimeleta hic disceptemus eumque numero magistratuum qui Delphis munere suo iuncti sunt adscribamus, licet primo adspectu anhellenius potius esse uideatur. Sed priusquam quid sentiam aperte declarem, seorsim eum ponam necesse est ab illo Amphictyonum scriba quem ex inscriptionibus superiorum temporum ' cognouimus. Hunc etiam altero aut tertio p. Chr. saeculo extitisse titulus n. 2798 nobis documenio est: nam M. Iunius Thra )seas ibi planissime γραμμιατευς το κotvo appellatur, neque cum in eo glorietur quod Pythiae cuiusdam erat pronepos confundi tamen potest cum epimeleta qui multo plus auctoritate ualuit.

54쪽

Νonnulli uero iam in titulis occurrerunt occurrentque alii insuper non ita multi quibus omnibus epimeletae nomen utrum merito attribuatur necne ante omnia diiudicandum est. Vocem enim ἐπιμελητεύουτος quae CI 17 3, in basi statuae imp. Hadriano consecratae, ante Plutarchi nomen

mihi liceat notissimo exemplo uti legitur de nulla alia renis do cura illius statuae ponendae G. Dittenberge accipiendam esse censuit' perperam si quid uideo. am exemplum quam simillimum in Theocle Eudami s. icopolitano habes, cuius nomen supplendum esse in basi statuae imp. Tiberio dedicataeo iamdudum monui . Quem titulum hic expedit repetere quippe cuius fragmentum postea repertum iustum praebeat finem ci AbJτοκράτορα

patum pro illo ob ελεῖ quod exhibet Plutarchea inscriptio et quod deinceps enucleare tentabo. Sed titulum

s. isti Inscr. Gr. 37s, adn. 2 ct 37 adn. i. 2. . 203, CB XX p. 708.3. CV XXI p. 475. 4. Ν. 20 ε 3868, cuius fragmenti notitiam debeo benignitati amici

P. Fournier.

55쪽

qui BCN VI p. 450 publici iuris actus est cum nostro

consera quaeso, atque animaduertas illic Theoclem dilucido ἐπιμελητη etsi, 'Aμυρικτιόvio nominatum esse. Facile tunc sumeS, Opinor, utroque loco uoce ἐπιμιελητευοveto nihil

nisi quandam dignitatem magistratumque proprie designari et uerbo ueto, iterum significari amphictyonicum concilium cuius de sententia egit heocles Eundem magistratum indocumentis iam notis quibus Sociari Petraei Eubiotinomina illustrantur illud που τὶ ἐπιμελητεία aut v xj ἐπιμιελητείρ manifesto significat. Quod fortasse non ualet de titulo quodam eo quem idem uir doctissimus commentariis ornauit . empe de eadem uoce ἐπιμιελητευοvτος eos errauisse statuit qui Augusti Boeckli exemplum secuti eam ad magistratum ab Atheniensibus insulae impositum rettulerunt. Illam enim testimonio praeterea atticarum inscriptionum adlato, cum altera ἐπιμιεληθέvτος promiscue usurpari demonstrauit. eque de Ceo neque de Athenis equidem nunc habeo cur dissentiam. sed quod ad Delphos pertinet admodum diuersa re est. Itaque si quid de illis uiris quos supra nominaui et de quibusdam aliis tituli docuerint colligendi licentiam impetrauisse mihi uideor. Adde quod ne argumentum quidem quo G Dittenbergerusus ad opinionem minus aptam ductus erat re ipsa confirmatur. am omne quos opimeletarum munere functos esse certum esset origine suisse micopolitanos contendebat,

56쪽

oblitus sane illius Callistrat Leontis . Delphi, τορι-ο0 cognomine apud aequales insigniti, quem Plutarchus his

uerbis memorat lv Πυθιοις Καλλιο ρατος τω 'Ααφικτυο-vω ω ἐπιαελητM. Eodem magistratu decorati sunt quattuor aut quinque Hypataei et Tithoraeus Soclarus quibus adiungendos esse Delphos nonnullos praeter Callistratum uerisimile, Chaeronensem uero Plutarchum certissimum est. Minime prosecto icopoleos laudem minuere uolo, quam spero contra illustraturos esse noua plane luce delphicos titulos in corpus collatos. Sed tantum abest ut omnes epimeletae ex illa urbe originem duxerint ut eorum qui non

Delphis nati erant quam plurimos delphica ciuitate donatos esse probabile mihi uideatur. Cuius rei exempla quattuor nunc reseram. Decreti enim fragmentum extat n. 2783 quo meocles Philocaesar icopolitanus laudatur cibi de uerbis ὀο0vαι αὐτ* πο λειτει- controuersia fieri non potest. Dein hoc quod in basi statuae ' insculptum erat quasi haculentis

Celsus sicut Theocles icopolitanus erat. De patria tertii eorum quos modo dixi quattuor epimeletarum nil affirmare

. Quaest conuiu VII, 5, 1, p. 70 D res ibid. IV, 4, 1, p. 667 D; atque etiam de des orac 2 p. 410 ολ ro προ Πυθι o et durint Καλλimρατο de archonte intellegi non potest, quod . quoquo Ponito tandem uidisse Philol. LIV p. 397 adn. 16 magnopere gaudeo. 2. . 2429. Exscripsit G. Colin.

57쪽

uolo, cuius ne nomen quidem aetatem tulit; sed fragmentum

n. 3458 quo litterae ΡΙΝΘΙΩ perspicue leguntur eiusdem

Εὐβουλιξ ου .Postremo ipsius Plutarchi nomen reuocari uix mireris quippe qui sacerdos Delphis suerit. h. e. ciuitatem acceperit priusquam etiam epimeleiae munus indueret. Atque adeo illa uerba ἀπὸ Λελεῶ quae post ἐπιμελητεύουτος in titulo CI; 713 incisa sunt nunc puto plane intellegentur . empe Plutarchus in concilium amphictyonicum non a Boeotis missus erat sed a Delphis ad quos maxime omnia pertinebant quae epimeleta emcienda curabat. Inspicienti enim quaenam extiterint huius magistratus partes apparet Statim quam necessario uinculo ille cum Delphis coniunctus fuerit. am praecipua et eximia laus quam semel epimeletae cuidam alterius saeculi datam videmus ' omnibus sine dubio tribui potuerat

1. Ν. 669 842, 3218, 3220, 3450, 3460. Fragm. 3458 ad titulum restituendum dubitanter sane adieci Archontis buleutarumque nomina ex decreto p. 29 descripto suppleta Sunt. 2. . 2.90, in basi admodum rudi leucophaei lapidis Alterius baseos eidem uiro dedicatae fragmentum 2867 seruatum est.

58쪽

Iusiam pecuniarum summam ei qui in ipsius locum succedebat tradidit , aut, quod idem est, aerarii curam habuit, et Dei rem nummariam reditusque bene gessit. onenim opus est formulam quae aliquoties inscripta est ἐκ et ou os θεο χρημιαetio uel προσοδω ubique legere. Etiam ubi non reperitur, ibi pro certo habemus sacram pecuniam Sacro peribolo ornando et reparando adhibitam esse Delphis igitur et substructi muri praesertim in uicinia altaris, et sons et alii muri prope Cassotidem, et bybliotheca et Pythiae domus, et si structorium M illud quod se in gymnasio repperisse haud sine causa T. Homolle arbitratus est, et Aesculapii aedes, et statuae plurimae imperatoribus dedicatae' omnia denique illa opera quae Amphictyone peragenda decreuerunt impensa Apollinis per epimeletam absoluta sunt. Atque ideo delphica ciuitas perfrequenter huic magistratui addita est quod pecunia ex Dei thesauris erogata

Sacram urbem simul et decorauit et ditauit. Talibus autem rebus diutius immorari superuacaneum pulo nam epimeletae potestatem aerarii dispensatione non terminatam fuisse nobis indicio sunt inscriptiones quibus cum eius titulo speciosa aliqua dignitas haud raro conexa

s. s. tituli BCII XX, p. 719- 2. oscripti, quibus adiciatur documentum

BCH XXIII p. 574.

59쪽

est. Augustorum sacerdotium in primis dico, quo lanctos esse Cleandrum , Cleomachum , Megalinum ' certo scimus. Νullus autem iam post Domitiani tempora ἀρχιερευς et ovΣεβαστ6, uidetur nuncupari Eubiotum enim sacerdotem Augustorum fuisse constat sed apud Hypataeos, non Delphis. Praeterea Cassius Petraeus eodem nomine quo Eubiotus

ἀρχγιερεύς ἐπὶ τοῖς δυσὶ στερχυοις honoratus est et quamuis titulus Delphis exaratus sit, haud scio an dignitas quaedam apud Hypataeos insignis hic quoque designetur. Vtut est,

non hoc conicere audeo Augustorum sacerdotium quasi

necessario epimeletis Amphictyonum ita impertitum fuisse

ut ne opus quidem esset illud memorare quotiescumque de his ageretur. Potius sane inserendum uidetur has duas dignitates non rite in omnibus, sed fortasse in nonnullis hominibus coniunctas extitisse Plura uero hic quoque desunt quam ut quidquam temere adfirmetur. Et primo adspectu habemus cur idem dicamus uel potius taceamus de illa adorum celebrandorum cura quam ἁγωυοθεσια eto, Πυθito uocabant. on enim omnes quos

nouimus epimeletae simul ἀγωvοθέται appellantur . Adde quod plurimi eorum qui origine icopolitani erant ludos Actiacos atque alii alios rexerunt, nil uero huc iaciunt illa munera. Sed tum Pythia imperatori aetate maximi eii BCII XX p. 10 n. 3455. 2. Syll. 372.3. CH XX p. 20 n. 3959. 4. BCII XXI p. 153. Cuius tituli u 10 iraonomen Δ εκμ ου manifesto

supplendum St. 5. Omlow Beitraeste . . . D. P. 122.6. equo ex contrario adfirmare uelim omne qui r ovoθεται dicuntur, e g. Αυταρiλο Cm 17 I, reuora epimeleta suisso.

60쪽

paene unici momenti fuerint, propius inspicienda sunt documenta quo planius proprium nisi salior epimeletae officium illustretur. Νimirum hoc mihi perquam probabile tu in titulis certe delphicis epimeletam illo ipso nom ' epimeletae

tamdiu dictum esse quamdiu niunere langebatur, non autem postea inscriptionibus uero aliarum ciuitatium dignitatem illam honoris causa reuocari potuisse etiam cum iamdudum defunctus erat ossici epimeleta. Magistratum enim non perpetuum, non δια 'io habemus. Quod ne dicat quis minime inopinatum esse ac per Semanifestum, quia Amphictyones in annum creari soliti sint. Νam ne opus quidem est usque ad quarium ante Chr. Saeculum regredi, quo hieromnemones aliquot magistratum per septem uel octo annos continuantes uidimus. Immo exemplum illud reducamus : quomodo Petraeus bis magnis 'iniis praeessu potuisset, si annuus fuisset Primum meminerimus oportet fere nullam rem praeter Pythia concilium amphictyonicum tunc opera et studio prosequi solitum esse. Quod testatur, ut Plutarche opuscula et praesertim συνυποσιακα praetermittam, magna illa Hadriani epistula cuius fragmenta mox perleges P de Onuentu enim hieromnemonum et de ludis tam promiscue dixit imperator ut unam eandemque materiem tractauisse uideatur. Ergo iam per se uerisimile quidem erat epimeletas Amphictyonum ante omnia ludis celebrandis praepositos suisse; sed praeterea nonnullos certe eorum reuera triovοθετας suisse comperimus nominandi in primis Mega-

SEARCH

MENU NAVIGATION