장음표시 사용
21쪽
sibi amplectendam esse decreverat. Hocce in
stadio quid ille sibi proposuerit, facile est iudicare. Namque Sodalitatem illam Cortonae ingressus , in qua Franciscus Maria est appellatus , non is duntaxat quid instituta iuberent, verum altiora longe spectabat, quam ut ea quis que stispicere posset. Itaque nemo erat inter col. legas , cui cognitus ille esset, qui sibi non ab eo plurimum polliceretur, non selum in eo Instituti genere , quo tota pene perfectioris vita
ratio continetur, sed etiam in quadam bon rum artium disciplina, atque scientiarum omnium praestantissimarum, ad quas natus Jc altus videbatur . ocirca ne diutius retardaretur
spes, quam homines illi de ingenio Casinii conceperant , hunc ea lege selvi curarunt, quatriennii spatium praefinitur iis, qui Familiae nomen dederunt, antequam in studiis versari posisint. Qua re impetrata, abselutoque tirocinio , Casinius Lucam missus est , traditusque in diasciplinam Bemardino ab Aretio, qui postea Ordinis Minister Generalis creatus est . Qua tos progressus fecerit, ex hoc facillime intelligi potest, quod nondum vigesimo quarto aetatis A et anno
22쪽
anno abselum, declaratus est Conesonator StMagister. Docuit igitur in eadem Civitate Philosephiam primum , mox Theologiam, ex quo
curriculo sexennio post discessit, ut munus susciperet Definitoris, ut appellant, Etruscae Pr, vinciae. Hinc ad gubernacula regendorum caenobiorum accessit, qua in re quantam laudem meruerit, haec erunt indicio . Benevolentiam &caritatem suorum erga se non selum mansuetudine , humanitate, ceterisque huiusmodi virtutibus , verum etiam industria quadam alebat. Ita se facillime illos reddere alacres posse sexistimabat ad ea exequenda, quae sunt perfectioris disciplinae. Haec enim ei maxime cordierat, ad eamque singulos non minus exemplo quam dictis , excitabat . Omnes admirabantur hominem in precationibus frequentem , abiectiora quaeque ordinis munia sedulo obeuntem, sua tempora sacris studiis tribuentem , de se demisse & humiliter sentientem , humana omnia contemnentem , tenuem victum colentem ,
paupertatis observantissimum, atque ita compositis moribus , ut nihil temere ac fortuito , inconsiderate negligenterque unquam ageret ,
23쪽
dctorum semper teneret. Cum pietate Iungebat prudentiam, quae virtus merito gubernandi ars dicitur a nec ei in summa comitate facilitateque deerat gravitas ac severitas , ut difficile esset intellectu utrum eum sui magis ver rentur, an amarent. Quae omnia quanquantas erant cum aliorum studiu & utilitate coniuncta , Casinius tamen divinae gloriae, salutisque communis mire 1lladiosus, latiorem campum, facile Moderatoribus consentientibus , sibi delegit, in quo hominibus prodesse possiet. Itaque eloquemtiae sacrisque concionibus se totum addixit; cumque brevi in publicum prodiisset, ut Phidiae signum , simul aspectus & probatus est. Prosecto
erat ille ad hoc munus omnibus naturae & ω- ωinae praesidiis instructus. Nemo enim nec mo tu corporis , nec ipse habitu atque forma aptior, nec lingua selutior, nec voce plenior aut1uavior. Habebat ingenium ad excogitandum acutum , & ad explicandum Omandumque copi sum, Sc ad memoriam firmum & diuturnum. Ad quae natum bona cum attulisset artem qua dam c, quod caput est, adiunxisset persectam sacrorum librorum scientiam, cognitio-
24쪽
nemque illarum rerum, quibus continetur Dei , caelestiumque caussarum vis & natura, omnisque Christianae vitae ratio , haustam non e rivulis, sede Entibus , hoc est SS. Patrum lestione, illud adeptus est, ut quoties audiebatur, homines non minus, quod unice spectabat , ad virtutis ludium, quam in sui admirationem traduceret . Quapropter minime est mirandum si illustriores Italiae urbes concionando peragravit , Floremtiam , Senas, Venetias , Vicetiam , Parmam, Lucam , Neapolim, Romam , cum ab omnibus deposteretur. Non est hic praetereundum , virum praestanti memoria , cum aliquam do dimrus fuisset apud Iulium Cardinalem Spi- nulam , quo multi Cardinales, Praesules , no hilesque viri convenerant, ita ab ea desertum fuisse, ut illi penitus oratio exciderit. Qua re
adeo exanimatus fuit, ut cum ad scriptum coniugisset, ne id quidem assequi potuerit, ut illius
recitatione uteretur. Cum vero Se absentibus esset cognitus, venissetque in Galliam , Germaniamque assecla sui Ministri Generalis, quamvis iusta esset excusatio nullam secum aspor tλsse earum, quas composuerat, Orationum 3, desu-
25쪽
defugere tamen non potuit onus dicendi coram Rege & Regina Magnae Britanniae, qui
Parisiis eo tempore commorabantur , coram
Caesare, Electoribus Palatino & Maguntino , Episcopo Augustae Vindelicorum, aliisque Germaniae Principibus . Atque hic tantus Vir , ut in Italiam rediit, Provinciae Etruriae praefectus est; nec multo post , anno scilicet ΜDCXCVIII. Dein finitor & Procurator Generalis creatur . Tulit haec
ille moleste, non modo quia parendi quam imperandi longe cupidior erat, sed in primis quia ita se alligari videbat, ut Christianae Reipublicae in
sacri oratoris munere operam studiumque suum navare non posset. Quare multa attulit ad impetrandum , ut suffragatores alio voluntates suas transferrente sed haec ipsa vel maxime studia eo rum incendebant, cum ad conciliandos homines nihil aeque valeat atque animi moderatio ac demissio. Dedit igitur manus , cumque menses aliquot in his muneribus summa cum laude prudentiae ac diligentiae consumpsit Iet, ei inopinanti accidit, ut ab INNoca NTIO XII. factus sit Concionator Pontificius . Magnum, profecto est onus atque munus dicere debere
26쪽
saeris illis Adventus δt Quadragesimae tenim
ribus maximis de rebus, novo semper modo . apud Summum Pontificem , Cardinales , Epiccopos, aliosque multos magnae dignitatis homines, quibus locus est in facello Pontificio. Sed hi, ut Casinium audierunt, adeo illum si spexerunt, ut neminem unquam magis sint admirati. Qito factum est, ut duo Cardinales nomine Collegii gratias egerint Pontifici, quod tantum Virum elegisset. Hic vero quo gravissimam provinciam facilius sustinere posset, Pomtificem rogavit, ut se ex altero operosb munere Procurationis totius Familiae sitae expediret, pluneque solutum relinqueret. Id ei non negavit rerat enim iusta postulatio ; illiusque nominatione eundem' in locum substituit Bernardinum a Sa- Iuliis, qui postea ad silmmum Magistratum evectus est. Interim in morbum incidit INMocEN-ΤIus , quo cum graviter conflictaretur, sibi adesse Casinium voluit, atque apud eum totius anteactae viis noxas exposilit . INNOCENTIO siccessit CLEMENs XI. apud quem non minori in honore atque auctoritate fuit Casinius. Cuius rei quo maneret testificatio sempiterna , utque
27쪽
debitum singularibus eius meritis praemium per. Riveretur , hunc xv. Kal. Iunias an. MDCCxII. in amplissimum Purpuratorum Collegium cooptavit. Neque tamen ei statim successium est in munere Concionatoris Pontificii , cum illum eundem proximo Adventu concionari iussisset CLg-MENs . Summo honori fuit Casinio publica Ia titia . Is vero cum intelligeret dignitatis accessione duabus quasi se indutum esse persenis, Magisti atus una, altera Religiosi viri, ad utramque tuendam omne suum studium curamque convertit. Itaque in omnibus iis rebus , quaseultus externus desiderat , ita decorum servavit, ut in eo non selum moderatio, sed etiam modestia appareret . De Vestim, quantum n cesse filii, de victu nihil fere mutavit , nequemquam a pristina ieiunandi consiletudine discessit . Pulchrum erat videre hominem magna issatura , facie decora, prolixa barba, totaque figura & forma ad dgnitatem composita, amicium illis honoris vestimentis, laneis tamen Rcineracei coloris , ut ipse aspectu cuivis iniiceret admirationem sui. Domum eius qui intrassent, nullum vel minimum signum luxuriae videre
28쪽
dere poterant, contra plurima abstinentiae I ea. que pars quam incolebat, sic erat instructa , ut nulla in re differret a cita uisis inopis, & Instituti sui observantissimi hominis. Hinc ut, quam tum in se erat, eiusdem Instituti propriam paupertatem retineret, pecuniam nec tractare, nec aspicere unquam voluit, omnia fidei Dicecetis apprime boni concredens . Utebatur enim familia , si utilitate audicandum est, optima, si specie vix mediocri. Fuit in hac praeclarum illud omnium Christianarum virtutum exemplar, quem honoris caussa nomino, Franciscus Tende.
rinius , qui cum a. MDCCXVIII. a CLEMENTE XI.
factus fuisset Civitatis Castellanae & Hortant Epuscopus , ab hoc Casinius non nisi aegre admodum potuit divelli. Huic enim tantum tribuebat , quantum cui plurimum . Erant Casinio m dica vectigalia, sed frugalitate dc temperantia assequebatur, ut haberet unde egentibus subvenire , & alios pios sumptus facere posset , quem maximum pecuniae fructum existimabat. Porro quantopere in pauperes animatus esset, do claravit vox edita ab ipse cum , ut primum in publicum prodiit, se circumfusum vidisset a tu ba
29쪽
ba pannoserum , sicuti sit, clamantium , ut sui misereretur. Rogavit enim ut aequi bonique facerent repulsam, ne teruncium quidem se libbere asseverans ; addiditque quidquid in post, rum tribueretur, sibi sore cum ipsis commune. Ita tenebat honoris gradum , ut vestigium in eo elati animi cerneres nullum, sed modestia, facilitas & humanitas eadem , quae in privato fuerat, integumentis honoris licet esse involuta , elucebat tamen, &ab omnibus agnoscebatur. Ex quo fiebat, ut si quid praeciperet, roganti es.set propior quam iubenti; & nemo tam humilis esset, cui non ad eum aditus pateret. Ni, magis optabat quam posse opera de multis bene promereri; cuius exemplum utinam omnes, qui gratia S auctoritate pollent, imitarentur, memores non sibi selis honores esse datos , sed eorum partem amicos, partem inopes homines iure optimo sibi vindicare e & in collocandis beneficiis , non secus atque ille , iudicium de diligentiam adhiberent i Bene enim Ennius apud Ciceronem et Benefacta male locata malefacta arbitror. Sed illuc revertor. Plane ad omnem humanitatem a
30쪽
tem fuisse instructum Casinium ex hoe Iudi care licet, quod, si quando praestare non poterat illud de quo rogabatur , ita abnueret, ut nemo ab illo discesserit, qui saltem blanda illius oratione devinctum se esse non confiteretur. Quae dum faciebat, nemo poterat dubitare quin a benefica voluntate proficiscerentur , cum ab eo nihil abesset longius Ostentatione , V nitate , omnique re, quae vel minimum redolere simulationem posset. Decorabat haec aequabilitas vitae, & ille idem vultus, eademque frons, quam tantopere veteres in Socrate pra
dicarunt . Qui mores cum admirabili sanctitate coniuncti, incredibile est quantum illi concili rent venerationis. In Republica ita est veri tus, ut nihil praeter ipuus Reipublicae commodum , & Sedis Apostolicae dignitatem pix positum unquam habuerit. Qua re fiebat, ut nihil officio, nihil timori, nihil spei tribueret ,& in sententia dicenda constanter ac libere se
gereret. Aberat tamen ab hac constantia pertinacia, carebatque libertas omni acerbitate ;& eiusnodi erat oratio , ut in ea semper ines set mista gravitati modestia . Cum Collegae eius