Vitarum Italorum doctrina excellentium qui saeculo 18. floruerunt decas 1. 6.. Auctore Angelo Fabronio

발행: 1766년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

ti illi suae , quoniam nilnqllam fore putavit, ut

hic sinis labor in hominum manus perveniret. Quam excusationem si qui ine non accipient, non propterea de illo graviter detrahent . Scio enim ex locupletissimis testibus , oim quibus is coniunctissime vixit, moribus fuit se caltissimis ac semetissimis. Sed licet multum comprimeret podinia hoc, non tamen illius Gemplum negare

potuit Cardinali Cornelio Bentivolo, cui magnis obstringebatur non solum beneficiorum, sed etiam amaris vinculis. Erat enim iisdem stiμdiis, quae ipse colebat , deditissimus . Guido vero filius fratris eiusdem Cardinalis, mortuo Nicolao , patruoque , non se tenuit, quir illius imprimendi potestatem permitteret Francisco Pittem Veneto Bibliopolia . Etenim magno enim illud Ere ornamento Italia poesi existim,vit. Et 1- unus omnium consensiis fuit in . eius elegantia, concinnitate, festivitateque iam danda . Ex quo factum est, ut bis spatio unius anni is filii Moccxxxviii. impressium fuerit . Librorum argumenta composuit Dominicus Octavius Petro1ellinius magni nominis Poeta. Ipse vero auctor epistola quadam ad Eustachium C Mam

52쪽

Mansredium, qux poemati praeficitur , pluribus

verbis exponit contentionem sane gravenaeis, quam huius poematis carin habuit cum docto quodam viro ; huncque fui se Iiistum Fontani nium coniectura ducor ad suspicandum . Hanc epistolam eo sapore vernaculo condivit Nic laus , ut non dubitem eam tanquam eXemplar recte scribendi proponere . Haud pauca etiam in ea admiscuit, quae illum ostendunt doctum dc intelligente m existimatorem Epicae poesis, qua que eum facile excusabunt , si interdum is , hoc suo poemate condend) ab artis praeceptis recessit. Iisdem temporibus, quibus in Mcciam

deito elaboravit Nicolaus, μεταφρασιν quoque elegantissimain comaediarii in Terentii concinn,

vit Italico versu , quem selutum appellant. Quanti autem istud opus aestimandum sit ex hoc facillime cognosci potest, quod Apostolus Zonus , Vir qui sane teretes aures habebat, inteli, gensilue iudicium, acri reprehensione dignum Putaverit Fontaninium , quod illud non plenissimo ore laudaverit in illa sita Bibliotheca It licae Eloquentiae. Idem Urbini an. MDCCXXXVI.

ita impressium fuit, ut nihil fieri neque elegam

53쪽

tius, neque magnificentius potuerit. Nam ceteris ornamentis illud quoque accessit , quod liber repraesentat figuras affabre incisas 1cenica. rum persenarum , quales Visiuntur vetustissimo in codice Terentiano Vaticanae Bibliotlieca'. Simili modo vertit quinque Plauti conia dias, hasque aut 3 acere in tenebris, aut perii se aure meritoque dolemus. Nam testimonio illorum , qui eas legerunt , laudes stiperiorum exaequabant. Porro deditissimum Nicolaum fuisse Lutinis Comicis , hoc quoque erit indicio, quod Apologos quosdam Plautino stylo composivit;

quodque ex huIus Poetae fabulis multa memoriter, dc Iucunde pronuntiare solebat Risit ali. quando inscitiam hominis, in quo interiores quaedam & reconditae litterae esse putabantur . qui volens hos Apologos eorum audibri laudare, dixit redolere veneres Apulae i. Neque hoc p tereundum est , a Nicolao aliquando , quo magis de litteris , dc de Patria bene mereretur ,

cogitatum fui se haud tamen praeititit ) , ut

m lucem emitteret Italica carmina Antonii Fortiguerrae Gentilis sui. Mollia sunt , are ita . candida, dc omnino ad Petra tae nocinam esii-

54쪽

cta haec carmina, quod eo laudabilius est, quod illius aetas incidit in ea tempora faexuli xv, quibus illustrium scriptorum , qui paullo ante fonterimi, nomina prorsius Viluerant, cum barbaries omnia occupassiet. Anno MDCCXXVII. e ULia cessit Cardinatis Fabronius , quem quidem casium doluit vehementer Nicolaus. Nam eum semper observaverat ac dilexerat non secus ac pia entem. Non ita multo post a Summo Pomtifice BENEDICTO xiir. mandata habuit ad Joannem Casionem Magnum Etruriae Ducem, e

que diligentissime obivit. Neque tamen ad ab tiores magistratuum gradus ascendit nisi Pontifice Maximo CLEMENTE XII. Nam ab eo anno MDCCx XYIII. factus est a Secretis Collegii Cardinalium Propagandae Fidei; & maiora obtinuit set, nisi ea cuiusdam persuasit & inductu recusasset. Taeduit illum pollea huius consilii sui, tantaque vis fuit paenitendi, ut haud mediocre eius valetudo detrimentum ceperit. Sane propensissimam in se CLEMERTEM volunt,tem habere non poterat ille dubitare. Nam iam ab adolescentia perossiciose & peramanter illum observaverat, noverat quam bene in ii

55쪽

emtos animatus effet; nec illud leve benev lentiae argumentum, quod postquam Pontifex Max. creatus est, saepissime illum ad se accensibat, ut in eius suavissimis sermonibus, lectio. neque rerum ab illo scriptarum curarum levamentum haberet. Sic igitur Nicolaus cum iam iam honorum metam attingere Videretur , mota advenit , quae eum de cursu revocavit. Quinque circiter mensibus aegrotavit, talemque nactis est morbum, quem initio ipse & medici contempserunt. Τumores enim sib auribus apparuerunt . Sed hi adeo inflati simi, ut nisi medicina praesto fulset, periculum esset ne ei spi. ritus, a quo linqui identidem videbatur, inter cluderetur . Illa tamen non Valuit ad fanandum malum quod cum in Venas permanasset, eo com sumptus est Nicolaus XIII. . Kal. Martias an. MDccxxxv. Vixit annos unum & sexaginta , , menses tres, dies vero undecim . Justa ei facta

fuere in Τemplo Collegii Propagandae Fidei, ibudemque loci sepultus. Paullo antequam morer tur , magnam chartarum Vim iussit comburi, sicque plurima quae inchoaverat stripta, & haud pauca etiam, quibus extrema manus accesssi

si a rat,

56쪽

rat, non sine ingenti Musarum interciderunt . Inter haec erat comaedia Italicis versibus composita, in qua eleganter non minus, quam Iepide mores ad vivum expresserat quorumdam nobilium , cum quibus familia rissime vixerat . Ex hoc tamen rogo tanquam spolia servati me. re tres libri cuiusdam poematis, in quo casus Baiagetti exornandos sitsceperat. Caussa sust piendi fuit, ut ostenderet errare eos, qui se hant unice se factum ad iocum & ludum, ademque si seria tractare conaretur , Dustra in hanc rem laborem insilmpturum. Et quidem . his tribus libris temperavit sibi ab omni sale & facetiis , sed cum eo pervenissiet , ut Batraettum cavea inclusi m narraret, & nec posset non esse salsus & facetus , quasi de se desperans inchoatum opus' reliquit . Servatae quoque fuere epi. solae, quas Italicis carminibus scribere ad ambcos selitus erat. Harum nonnullas nuntiatur nobis novissime typis impressas fuisse Florentiae , sicque probari intelligentium iudicio , ut pauci

pares in hoc carminum genere, superior nemo Nicolao ponatur. Sed no1lra erit maior , quam reliquorum laudatio. Ceteri enim quam

57쪽

eleganter ac lepide , nos etiam , quam facile atque celeriter eas confecerit, scimus; quoueque Vix credendum est, plerasque illarum stans

pede in uno dictavit. Ex quo intelligi potest

maximam vim esse naturae in poetica faculta- ste . . Porro natura ea tribuerat Nicolao, ut si

ipse fingere vellet , neque plura bona comm nisci, neque maiora consequi posse videretur . Etenim praeter illud excellens ingenium sadmiror hoc non eluxisse , si quando verba facere in iudiciis cogeretur J magna praeditus erat corporis pulchritudine , magnitudineque , sita-Vissimis moribus , & ad omnem rationem humania talis accommodati simis. Adeo simplex N ape tus , ut suspensa, vel mbigua, vel obscura Verba , uti barbaras artes , & subdola mendacii integmmenta , fideique ac l societatis humanae pemi-ciem semper sit detestatus. Adulationem quoque , blanditias, assentationem tanquam pestem aliquam fugit. Si quam acceperat iniuriam , facile obliviscebatur, percepta vero beneficia immo tali retinebat memoria . Nihil unquam neque inselens, neque gloriosem ex ore eius eXiitis Patriae suorumque civium fuit amantissimus .

58쪽

wPropter delectationem sermonis libenter veriais batur in conviviis amicorum ; edebatque ac bibebat , ut de Caesare retulit Cicero 'S iucunde. Stridiose coluit amicitias multorum doctrina excellentium virorum. Sed praesertimidus est familiarissime Mario Crescimbenio, Io. Vincentio Lucclaesinio , Eustachio Mantadio, quem prixceptorem sirum appellabat, & Michaele Angelo Giacomellio, quo cum in Graecis litteris plurimum se exercuit eo praesertim tempore , quo simul fuere apud Cardinalem ,

Fabronium.' Epist. ult. lib. xlii. ad Anie.

ORam in onera mNOCENTII XII. Roniae IIo . -- in Transatione Iaerarissimi Corporis S. Leonis Ma

59쪽

RIGIONIMENTO allegoraeo intorno am orierne delui ibidem loci reperitur. DISCORSO Rusorare per u pericolosa infermita e ra cuperata falate deI Santris mo Ponte Me CLEMENTE M. araaduta neI membre 17Ia. ibidem .RISPOSTA in forma di lettera familiare ad Alfe bea rio Custode T Arearia. ibid.RIME leguntur in secundo & octavo volumine deIARime dedit Arcadi, neIIa Raecolla dei Gobbi, aliisque collectionibus . RACcoLTA di Rime piaeevoli H Niccosi Fortieverara es e. parte prima in Gen a Liber Florentiae iminpressus est , c0ntinetque undecim epistolas ad amicosicriptas

DOMI

60쪽

I variae orti, Cravineam, quod in valle

Antigorii est oppidum , migrasse perhibentu . Hinc certe Avum centum circiter amnis ante transiisse Bononiam constat, & in ea Urbe.consedisse. Bononiae Dominicus est natus v. Kal. Octobris A. D. MDCLV. Principio plura genera doctrinarum attigit ; tum vero ad quae magis se ferri natura intellexit, ad illa duo totum se contulit, mathematicam scientiam , S medicam artem , usus in utraque nobilissimis Praeceptoribus Geminiano Montanario, & Marcello Malpighio'. Annum agens xx1. mathematica illustrare coepit , editis duabus Volantis Flamma Epitropeiis. Quibus porro de Cometarum natura o ortu Dissertati nem , ac observationem addidit Solaris Eclipsis Has duo sunt consecuta volumina de Aquarum

Fluem' Seripsit hane vitam Joannes Baptista Morgagnus, qua de re in Praefatione Lectorem quoque monuimus. Hunc di illud se ire volumus parentes Dominico fuisse Iulium avglielminium, de Gentilem Neriam Boiioniensem

SEARCH

MENU NAVIGATION