장음표시 사용
41쪽
minem improbaturum , neque parum animi miri adiunxeris ad institutum opus persequendum . S lent ii qui stadium currunt , omni labore contendere , tu vincant. Hoc quidem , te aemulo , minime enitar ; satisque mihi erit, si existimabunt homines non a te tantum abfuisse, vix ut ira eodem curriculo f isse videar. Tu me fac ames. vale. Romae Kal. Iunii MDCCLXIV.
vir. Idus Novembris anno a CHROSTI Ortu MDCLxxiv. Pater et Jacobus fuit, vir
plane bonus & egregius civis, cuius praeclaris laudibus illa quoque accessit, ut eleganter pingeret; mater Martha Fabronia foemina primuria & virtutibus praestans. Domi educatus iam ab ineunte aetate ostendit nihil se nisi bona studia, bonosque mores cogitare atque colere. Erat in eo docile ingenium , adeo memoria valebat , ut integros Poetarum libros, quibus in primis
42쪽
delectabatur , facile comprehenderet , eratqile summa suavitas oris & vocis . Qi tibiis rebus
id aisequebatur , ut omnibus esset carissimus ;& parentes eJus non selum sperarent , sed etiam confiderent malorum gloriam illum aequaturum. Pater mature decessit. Ipse adolescentulus Pisas venit , ut Iuris prudentiae studeret, qua in facultate cum eo tempore Unus omnium maxime foreret Iosephus Averanius, huic praesertim operam dedit . Sed animus eius scientiae percupidus non sela Juris prudentia contentus erat. Itaque Benedictum Averanium, Laurentium Bellinium, reliquosque celebriores Doctores, qui tum maxime Gymnasium illud illustra, bant, frequenter audiebat . Sed in primis coluit Alexandrum Μarchetium , a quo cum in aliis rebus , tum studiosissime in Poetica exercebatur . A Lagam vero Benedicto Miglioniccio insignia doctrinae accepit, idque fuit postrid. non. Maiian. ΜDCxCv. Sic Nicolaus instructus non .videbatur posse intra domesticos parietes contineri . Itaque , illi , ex quorum arbitrio pendebat, in nobilissimo orbis terrae theatro , Romae scilicet eundem versari . voluerunt . Erat cum
43쪽
Σ illo magnis propinquitatis vinculis coniunctus Carolus Augustinus Fabronius vir magnis ornamentis non selum honoris eo enim INNOCENTIUS XII. utebatur in signandis libellis supplicibus ) sed etiam virtutis & ingenii praeditus , huncque consuetudine sua sic sibi devinxit , ut nemo ei perpetuo fuerit carior . Alios quoque amplissimorum ordinum brevi sibi conciliavit , quibus sic officium & cultum praestabat , ut ne quid /de shidiis suis detraheret . Nam & Juris
prudentiae multam operam navabat, Graecasque
litteras , quas Pisis primoribus tantum labiis gustaverat, duce Francheluccio , avide percipie-hat ; nec a Musarum Italarum consiletudine in his occupationibus abstrahi poterat . Profluxit autem ad hominum famam , cum Latina oratione laudasset INNOCENTIUM YII. in funere , quod illi in Vaticano Templo curatum est . Extat haec oratio, & ea quidem gravis, splendida .copiosa , multisque sententiarum luminibus di- sincta. Habebat enim immensum campum , in quo libere exultare posset. Nec multo post a s CLEMENTE XI. missus est Legatus ad Philippum V. Hispaniarum Regem Antonius Felix
44쪽
26Zondadarius . Is secum habere voluit Nicolaum captus adolescentis humanitate , & doetrina . Mari cum se commisi sent, saeva adeo tempest te iactati fuere , ut in summo vitae discrimine
tribus diebus ac noctibus erraverint . Nec munus saxa & cautes timuerunt , quam Turcica olitora , prope quae fuere . In Sardinia demum perfugium habuerunt, ibique summa in difficultate navigandi aliquandiu detenti itint . Haec tempestas plurimum detrimenti attulit valetudini Nicolai, cui ut concuteret , duodeviginti post menses in Italiam rediit . Romae paucis diebus commoratus est amicos salutandi & visendi causa , inde in Patriam concessit. Cum iam se corroboravii set, honores spectans Urbem remigravit , te trille receptus fuit a Carolo Au-mitino Fabronio, quem haud multo poli CLEMENs in amplissimum Purpuratorum Senatum cooptavit . Primum autem dignitatis gradum Nicolaus ascendit , cum ab eodem Pontifice Maximo inter honorarios Cubicularios adscitus fuisset , a quo & Canonicus Basilicae primum S. Mariae Μajoris , idque exeunte anno MDCCXII , mox decem circiter post menses S. Petri ii s
45쪽
27 Vaticano declaratus eli . Factus etiam ab ipis fuit utriusque Signatiir licebit uti usitatis verbis , si nos forte Latina deficient Referen
darius; ab INNOCENrio vero xii I. S. Consilit, tionis Ponens . Sed haec Nicolao cum multis Erant communia . Non pari modo ingenii facultates , inter quas eminebant lepos cic festivitas orationis , litterarum re antiquitatis cognitio , in pangendis carminibus mira felicitas , &in omni scriptionis genere munditia atque et gantia . Qiro fiebat , ut nullus Romae esset litteratorum hominum coetus , in quem ille lubentissime non reciperetur . Sed praesertinis Arcadibus , 'qui eum appellarunt Alidesmura TtR- , fuit acceptissimus , ratis magno usui sibi fore in gloria Academiae magis magisque Provehenda . Quod quidem eos non fefellit . Nam nunquam eius vox audita est , quin illi a cuneto consella plausiis multiplex fuerit datus δaaec non plura iis lem sippeditavit, quibus Orna rent illa volumina, quae continent quidquid praestantius celebriores Pastores condiderunt tum versibus , tum seluta oratione . Inter carmina N,
colai meo iudicio praeliat omnibus ode illa amatoria ,
46쪽
28toria , cu us initium est: alor a io penso , equalora gli occhi io Φolgo: grandis illa quidem , splendida , ingeniosa , concinna , in qua plura admiscuit ex intima Platonicorum philosephia . In
hac mihi videtur aemulus esse voluisse laudum, quas homines intelligentes pleno ore concedunt eius dem generis poemati, quo Eustachius Mansredius celebravit Juliam Vandiam . Assuens omni lepore & venustate est ode , quae laudat Genuem ses sceminas . Prorsiis Anacreontem redolet ca
men , quod incipit : Io lo D , lo Cenio ognora : Nimis longus eiram, si pulchritudines persequi vellem singulorum carminum Nicolai, quae relata sint in haec Arcadica volumina , reliquas que celebriores collectiones. Satis erit illud dixisse , nihil in his occurrere Vulgare & commune , sed omnia varia dc nova , omnia ad Poesis Praecepta efformata , omnia pura , & sapore plane poetico condita , ut facile intelligi possit illum fuisse a natura & arte ad hanc facultatem instructissimum . Multum vero Graeca in lingua
versatum fui sse indicat carmen de nuptiis Acon
tii & Cidippae , quod e Graeco in Etrustum convertit . Carminibus quoque Italicis reddidit
47쪽
Euripideam Tra diam, quae inscribitur, Iphisenia in Tauris , & quidem elegantissime, ut mihi testatus est Michael Angelus Giacomellius , dinctus& intelligens harum rerum existimator , cui eam legendam dedit e sed haec in manus hominum minime venit. Non minorem laudem Nicolaus ex iis cepit, quae scripsit soluta oratione. Splem det ubique purum quasi quoddam & candidum dicendi genus t ingenium in illo fuisse ad
eloquentiam apparet ex ea oratione , quam
anno MDCCXI. in aedibus Capitolinis habuit de laudibus Architecturae, Picturae , & Sculpturae rpraesertim vero soniisse lepore & urbanitate perspici potest ex iis duabus pastoritiis orationibus , quarum una laudes continet CLEMENTIsYI, altera est de principiis rerum . In hac postrema rerum naturalium se quoque litterate operitum ostendit . Explicat enim principia &caussas falsitudinis aquae marinae , sontium , te rae motuum , metallorum , lapidum , arborum , florum , aliarumque hu)us generis rerum . Quid etiam fessivius epistola illa ad Marium Crescimbenium , ut illum deprecaretur , ne sibi onus imponeret cuiusdam laudationis contexendae Θ
48쪽
dae λ Nec non Latina quaedam In Arcadia redit vit , quae in vulgus minime sunt edita et haec tamen elegantia sermonis ab iis , quae scripsit Italice , stuperantur. Nec Arcadiae selum lumen ingenii sui Nicolaus ostendit. Nam anno MDCC
remonia Vaticana in Basilica translatio Corporis S. Leonis Magni ab humili loco ad ornati rem augultioremque perageretur , habuit de eodem sancto Pontifice Latinam orationemra ,
quae publici iuris facta est , sane bonam , dc
nobilem . Anno qui sectitus est, accidit, ut Canonici eiusdem Vaticanae Basilicae aliquem e sitis Pillarium mittere vellent , qui corona aurea donaret ii seli istud ius habent ) iconem ,
Beatae Virginis , quae dicitur deli' milia . Ex his delectus est Nicolaus ; isque mandatam rem magna cum celebritate confecit . Huic 1, lemni , quod triduum fuit , haud mediocre deiscus attulit praesentia Ioannis Castonis Magni Etruriae Ducis, Violantis & Eteonorae , quarum haec uxor fuerat Francisci , illa Ferdinandi Mediceorum ; hique omnes silmmis honoribus Nicolaum sunt prosecuti . Τanta vero erat in
49쪽
3Ieum seorum civium caritas, ut nullum ossicii genus excogitari possit, quod ei non praestiterint. Hoc expleto mandato , cum suis rus venit , ut aucupio, sicuti mos est nostrorum hominum , se oblectaret. Erat enim autumnus . Vesperi autem nobiles quidam eruditissimique adolescentes, qui in vicinis villis habitabant, congressius eius, dinctissimosque sermones requirebant , S cum his
plerumque ipse delectabatur lectione Poematum Berni, Morgantis , & Ariosti. Accidit aliquando , ut cVm a legendo requiescerent , horum quidam dixerit: Deus scit quanti laboris fuerit , non dicam unius libri, sed paucarum 'confectioi 2 am quo major facilitas in his Posmatibus apparet , eo magis in iis auctores suos elaborasse existimare debemus. Huic reliqui sunt assensi . Tum Nicolaus: ego vero , inquit , noumultum arbitror illos sudasse, quoniam in Po si natura tu primis dominatur . Et ne me Ser. ba dare putetis , hoc recipio me ad vos sequen
ti vespere librum allaturum , qui ex flo
trium ' Libuit sie appellare , quae nos Itali dicimus Can-
ro e Orta a . Graecum verbum ex ode secunda Nemeorum Pindari sumpsimus: nec animo occurrit
aliud Veterum carmen , in quo servata haec divisioluerit , suoque nomine appellata
50쪽
32 trium borum Poetaram misceatur O temper tur . Magna sane res , dicerem etiam audacem , ni probe mihi perspecta esset Nicolai singularia ingenii vis . Et hercle datam fidem liberavit eo successu , ut illi adolesentes istud unius diei pus.ad caelum extulerint, summis precibus ab eo contenderint, ne gravaretur , quod instituerat, exaedificare. Quod & fecit. Id enim honestissimum esse putavit, in quo Otium suum , &subcesiva praesertim tempora oblectaret. Condidit ergo Poema , quod inscripsit si Ricctardetto , cluodque in triginta libros distribuit . Ipse inventor & architectus filii rerum omnium , quae in eo narrantur ; et potuit , cum admirabile ingenium haberet ad fingendum . Quanta ube tas & varietas portentorum & monstrorum lSic enim facilius lectorum multitudinem deIe- ictari posse putavit . inoniam quidem haec delectatio de iucunditas ei proposita in primiserat , libavit ex omni genere urbanitatis facetiarum quendam leporem , quo tanquam 'fale ubique hoc suum Poema aspergeretur . In hac rerum festivarum copia sint nonnulla , in quibus satius erat haud risiim quaerere . Sed non
