장음표시 사용
321쪽
Iebat, nulla alia re impulsius, nisi ut. per eas complures matres, filiosque servaret, ulmsque corpore, hos etiam animo simmum alioqui detrimentum facturos. Magna quoque capiebatur miseratione eorum qui morbis simul , & Lnopia conflictarentur, praesertim si honesio es.sent loco nati. Hos , medicinae caussa accersitus , quibus rebus indigebant, ex sua re familiari , non modo ex sita arte , adiuvabat, seli tus alioquin & apud ditiores hanc eo, quo utinam omnes, ingenuo animo de liberali exercere . Neque enim lucrum , sed suam existumationem spectabat , qua nihil, secundum Deum , habebat carius . Hanc in eo agi arbitrabatur , si quem morbum plane insisabilem esse sciret, eius ut sanabilis curationem susciperet ; item si in quo aliquid a remediis speratset, his nequicquam usus , porro pergeret quorum utrumque semper est abominatus ; sed aegris , Vel potius quorum intererat , admoni tis , se quidem, cum per eos i icuit, continuo subduxit. Erat utique in Valsalva cum silmma humanitas, tum mira comittar at polliceri quod Praestare non posset, id vero non liberalis, sed levis M
322쪽
3ο levis , atque adeo perfidiosi hominis existima.
bat . Idem in nitendo quod semel non sine magna ratione admisiiset, tanta erat cura , atque constantia, nulli ut diligentiae , & studio parce. ret, nihilque intentatum relinqueret. Nam ebs, ut cautum Medicum decebat , semper iblud , sicuti in ejus quadam ad Principem Virum epistola est, Hippocraticum spectabat, ne quid noceret, eoque simplicioribus , cum poterat, di tutioribus, & usitatis , neque multis adeo remediis uti consueverat; & plura tamen , & validiora auxilia non ignorabat, &in chirurgicis praesertim operibus magno , ut antea dictum est , erat animo , atque intrepido , nunquam tamen praecipiti, aut incauto, ut qui omnia quae incidere possent, ante prospexerat: quanquam, etiam adversiis nec opinata quo animo effet, tunc satis ostendit, cum in suis
aedibus commentantem fulmen propemodum perstrinxit. Tantum enim ab eo abfuit, ut animo caderet ; continuo numquid irae alicui domesticorum fulmen nocuisset, numquod in
323쪽
3PI, eendii initium usquam reliquisset , superiores ,1 inferiores , Omnes partes aedium adeundo, sici quaesivit, ut si ipse , qui prope ambustiis erat,
, nullo periculo fuisset , magis pollea considera-i tione discriminum quibus vita nostra obnoxia i est, quam re praesenti perturbatus. Haec Vausalvae studia , hunc animum facies commendabat , alta amplaque fronte , nigris oculis ac Vbvidis, decenti nase , ore parvo, labris rubemtibus , cetera colore inter candidum & rub, cundum ; sereno vultu, sed non sine gravitate ; ad haec , congruentibus membris omnibus , satura non magna, sed figura venusta ; fatis firmae ad laborem ferendum vires ; stabiles in
nus , eaedemque , cum Opus esset, promptae atque expeditae ; corpus agile , nisi quod extremis sex septemve annis praegravante pingue dine tardabatur. Nam qui gracilis , ut supra indicatum est , ad virilem aetatem pervenerat , sensim deinde pinguescens , honestam primum dignitatem , sed postremo ultra modum obesus , molestiam , morbos, ipsamque adeo , quam &praeviderat, & praedixerat, mortem est nactus. Principio . tussis qua annis quoque superioribus ,
324쪽
sed remissius, vexatus fuerat, augeri, & cum tanta faucium siccitate ac siti coniungi, ut noctu praesertim magnam aquae Vim abstimere cogeretur r hinc noctu vigiliis urgeri, interdiu dormitatione r ad hoc, qui non multi cibi, vini putem vel minus multi fuisset, iam illum pene
suae modo appetere, aquam autem, ut dixi, vel praeter modum. Ex his, ut morbus morbum purere silet, aut augere , pinguedo crescebat, stoemachus infirmabatur et itaque anno ante quam docederet , ad cetera incommoda ciborum vomitus a prandio accessit , noctu autem vehemens nonnunquam dolor laxioris intestini quod κολον nominant; ut noctibus quatuor continem tibus quaternas horas torqueretur. Hoc tamen morbo & alias suerat olim cruciatus e qua re magis, quam dissicultate eius ab renum dolore internoscendi, factum censeo, ut ex his semel laborans, ex eodem se intestino laborare crediderit , donec arenosa urina alium esse morbum ostendit, sed inter initia percipe adeo Gmilem prioris , ut Galenus l quoque cum altero tentaretur , alterum et se, existimaverit quoads I De Loc. aff. i. a. c. s.
325쪽
quoad usque deiectio humoris quem Vitreum , dixerat Praxagoras , errorem stistulit. Quo mogis praeceptum illud omnibus a Medicis servari debet; id quod Valsalvae nocte intempesta non licuit; ne sitorum ipsi morborum sint iudices , cum duo summi Anatomici Sc Medici
sic cavere non potuerint, ne alter in alterum errorem inciderent; cuius simplicem confessio.
nem sibi uterque credidit convenire sive Hippocilatis more m ) , aliorumque , ut Celsus n ) ait, magnorum .irorum, O fiduciam ma-
guarum rerum babentium, sive etiam, quae mea omni tempore sententia fuit, quod longe m jori laude ingenuitas digna sit, quam halluci. natio , praesertim eiusnodi, reprehensione . Sed ad postremos Valsalvae morbos revertamur. Hi quorsum essent evasitiri, iam plura antea indicia fiterant. Nam etiam inter consulendum Medici animadverterant sananiculosium , nun
nunquam & stertentem , sic tamen , ut cum re sponderet, non videretur dormivi se . Mihi vero non tam id displicuit . cum forte anno eo
326쪽
3o8dem MDCcxxI. consilia pro Fceminis primariis conserremus Venetiis primum , Faventiae iterum , quam linguae difficultas quaedam in explicando sermone, levis illa quidem, sed mihi
tamen , longo intervallo audienti, satis man, festa; ut ex eo tempore & vereri ipse, & Amicis praenunciare, quantumvis frustra, non destiterim quod anno accidit MDCCxxiII. prostridie Kal. Februarias. Nam coenato, secumque, ut selebat, . commurmuranti , & quasi aliquid commentanti repente os dillarium quid immineret , domesticis praemonstravit. Admonitus , tantum adhuc aberat a mentis laesione, ut eos qui aderant , ne animo deficerent, neu pertur harentur , sed sibi ut quam quisbe possient , opem ferrent, hortatus , accersitis Medicis , &Sacerdotibus , illis quidem ut sanguinis non unae detractione contenti, rurius mitterent, si videretur , significaverit; his vero , Sacra ministrantibus, ea omnia religionis S pietatis signa dederit, quae vitam anteactam decerent, o nec graviore morbi vi, quem UO-cant , ingruente, eadem nocte vivere desiit Sic Valsalva vix ma)or septem & quinquagin-
327쪽
ta annis natus, quo morbo liberaverat plures ,& quo de morbo praeclara animadverterat, eo ipse morbo ereptus fuit. Elatus est, pro digni late hominis, honesto funere , conditusque in sacra AEde quae ab Divo Joanne in Monte Bononiensibus appellatur. Quanta omnium de vi. o opinio, quantumque mortui desiderium fuerit , vel ex monumentis cognosci potuit, quae ipsi intra eum, quo decessit, annum , aut certe non poli mulis , raro exemplo quinque sunt posita , ab aliis aliud, aliisque verbis, sed eadem omnia de laudis, & voluntatis significationer unum sepulchro proximum, idque ab AEdia timis, Canonicis Reges. Lateran. , alterum , de quo supra commemoravi, in Nosecomio Incunabilium ab huius Conservatoribus et tertium. &quartum, adiecto eous e nobili marmore. simulacro, singulari opera atque arte persecto, illud , Senatoribus auctoritate, & sapientia pra stantibus quibus Instituti Scientiarum procuratio demandata est, id iubentibus , in magnificis aedibus eidem Instituto assignatis; hoc in cele-herrimo Gymnasii loco ab utraque Alma Universitate quod potissimum, quoniam
328쪽
3 Ioita factum atque exornatum est , ut quatuor de quibus in hac Vita expositimus, Valsalvete praecipua studia non minus inscriptis verbis, quam circum addita haud ineleganti pictura repraesemiet; idcirco aere describendum, & cum hoc no.
sim Commentariolo coniungendum curavimus.
Novissimum , nec sine simulacro id quoque , For omelii in eo loco itatutum est, quem in locum , si quid sibi in Patria accideret ,
Valsalva suum inferri corpus destinaverat, in Divi Dominici Templo, recens instaurato. Poestum est autem ab uxore, foemina lectissima, Helena Linia, pene una superiti te familiae suae, apud Bononienses veteris , & Senatoriae. Quae quantum viro , dum hic viveret, obsequens fuerit, cura patefecit eius voluntati vel post obitum satisfaciendi. Cum enim hoc illum sciret in animo habuit se , ut, se mortuo, sua clibrurgica instrumenta omnia, quae nec ita pauca Crant, nec vulgari industria atque artificio fabrefacta , Nosecomio cederent Incurabilium; Academiae autem Instituti Scientiarum suum Anatomicum Museum, cum ob alia, tum ma-
, Vid. in Veneta operum Valsilvae editione .
329쪽
xime ob admirabilem illam, primamque omnium , universi auditus organi una in aure praeparationem , a Viris etiam Principibus expetitum e cum igitur id sciret, nec, prece , nec gratia , nec praemio adduci potuit , ut aliis quam quibus vir indicaverat, non jusserat, cum Ela illa traderentur: tanti apud eam, viri quo .
quo modo cognita voluntas fuit . Hanc anno duxerat MDCCx. ex eaque liberos sex procrea-Verat , mares dum , foeminas quatuor. Sed virilem sexum non reliquit ; in prima enim pueritia utrumque amiserat filium. Filiarum qu que ultima non .diu patri superstes fuit . Vi-Vunt reliquae r inarum priorem nuptum dedit mater Ludovico Μ. Montennio Caprara: Ia C. nobili civi Bononiensi r altera , S tertia selemniter vovere Deo virginitatem maluerunt. Has omnes Valsalva habuit heredes non tam
magni patrimonii , quam maximae gloriae. Illi
enim augendo, etsi indiligens paterfamilias non sitit, multo minus operam dederat, quam scientiae, & virtuti, & , quae harum comes est, la
di nominis amplificandae. Inter omneS COnsat , qui erus de mentem , & consuetudinem: : V q. probe
330쪽
3I 2 probe cognitam habuerunt, multo eum maiaximam vitae partem , ut Verum inquireret, ac publica commoda promoveret, in dissectionibus consumpsisse . Namque in auris dumtaxat an tomia sexdecim ipses annos fuit, dissectis eius rei causis humanis capitibus amplius mille . Hinc Tractatin extitit de Mure Humana, qui unus maxime apud Philosephos, Medicos, atque Anatomicos Valsalvam illustravit, post B, noniensem editionem A. MDCCIv. apud Conis stantinum Pisarium , Traiecti ad Rhenum iterum A. MDCCvII. in officina Gulielmi Vindevavater , Gene vae autem tertium A. MDCCxvI.
simptibus Crameri, & Peraclionii, a typogr phis descriptus , & tamen. a multis iam annis in tabernis librariis prostans raro adeo ut nunc quartum prodire debuerit, cum tres posthumae Anatomicae Dissertationes , novum assidui Val- salvae. laboris, atque industriae specimen , primum ederentur. De quibus, & de eo Tractatu cum illa huc addidero, quae nulla ratione omitti possunt , finem statim scribendi faciam. Dissertationes Valsalo recitaverat in ea quam saepius memoravi, Instituti Scientiarum Acade-