Vita Karoli Magni: In usum scholarum ex monumentis Germaniae historicis re ...

발행: 1863년

분량: 64페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

M. Haec sunt bella, quae rex potentissimus per annos 4r tot enim annis regnaverat, ndiversis terrarum partibus summa prudentia atqus felicitate gessit. Quibus regnum Francorum, quod post patrem ippinum magnum quidem et sorte Susceperat, ita nobiliter ampliavit, ut poene duplum illi adiscerit. Nam cum prius non ampliu quam ea pars Galliae quae inter Rhenum et Ligerim, oceanumque ac mare Balearieum iacet, et pars Germaniam quae inter Saxoniam et Danubium, Hrenumque ac Salam fluvium, qui Turingo et Orabo dividit, posita, a Francis qui orientales dicuntur incolitur, et praeter haec Alamanni atque Baioarii ad regni Francorum potestatem pertinerent, ipse per bella memorata primo Aquitaniam et Wasconiam totumque irine montis iugum, et usque ad Hiberum amnem, qui apud avarro ortus, et fertilissimos Hispaniae agro Secans, Subi Dertosae civitatis moenia Balearico mari miscetur; deinde Italiam totam, quae ab Augulla eraetoria usque in Calabriam inferiorem, in qua Graecorum ac Beneventanorum constat esse confinia, deciescentum et eo amplius passuum milibus longitudino porrigitur tum Saxoniam, quae quidem Germaniae par non modica est, et eius quae a Francis incolitur, duplum in lato habere putatur, cum ei longitudine possit esse consimilis; post quam utramque Pannoniam, et adpositam in altera Danubii ripa Datiam, Histriam quoque et Liburniam atque Dalmatiam, exceptis maritimis civitatibus, quas ob amicitiam et iunctum cum eo laedus Constantinopolitanum imperatorem habere permisit; deindo omnes barbaras ac feras nationes, quae inter Renum ac Visulam fluvios, Oceanumque ac Danubium

28 Vistula, quas et anno 125 in Iure munieipali culmensim eis et Misaeis audit.

32쪽

positae, lingua quidem paene similes, moribaris vero atque habitu valde dissimiles, Germamam inco-Ιunt, ita perdomuit, ut eas tributarias emersi. Inter quas fere praecipuae sunt,elatabi, Sorati, Abodriti Boemanni cum his namque heliqconflixit - caeteras, quarum multo maior est numerus, in deditionem suscepit.

16. Auxit etiam gloriam regni sui quibusdam regibus ac gentibus per amicitiam sibi conciliatis. Adeo namque Hadesonsum, Gallitiae atque Asturicae regem, sibi societate devinxit, ut his ' cum ad eum vel litteras vel legatos mitteret, non aliter se apud illum quam proprium suum appellari iuberet. Scolorum quoque reges sic habuit ad suam voluntatem per munificentiam inclinatos, ut eum numquam aliter nisi dominum, seque subditos et Servo eius, pronuntiarent. Extant epistolae ab eis ad illum missae, quibus huiusmodi affectus eorum erga illum indicatur. Cum Aaron, rege Ρersarum, qui excepta India totum pene tenebat Orientem, talem habuit in amicitia concordiam, ut his δ' gratiam eius omnium qui in toto orbe terrarum erant regum ac principum amicitiae praeponeret, solumque illum honore ac munificentia sibi colendum iudicaret ac proinde, cum legati eius, quos cum donariis ad sacratissimum domini ac SaΙ-vatoris nostri sepulchrum locumque resurrectionis miserat, ad eum venissent, et ei domini sui voluntatem indicassent, non solum quae petebantur fieri permisit, sed etiam sacrum ilium et salutarem locum, ut illius potestati adscriberetur, concessit et revertentibus legatis suos adiungens, intor vestes et aromata, et ceteras Orientalium terrarum opes, ingentia illi dona direxit, cum ei ante paucos annos eum, quem tunc solum habebat, roganti mitteret 29 L e. s.

33쪽

ele antum Imporatoros etiam Constantinopolitani, icisorus Michael et Leo, uro amicitiam a s

cietatem Ius opstonins comptares ad eum misors legatos. Cum quibus t hie propior susceptum so imperutoris nomen et Ob hoe sis, Masi qui imperiunt eis Mipere venet, valdo suspectum, edus firmissimum statuit, ut nulla inter partos cuius libet scandali remaneret occasio. Erat nim som-por Romanis ot Graecis Francorum su sola potentia, unde et illud Graecum extat proverbium: ΤΟΝ ' PANKON LAON EXU, ITONA OYREXI C. 17. ui cum tantus in ampliando regno et subigendis exteris nationibus existeret, et in eiusmodi occupationibus assidue versaretur, opera tamen plurima ad regni decorem et commoditatem pertinentia diversis in locis inchoavit, quaedam etiani

consummavit. Inter quae praecipua fere non immerito videri possunt basilica auctae Dei genitricis Aquisgrani opere mirabili constructa, et ponSapud Mogontiacum in Reno quingentorum p Suum longitudinis, nam tanta est ibi fluminis latitudo. Qui tamen uno antequam decederet anno incendio conflagravit, nec refici potuit propter sestinatum illius decessum, quanquam in ea meditatione SSet, ut pro ligneo lapideum restitueret. Inchoavit et palatia operis egregii, unum haud longe a Mogontiaco civitate, iuxta villam cuius vocabulum est EngiIenhelm, alterum Noviomagi super Vahalem fluvium , qui Batavorum insulam a parte meridiana praeterfluit. Praecipue tamen aedes sacras)i, ubicunque in tot regno suo vetustate conlapsas comperit, lontificibus et patribus ad quorum curam

30 i. e. Francum amicum habeas, vicinum non habeas.

Graecum ει et vi ab Einhardo i logi solitum, apparet. 1

et Suet. Aug. c. 30.

34쪽

pertinebant, et restaurarentur, imp avit, adhiberis curam per togatus, ut imperata perficerent. . M litus est et classem contra bellum Norlmannicum, aedificatis ad hoc navibus iuxta flumina, quae stdo Gallia et de Germania septontrionalem influunt oceanum et quia Mimanni Gallicum litus atquo Germanicum assidua infestatione vastabant, si omnes portus et hostia δ fluminum, qui naves recipi posse videbiantur, stationibus et excubiis dispositis, ne qua hostis exire potuisset, tali munition prohibuit. Fecit idem a parte meridiana in littore

provinciae Narbonensis ac Septimaniae, tot etiam Italiae littore usque Romam, contra auro nuper Pyraticam exercere adgressos ac per hoc nullo gravi dampno vel Italia a Mauris, vel Gallia atque Germania a Nord mannis diebus suis affecta est, praeter quod Centumcellae, civitas Etrurias, per proditionem a Mauris capta atque vastata St, et in Frisia quaedam insulae Germanico littori contiguae amorimarinis depraedatae sunt.18. Talem eum in tuendo et ampliando simulque ornando regno fuisse constat. Cuius animi dotes, et summam in qualicumque, et prospero et adverso, eventu mirari liceat constantiam. Ceteraque ad interiorem atque domesticam vitam pertinentia iam ab hinc dicere exordiar. Ρost mortem patris cum fratre regnum partitus, tanta patientia simultates et invidiam eius tulit, ut omnibus mirum videretur, quod ne ad iracundiam quidem ab eo provocari potuisset. Deinde, cum matris hortatu filiam Desiderii regis Langobardorum duxisset uxorem, incertum qua de cauSa,POS annum eam repudiavit, et Hildogardem de gente Suavorum, praecipuae nobilitatis feminam,

32 et capitulare ad Sala anno 803. e. 1. et capit. Aquisynnense a. 807. . . Non Germ. Legg. T. l. p. 123 14s. 33 i. e. ostia. 34 et Suet. Aug. c. 61.

35쪽

in matrimonium accepit, de qua tres filios, arolum videlicet si Pippinum et LudoWicum , totideuisque filias, Hiuodrudem et Bertham et istam, genuit. Habuit et alias tres filias, Theoderadam et Hiurudem et Ruodhaidem, duas de Fastrada uxore,

quae de orientalium Francorum, Germanorum videlicet, gente erat, tertiam de concubina quadam, cuius nomen modo memoriae non occurrit. Defuncta Fastiada, Liudgardam Alamannam duxit, de qua nihil liberorum tulit. os cuius moriem tres habuit concubinas, Gersuindam Saxonici generis, de qua si filia nomen Adalirud nata est, et Reginam, quae et Drogonem et Hugum genuit, et Adal-lindem ex qua Theodricum procreavit Mater quoque eius Berthrada in magno apud eum honore consenuit. Colebat enim eam cum Summa reve-Xentia, ita ut nulla umquam invicem sit exorta discordia, praeter in divorti filiae Desiderii regis,

quam illa suadente acceperat. Decessit tandem post mortem Hildegardae, cum iam tres nepotes suos totidemque neptes in filii domo vidisset quam ille in eadem basilica qua pater Situs est, apud sanctum Dionisium, magno cum honor fecit humari. Erat ei unica soror, nomine Gisia, a pueblaribus annis religiosae conversationi mancipata, quam similiter ut matrem magna coluit pietate; quae etiam, paucis ante obitum illius annis, in eo quo conVersata est monasteri decessit. 19. Liberos suos ita censuit instituendos, ut

tam filii quam filias primo liberalibus studiis, quibus et ipse operam dabat, erudirentur. Tum filios, eum primum aetas patiebatur, more Francorum equitare, armis ac venatibus exerceri fecit, filias vero lanifici adsuescere, coloque ac fuso, ne per otium torperent, peram impendere, atque ad om-35 ef Suet. Aug. c. 4.

36쪽

nem honestatem emi diri iussit. Ex his omnibus

duos tantum fiuios et unam filiam, priusquam ο-reretur, amisit, arolum, qui maior natu erat, et Pippinum, quem regem Italiam praefecsrat, si Bruo trudem, quae filiarum eius primogenita, et a constantino, Graecorum imperatore. desponsata erat. Quorum Pippinus unum filium num Berm tardum, filias autom quinque, Adalhaidem, Atulam, Guntradam, Berthaidem ac ThΘοderadam, supΘrstites reliquit In quibus rex pietatis suae praecipuum documentum Ostendit, cum filio defuncto, nepotem patri succedere, et neptes inter filias suas educari fecisset mortes filiorum ac filiae, pro magnanimitate qua excellebat, nimis patienter δ' tulit, pietate videlicet, qua mon minus insignis erat, Compulsus ad lacrimas. Nuntiat etiam sibi riseani Romani pontificis obitu, quem in amicis praecipuum habebat sic flevit, it filium aut si h trem amisisset carissimum. Erat enim in amicitiis

optime temperatus ut eas et facile admitteret Vet constantissime retineret, colebatque sanctissime quoscumque mac adfinitate AEthi coniunxerat. Filiorum ines filiarum uantam in educando curam habuit, ut numquam domi positus sine ipsis aenaret , numquam iter sine illis ageret: adequitabant ei filii filiae vero pene sequebantur, quarum

Ogmen extremum ex satellitum numero ad hoc o

di nati tuebantur. suam cum pulcherrimae esseMetis eo plurimum diligerentur, mirum dictu, quod

nullam earum cuiquam aut suorum aut exterorum nuptum dare voluit sed omnes Secum usque ad obitum suum in domo sua retinuit, dicens, Se earum contubernio carere non posse. Ac propter

hoc licet alias felix, adversae fortunae malignitatem expertus est quod tamen ita dissimulavit, ac o6ὶ t. vet. Aug. c. 65 IT es ibid. c. 66 38 cf.

ibid. c. 4.

37쪽

si de sis nulla umquam alicuius probri suspicio exorta, vel fama dispersa sui si '. 20. Erat ei filius nominetippinus, ex concubina ' editus, cuius inter caeteroilacer mentionem

distuli facie quidem pulcher, sed gibb deformis

Is cum pater, bello contra Hunos suscepto, in Ba-ioaria hyemaret, aegritudine simulata, cum quibusdam e primoribus Francorum, qui eum vana regni promissione inlexerant, adversus patrem coniuravit Quem post fraudem detectam et dampnationem coniuratorum detonsum in coenobio Ρrumia religiosae Vitae, iamque volentem, vacare permisit. Facta est et alia prius contra eum in Germania validae coniuratio, cuius auctores partim luminibus or bati, partim membris incolumes, omnes tamen exilio deportati sunt; neque ullus ex eis est interfectus, nisi tres tantum, qui, cum Se ne comprehenderentur, strictis gladiis defenderent, aliquos etiam occidissent, quia aliter coerceri non poterant, interempti sunt. Harum tamen coniurationum astradae reginae crudelitas causa et origo extitisso creditur, et idcirco in ambabus contra regem con- Spiratum est, quia uxoris crudelitati consentiens, a Suae naturae benignitate ac solita mansuetudinis immaniter exorbitasse videbatur. Ceterum per omne Vitae suae tempus ita cum summo omnium amore atque avore et domi et foris conversatun est ut numquam ei vel minima iniustae crudelitatis nota a quoquam fuisset obiecta. 21. Amabat peregrinos, et in eis suscipiendia magnam habebat curam, adeo ut plerumque eorum multitudo non solum palatio, verum etiam regno

30 Hrnothrudem ludomicum abbatem S. Dionysii Berctam Angilborto filios genuisse, constat. s. Vitam ludo- viei Pii. 40 Himiltrude, Ania Laiariss min. . . p. li9, 2. Pro legitima eam habuisse videtur Stephanus II papa, in epistola 45 codicis Carolini.

38쪽

non inmeriis videretur onorosa. pa tamen pestis magnitudine animi. huiuscemodi ponder minime gravabatur, cum otiam ingentia incommbda laudeliberalitatis ac bona famae mercede compenSasst.22. Corporei i fuit amylo atque robusto, si tura ei nonii, quae tamen iustam non excederet nam Septem Suorum .pedum proceritatem ius constat habuisse nisensuram- apice capitis rotundo, oculis praegrandibus ac vegetis , naso paululum

mediocritatem excedenti, canitie pulchra λ, facie laeta et hilari. Unde sormae auctoritas' ac dignitas tam stanti quam sedenti plurima adquireba

tur, quamquam cervix beSa et brevior venterque proloctior si videretur tamen haec caeterorum membrorum celabat aequalitas ' Incessu firmo, totaque corporis habitudine virili, voce clara quidem, Sed quae minus corporis formae conveniret; valitudine prospera I praeter quod antΘquam decederet, per quatuor anno crQbro febribus corripi 3batur ad extremum etiam uti pede laudicaret 'o Et tunc quidem plura suo arbitratu quam medicorum consilio faciebat, quos pene exosos habebat, quod ei in cibis assa, quibi A assuetus rat, dimittere et elixis adsu cere Suadebant Exercebatur

assidue equitando ' ac sinando, quod illi gontilicium erat; quia vix ullas in terris nati invenitur, quae in hac arte Fransis possit aequari. Delectabatur etiam vaporibus aquarum naturaliter calentium, frequenti natali corpus mercens cuius adeo

peritus fuit, ut nullus o iuste valeat antoferri. Ob hoc etiam quis rani regiam extruxit, ibique

39쪽

habitavit. Et non solum filios ad balnnum, verum optimates et amicos, aliquando etiam satellitum et eustodum corporis turbam, invitavit, ita ut nonnumquam centum vel e amplius homines una clavarentur .

23. Vsstitu si patrio, id est franciscosi , utebatur. Ad corpus camisam si lineam et feminalibus lineis induebatur deinde tunicam quae limbo serico ambiebatur, et tibi filia tunc fasciolis crura, et pedes calliamentis constringe t et x pellibus

lutrinis et murinis si thorace confecto humero ac pectus hyeme iuuniebat; sago venet amictus, et gladio semper accinctus, cuius capulus ac balteus aut aurm aut argenteus erat. Aliquoties et gemmato ense utebatur, quod tamen non nisi in praecipuis festivitatibus, vel si quando exterarum gentium legati venissent. eregrina vero indumenta, quamvis pulcherrima, respuebat, nec umquam eis indui patiebatur, excepi quod Romae semel, Adria an pontifice petente, et iterum Leone succeSSore eius supplicante , longa tunica et clamide amictus, calceis quoque Romano more formatis induebatur. In festivitatibus veste auro texta et calciamentis gemmatis, et fibula aurea sagum adstringente, diademate quoque ex auro et gemmi ornatu incedebat aliis autem diebus habitus eius parum a communi et plebei abhorrebat. 24. In cibo si et potu temperans, sed in potuismperantior, quippe qui ebrietatem in qualicumque homine, nedum in se ac suis, plurimum ab- hominabatur. Cibo enim non adeo abstinere ου erat, ut Saepe quereretur, noxia corpori Suo esse

ieiunia. Convivabatur β' rarissime, et hoc praeci-50 es. Suet Tit. c. 8. 1 cs. Suet. Aug. 82. et aliis. 52. 52 et Monachum Sangallensem de gestis aroli I. 34 53 gallice hemias. 54 pellibus ei mineae vel Zihelinae i5 Suet. Λug. c. 76 56 ibid. c. 74.

40쪽

puis tantum lastivitaturus, uno tamen eum magno hominum numero Caena si cotidiana quaternis tantum serculis praebebatur, praeter asSam, quam venatores veribus inferre solebant, qua ille libentius quam ullo alio cibo vescebatur. Inter a nandum aut aliquod acroama β' aut lectorΘm audiebat Legebamur et historiae et antiquorum res gestae. Delectabatur et libris sancti Augustini, praecipueque his qui de civitat Dei praelitulati sunt. Vini δ' et omnis potus adeo parcus in bibendo erat,

ut Super caenam raro plus quam ter biberet. Aestate post ' cibum meridianum pomorum aliquid sumens, ac semel bibens depositis vestibus et calciamentis, velut noctu solitus erat, duabus aut tribus horis quiescebat. Noctibus' sic dormiebat,

ut somnum quater aut quinquies non Solium exuergiscendo, sed etiam deresurgendo interrumper . Cum β calciaretur aut amiciretur, non tantum amicos admittebat, Verum etiam, si comes palatii litem aliquam esse diceret quae sing eius iussu definiri non posset, statim litigantes introducere iussit, et velut pro tribunali sederet, lite cognita sententiam dixit nec hoc tantum eo tempore, sed etiam, ea die quicquid cuiuslibet ossici agendum aut cuiquam ministrorum iniungendum erat, expediebat. 26. Erat' eloquentia copiosus et exuberans, poteratque, quicquid Vellet, apertissime exprimere.

Nec patrio tantum sermone contentuS, etiam peregrinis linguis ediscendis operam impendit in quibus Latinam ita didicit, ut aeque illa ac patria lingua orare' sit solitus Graecam vero melius intelligere quam pronuntiare poterat M' Ade quidem facundus erat, ut etiam didascalus appareret.

57 ibid. 58 ibid. i. 74. Vespas c. 19. 59 Suet. Aug. c. 77. 60 Suet. Aug. e. 78. 1 ibid. 62 et Suet. Vespas. c. l. 63 cf. Suet. Aug. c. 84. 64ὶ Suet Tit. o. 65 Suet. Aug. c. s.

SEARCH

MENU NAVIGATION