장음표시 사용
21쪽
cλον XAMA. ενθεν κά- ου τέχνη XII MI A καλειται. Quae sistio vetustissima originem suam duxit ex male intellectis verbis Mosis, s Genes. vi α. unde putaverunt filios DEI fuisse Daemonas, qui anima constarent& corpore spectabili tantum , ut est speculi spectrum, sive phantasma, hos omnia 1 cire, versari cum hominibus, faminas deperire , cum iis
consuescere, revelare arcana, apparere hominibus. Confer ad haec, quae legis Lucae XXIV. 37. 39. Matthati XIV. 16. Hinc etiam fabulae ; tum fomte & inde Σι υλλα , Iuοὐ id est Διου βύλλα aeolice , vel βουλη , a Phoebo fatidicam nacta sapientiam , ut proderet D EI voluntatem & consilia, amoris premium. Utique incertus rerum animus hominis vergit in figmenta, placetque sibi in ludicris, quae deinceps adoret, figmentis. Alias , antiquissimis temporibus , eodem vocabulo & ipsa AEgyptus appellata fuit, teste Plutarcho in I f. & Of. pag. 36 . C. in την αἴγυ--Hον is τομ μαλι α μελάγsειον ἀσαν , μερ το μέλαν του oφθαλμ ου , XIIMIA καλούσι. Imo & ερμοχημος haec alia Voce dicta erat, ut notavit Steph. BJZant. in αιγυπτο : χρομα. Vero Arabibus occultare significat, Bocharto docente.
1a antiquissi- Q lae quidem Omnia si quis cum eura perpendit , videbit jam rei inum, tum ad antediluviana hoc nomen tempora, deinde vero in usu perstitisse apud sequentes, atque significasse tunc temporis
ubi ustissimi no- 1 Scient1am Operum naturae. διδασκαλιαν πάντων των της φυσεοις ἔργων
minis signifi*- Σ Librum complectentem talis Artis traditionem.
3 Hermetem in libro de Physicis id ipsum commemorasse. Ipsa vero vocis significatio , si χημια scribitur , occultare exprimit Bocharto, ut modo dictum. Diμia autem nigrum oculi si dicit, aut rem nigerrimam, ut vult Plutarchus s de Is. & Of. pag. 36 . C. 4 , non longe ab occulto distat hieroglyphice scribentibus : dum oculi his pupilla absconditum , & pretiosum dicit. Maxime si cogitamus eandem AEgyptum, Terram Chami dictam in Sacris Psalm. Ioue.), αμουν Deum dicere : quod το sonare Manetho Sebennita asseruit, apud Plutarchum s de Isid. & Of. pag. 31 .)Imo & hodie eandem terram Cemi Coptitis appellari, ut idem nos
docet Samuel Bochartus Quare vox haec sonabit absconditum , arcanum, mysterium, secretum ;diciturque Chemi, Chemia, Alchemia, Alicumia , , s/Giὶθ ,πειητι- , Spagiria, atque hyssopica ars, purum ab impuro separans. Et quidem primis vocis autoribus significavit omnem rerum naturalium scientiam. Quare castissimi vocabuli sensus purus male postea detortus , quod infortunii & Magite voci per imperitos evenit. vox ad Me- Rerum vero dictarum naturalium pars magna & eximia metallis de- inllurgi mdς4 stabitur; quare & hinc metallurgiam notavit. Met1llurgiae Quae ipsa quoque antediluvianis hominibus excultissima : Tubalcain In eat. ν enim, verus antiquissimorum Vulcanus, Lamechi ex Sella gnatus, ab Adamo octavus , aes ferrumque ita parare scivit, ut utensilia inde confecerit Genes 1 v. 11. 'ADum interim fossile aes, ut sua ex matre usui tractabile fiat, artem,
22쪽
taboremque requirit summum : duodecies excoqui desiderans', ut sus malleo commode duci queat, Agricola teste, & Ernero. Imo & ferrum quoque excultam postulat, valdeque laboriosam, artem, priusquam humano serviat usui, ut iidem docent fide & peritia summi hac
Unde antiquissima sane vetustissimae Chemiae metallurgicae origo aeque, ac vocis ipsius, intelligitur. Regio , ubi subtiliter culta celebratur primo , illa est in qua primaevi degebant homines : ut historia Tubalcaini demonstrat: s Gen.IV. 12. , potissimum , si componitur haec cum fabulis, & historiis Vulcani veterum. Qui idem Tubalcaino. Voss. Id. g. r. 61. ) Quin & ipsum Artis vocabulum , sua ex origine, probare & id videtur, ut modo vobis constitit. Inde, ut a fonte primo, proxime derivata in AEgyptum, pari, ut caeterae artes,nto ; ubi acerrime exercitata fuit: Moses omnem AEgyptiorum edoctus sapientiam, Act. Apostolor. VII. 21.) sci Vit aurum exurere igne, ut fieret pulvis aquae misceri patiens, atque potari aptus. Exod. XXX H. 1 o. iQuge 1ane Artis fere praecipua virtus; utique ne Principibus quidem Artificum cognita hodie. Vulcanus, Jovis ex Iunone filius, regnavit primus in AEgypto , a morte Deus habitus ob inventum ignem Diod. Sic. h.) ; sed potius ob ignis ad fabrilia ex metallis applicationem : ut idem diserte docet
AEgyetus vero ipsa Xηψια sacro sacerdotum sermone appellatur Plutarch. ΙL. & Osir. 36 C.) , & έρμοχ μιο Steph. ByZ. in Voce αι γυ-2- . Eadem quoque & Ηφαις ια , sue Vulcania dicta seodem auctore ibi dem . Magnus Scaliger, artem quidem χηρύαν AEgyptis Ι Θ dictam asserit. Quum tamen in libro , Minerva mundi dicto , qui ex Stobaro des
Criptus, dicatur, ποι m ς τὸν Ασκώπιον τον Ι'μουθης auctorem. Conr. H. M. c. m : ποι Din vero Chemia est. Reines. var. lect. L. ΙΙ. c. s.
Memphi profecto Vuleani Sacerdotes s Herod. 11. 3.). Isi & speciosum Vulcano templum exstructum Herod. 1 I. 99 ). Vestisula Id. Ib. Ioa. dc Imagines s Id. Ib. 176. HI. 37.), fuitque ejus ibi Symbolum Vultur, Vos L Id. g. m. 1 3. ) rapax scilicet avis. Sed & τὸν Δια H φατον καλῶ ei
κατα τὸν διατασιν εις το τεχνικὸν πυρ dicit Zeno , atque explicat; Diog. Laert. VII. I 7.) quod nomen sane sua origine probat παρα τὸ δεασθη a 'censum esse, vel ardere; accinente huic sententiae Horatio, eleganti epithetorum inventore, -- - dum gratis Cyclopum Volcanus ardens urit osscinas. Carm. I. 4. 7. ut & eodem sensu praeiverat Plautus , Amphitr. r. r. ambulari, , qui Vulcanum in cornu conclusum geris 'omnia quidem haec conficere videntur, hanc Chemiae partem, Metallu giae quam appellant nomine, priscis fuisse exercitatam AEgyptiis potist
Metallurgiae difficul NS, Locus, ubi priamo exculta Chemia metallurgica, Asia. Inde AEgyptus,
23쪽
Origo Poeis ad artem constandi auri adhibitae, valde incerta. Attamen pris- ea , & a Theol Opis Graecis prae Elpuc.
mum. Neque vero de antiquitate vetustissimae Artis, hoc sensu, dubitari putem , neque de iesio etiam vocabulo. Diu postea vox 1lla usurpari demum cepit ad significandam artem , qua ex metallis quibuscunque purissimum conflaretur aurum , Vera permuta tione , maturatione , vel singulari prorsus separatione vulgo incognita.
Et dein quidem cultores inprimis hujus disciplinae Arabes, mutato parum sono, descripto modo sensu , Alchemiam longe postea dixere eandem, alioque flexu Alchimiam. Suidas certe, qui seculo vixit decimo, sin voce Xημύα scribit, Diocletianum , qui viginti ultimis seculi a nato Christo tertii annis imperavit, iussisse comburendos inquisitos de hac arte libros, ob AEgyptios nova mo
lientes contra Romanorum imperium : χηριεια is του ἀργυρου, κά- χρυσου κα
In voce autem δέρας longe altius rem eandem repetit, audacter sane, &diserte, scribens: et o χρυσομ αλον δερας, οπερ Ο Γάσων δια της Ποντικῆς θαλάσσης συν τοις Αργονάνταις - τὸν Κολχιδα παραγενομενοι ελαζον , βιζλίον η, ενδέρμασι γεγραμ. Ψένον α περίελον οπως δει γενεσθε δια χημείας χρυσον. Qua ,
si idoneis firmasset auctoribus, ducerent antiquitatem illius scientiae usque ad tredecia ante Christum secula, ante Argonautarum scilicet tempora. Atque vel eo jam tempore ars cognita, exercita, conscripta, periculosam expeditionem & laboriosam suasisset Argonautis. Qua tamen in re mirum videri posset, Mosen, scriptores sacros, Sanchuniatonem, Orphea, Ho merum , Hesiodum, Ρindarum , Herodotum , Thucididem , Hippocratem , Aristotelem , Theophrastum, Dioscoridem , Galenum , Plinium, altum de ea silentium tenuisse : quorum quidem propositum, argumentum, facultatem , tempora, hanc commemorationem exegisse haud negabit,
versatus quisquis est in horum scriptis. Neque etiam obstat jure de hac re dubitantibus Plinii locus s xxx V. et s. inde flexibili vitro , aut Dionis Cassii s L VII. pag. 6 17.) de eodem, per Tuberium repudiato ; neque alter Plinii s xxx m. .) de Cajo , qui ex auripigmenti vi ingente parum auri excellentis excoxit: quum haec peritiam rei
vitrariae atque docimasticae, tantum demonstrent.
Utique tamen fateri oportet, quod Iulius Maternus Firmicus, initio quarti seculi scribit 111. Mathes. I v.) de scientia Alchimiae, tanquam de re notissima, si hic textus genuinus Auctoris. AEneas vero Gazaeus , ad finem seculi quinti, in Theophrasto suo, sive
de immortalitate animae, commentans de eadem re, ut publice cognita, disserit, aitque : qui materiae habent peritiam , argentum, & stantium capiunt, ac, priore specie abolita , in aurum pulcherrimum conficiunt. BLblioth. Patr. Vol. 2. p. 373. FClarius Anastasius Sinaita, dimidiato exinde se cdo, censente Volsos Id. G. l. I. pag. 23. vel certe potius post seculum dimidinm vri,ut consid
24쪽
rare ponit. Fabric. Bibl. Gr. v. pag. 313. scribit: ου γὰρ δη χρυσοχόM ,
Septimo tandem seculo Georgius Syncellus, de industria rem tractavit. Statim dein post hunc Auctores Alchemistici quam plurimi floruere , cs h; si, quorum manuscripti libri Romae, Venetiis, Parisus , idiomate Graeco se et si heistii Alacula sua, stylo fere professionem Theologicam , testantur. Atque illorum necdum editorum catalogum Borrichius recitat, & alii. de Hermetis, P AEgyptiorum, & Chemicorum sapientia, pag. 78. Συνέσι P. Cujus & tractatus de lapide Philosophorum, est in Bibliotheca 316 um cath
yωάννης Αρ χιερευς, του ἐν άγια πολει ρὶ της ἁγίας τέχνης. Στεφανος ὁ Ηλοσοφω άλεξανδρευς οἰκονομικὸς περὶ της liρῶς , κά- θύας τε - ς του χρυσω ποιξ σιος. Hujus & Manus c. in Bibliotheca Academite Lugdo.
sρμης seculo sexto circumlatus, laudatus a Zosmo. Διό ιουρος ὁ ἱέρευς μεγαλου Σεραπιδος ἐν ἀλεξανδρία.
25쪽
Alehemiae spirificatio. origo Chemis Medicae a male intellecta dictioneChemicorum.
λος περὶ χρυσοποίας. Vixit sub Constantino Duca. Borrich. 79. anno Ioso, post Chiris h.
Videantur de his Auctoribus Graecis Alchemisticis imprimis Andreas Liba
vius per Omnia opera, maxime contra Guibertum. Coming. de Med. Herm. pag. 21. ad 3I. Borrich. Ort. Ch. 97.& contra Coming. a pag.66. adsue. Ioann. Alberi. Fabricii Biblioth. gr. passim. Et Catalogus B1blIotheca
Quis vero temperet ab admiratione, qui intelligit, Autores hos Viro sane ubique incomparabili , Georgio Agricolae, jam perspectos fuisse rEtenim scripserat ille elaboratissimos de re metallica libros , & absolverat
penitus jam ante annum Isso, quos magnus Erasmus adeo extulit. In prae fatione autem elegantissima his praefixa omnes fere ordine recenset modo
enarratos. Id vero , quo liquidissime pateat Vobis, rogo , patiamini, descriptum Vobis nobilis scriptoris textum propriis verbis exhibeam. Sic itaque Ille : χρομευτικά scripsit Osthanes, Hermes, Chanes, Zosimus Alexam drinus ad sororem Theos iam, Olympiodorus item Alexandrinus , Ag thodaemon , Democritus, non Abaerites ille , sed alius nescio qui, orus Chrysorichites, Petachius, Comerius, Joannes, Apuleius, Pelasius, Polagius , Africanus, Theophilus, Synesius, Stephanus ad Heracleum Caesarem, Heliodorus ad Theodosium , Geberus , Calides Rachaidibus, Veradianus , Rhodianus, Canides, Merlinus, Raimundus I ullius, Arnoldus
Villanovanus, Augustinus Pantheus Venetus; foeminae tres, Cleopatra, Virgo Taphnutia, Maria Iudaica : hi omnes soluta oratione, unus Joannes Aurelius Augurelius Ariminensis versu scripsit. Verumtamen omnes hi, modo recensiti, Auctores huc usque Chemiam appellaverunt Artem convertendi metalla ignobilia in aurum purum ; non vero vel cogitasse videntur de Medicina ad Morbos corporis hominis uni versali. Confer. Com ng. de Med. Herm. IJ. Ι6. Postquam vero Arabes Chemiam, hactenus descriptam, Metallurgicam nempe & Chrysopoleticam , inceperunt excolere; sermone suo, metaphorico semper, & hieroglyphico , v1dentur postea effecisse, ut metallis perficiendis auxilia medicamenta appellarentur; impura vero metalla homines aegri dicerentur; aurum vir sanus, vivax , constans, audiret: unde mox imperiti credidere, haec ita simpliciter capienda : praecipue quum impurita tem viliorum metallorum lepram vocari legerent; qui morborum praecipue incurabilis. Inde creditur increbuisse primus rumor, eundo late crescens, uno eodemque Chemico instrumento, impura metalla in aurum, aegrotantium hominum corpora in recte valentia, transmutari post .i
Quod Illi instrumentum lapidem Philosophorum, donum Azoth, ejus autem possessores Adeptos appellabant. Atque
26쪽
Atque firmavit postea praejudicatam simplicissimis, paucis, experimentis , hancce opinionem 3 quod Ars Chemica deinde ex medicamentis elice rei salubres vires. Cujus Rhaetes exempla dederat; quod in Arabum Iulis, vel aqua stillatitia rotarum , seculo undecimo Avicenna in Libro de Viriabus cordis, docuerat, Mesue autem confirmaverat postea.
Praeeipui in his auctores laudantur Geber dictus Arabs, sed Graecus Aha, ἡ, hi Leoni Africano , primo Christianus, ejuravit fidem , scripsit Arabice, vi- ehemiae post xit seculo septimo , prodiit ex Mu o Golii, versus in Latinum a variis. Q Νῆς. Vid. Leon. Afri l. m. p. I 36. Conr. H. M. 36'. 372. 373. Praecipue scrip
De Alchimia vel Chimia; aut de investigatione perfectionis metallorum. De Summa perfectionis metallorum. De Claritate Alchimiae.
De Testamento. arte auri, & argenti. Morienus Romanus, Eremita Hierosolymitanus , scripsit castissime de hoc arcano, habeturque inter auctores purissimos. Ex Arabico in Latinum versus jam anno II 82. undecimo Februarii. Albertus magnus, Germanus, natus Lavingae in Suevia, anno Izoo.
circiter , dein Ratisbonensis Episcopus, scripsit De Mineralibus librum. Lilium floris de spinis evulsum. Speculum Alchemiae de compositione Lapidis. &c. Borellum vide. Rogerius Baco , Britannus , Monachus Winmonasteriensis , Oxonii vivens. Clarus in Alchemicis, Chemicis, Magicis naturalibus , Mech vicis , Metaphysicis, Physicis, Mathematicis, inclytus fama circiter anno Iet 26. Ex iis, quae ad nos pervenere , scripsit inprimis stylo satis liquido ,& sine ambagibus duos tractatus de Chemia. Speculum Alchemiae , &aliud diversum ab impresso, quod MSt. in Biblioth. Academiae Lugd.
Thesaurum Chimicum. De Secretis Artis, atque naturae operibus, & de nullitate Magiae. Specula Mathematica. Scripta de Arte Chymiat. Francos Iso3. I 1. in quibus pulcherrima in mechanicis, magicis naturalibus, & variis artibus, falso adscripta recentioribus, falso imputata magiae & haeres. Borrich. Ort. Ch.pag. 122. & Boreli. Georgius Riplaeus , Britannus , Canonicus Bridlingtonensis. Circa idem tempus. Scripsi duodecim portas. Medullam Chimicam. Alchimiam, MSt. in Biblioth. Acad. Lugd. Batavae, Anglicis versibus conscriptam. Opera omnia. Castellis. I 6 9. 8 Q.
De Mercurio Philosophorum. Hermesii Philosophi commentarium. MSt. in Bibl. Acad. Lugd. BataVae. Arnoldus de Villa nova, seculo decimo tertio; scripsit hic Rosarium. Testamentum novum praeticum. De Alchimia. Semitam
27쪽
Rosam novellam. Epistolam ad Papam Pium. Novum splendorem , vel lumen. florem florum . de furno plutosoph. de Secretis Naturae. de nova compositione Lapidis vitae Philosophorum. de Principiis naturalibus ad Clementem Papam. Opus in Arte Majore. Qui tractatus omnes MSt. in Bibl. Acad. Lugd. Batavae.
Raimundus I ullius, Balearicus; Barcinone oriundus; natus aQ. I 23J.
discipulus Arnoldi de Villa nova, mortuus in Africa aQ. 13I3. Scripsit in ter primps de remedio universali ad morbos corporis humani, & de lapide aurifico, in tractatu suo de quinta essentia. Conscripsit de secretis naturae , seu quinta essentia, & de accurratione Lapidis Philosophorum. tum codicillum , seu vade mecum : de formatione Lapidum pretiosorum. MSt. in Bibl. Acad. Lugd. Bat. Claviculam de L. P. Testamentum. Apertorium. Epistolas ad Edoardum Regem Angliae. Lux Mercuriorum. de Mercurio. Speculum magnum. Testamentum novissimum. Epistolam ad Robertum Regem Angliae. Aphorismos. Epistolam accurtationum . de Investigatione occulti secreti. Exempla accurtationis. Et hi omnes M St. in Bibl. Acad. Lugd. Bat. Imo usque ad 6o volumina de rebus Chemicis scripsisse
Joannes de Rupescissa, Franciscanus, circa annum I 37s. in carcere contabuit. Scripsit varia Alchemica. vid. Conr. H. M. Borellum. De hoc
Paracelsus ait, eum inepta, & falsa dedisse. Isaacus Hollandus, & Ioannes Isaacus Hosandus, oriundi ex StoicHollandiae oppidulo. Varia scripsere Alchemica , in quibus multa sing laria plane experimenta. De Lapide Philosophorum. Scientia Chimiae. De projectione infinita. De Mineralibus , & vera Metallorum Metamo phos. de Vino. de Vegetabilibus. & aliis. Basilius Valentinus, Monachus ubique dichus ordinis Benedictinorum ,
Erillarii; licet pro vero narretur , nunquam tale monasterium ibidem exstitisse, menque utrumque fictum ex Graeco & Latino videatur. V ti-que Artifex in omni vulgari Chemia expertissimus; ut solus currus triumphalis Antimonii docet, in quo fere uno cuncta artificia Chemica , pro novis falso vendita hodie, ad amussim continentur, & sncere describuntur. In abstrusiore Artis parte eximium se dedit. peccavit maxime in eo , quod omnia ex Antimonio educta semper a vi medicata commendet. quo ineptius , fallacius, daninosius, nihil. Sed error fatalis omnes dein Chemicorum inquinavit Scholas huc usque. Caeterum Theologum se, & Medicum , satis prodit, aulisque per artes inclaruisse videtur . habitus seculo prior Paracelso. Auctor trium Principiorum Chemicorum. Unde Paracet
sus hausit quamplurima. Scripsit multa, satis diffuse, ad medicam quoque
Artem spectantia. cshi his, Asia Posteaquam Ultimi quinque memorati sua evulgaverunt; invaluit, ut talemici Medici. modo exposui, inter Chemicos sententia ubique, quod uno Alchemistico medicamento omnes humani corporis morbi radicitus exstirpari queant,
sanitas absoluta restitui, vita in longissimos annos illibata sustineri. u.; ii qu, AG Quare spe inflati, & essicacia violentorum ex Chemia Remediorum suta
ei, suecessu elati, perbi, brevi totam medendi artem sibi obnoxiam vesuerunt.
Sed & eadem tempestate Ars Medica, subtilibus 1 Iolarum figmentis,
28쪽
DE HISTORIA ARTIS. D verborum tricis sine sensu, jam diu tota Galenica, atque Arabum dictatis
unice dedita, hinc nussu sanguinis, purgatione per alvum, paucis essicaciabus , usa, invalescenti tum Venereae lui domandar impar , validis Chemiae remediis cedere coacta, auxit hujus tropaea : Quum Carpus arento vivo utens sci olas eluderet. Unde calamitosa mehercle Medicorum Pri reorum videbatur conditio, qui sic. omni industria hominis prius naturam syeculati,inde ortum & curationem morborum indagabant: quum laboriosa thaec opera de Eliologic1s, Diagnosticis, Prognosticis, Diaeteticis, Therapeuticis , supravacanea, atque inutilia penitus, a jactantia Alchemistarum damnarentur : qui , posthabito victu, neglecta causa & natura mali, sola remedii exhibitione
omnes profligarent morbos unico tantum , eodemque medicamento.
Sed ut recens hic, & vesanus, error plurimos abstulerit primo imeetu , maturiori tamen deinde rei ponderationi inanis, & damnola apparuit horum superbia. Quod sane Paracelsi, & Hel montii , vita & scripta docent i, ut ex ipso horum indicio colligere fas est. Aureolus , Philippus, Paracessus , Theophrastus, Bombast, de Holien- heim , habuit patrem Wilhelmum Holi enhelm, virum doctum , Medicinae licentiatum,in praxi trivialem Medicum,Bibliotheca insigni divitem, qui ipse filius erat nothus Magistri ordinis Teutonici. Natus ille anno I V3. in vico Einsidien quod eremum sonat), distante binis milliaribus Germanicis Tiguro in Helvetia : inde appellatus fuit Eremita, ut Erasmus quidem, in datis ad illum literis, eum hoc epitheto
Triennem sus castrasse dicitur; eunuchus inde habitus ; ubique sane acrem se mulieribus inimicum gessit: essigies tamen viri ad vivum exeressa pingit barbatum. A parente Wilhelmo fidelissimis imbutus praecept1s in medicina, & chirurgia, profecit plurimum; statim ineunte aetate ingenti amore Alchemiae captus , a patre erudiendus porro datur Trithemio Abbati Spataei mensi, clarissimo' ea tempestate viro , undo arcana jam edoctus multa, transivit ad Sigismundum Fuggerum Schv valetensem , qui in Germania tum magnis sumtibus, plurimisque ministris sustentatis, A tem Chemicam, strenua diligentia , quotidie exercebat, atque assiduis imventis quam maxime promovebat. Ubi se opera vagirica re , & opere, didicisse confitetur. Omnes postea rui temporis excellentissimos Praeceptores, Philosophiae adeptae peritissimos, sectatum se, atque nactum, ait; a quibus, nihil quisquam illum celantibus, secreta quaeque didicit. Tamen, ne sic requiescens, ad Medicinam ultra discendam peregrin tus fuit per omnes Academias, Germani, Italiae, Galliae, Hispaniae ; inspexit Borussiam, Lituaniam , Poloniam , Walachiam, Transylvaniam, Croatiam, Portugalliam , Illyricum , omnes denique Europae nationes, atque ubique a Medicis , tonsoribus, aniculis, Magis , Chemistis, nobilibus , ignobilibus, optima, certissima , remedia addidicit, laetus a quocunque demum qu iam doceretur.
Ex Basilii Valentini scriptis doctrinam de itibus elementis hausit, quam,
Lue Venerea per argentum vivuIn. Novst, nec ere idenda promit
29쪽
presso Auctoris nomine , fecit suam, atque evulgavit de Sale , Sulphure,
Anno aetatis vigesimo varias Germaniae fodinas perlustrans, in Rulliam
usque venit, inque finitimis ibi captus a Tartaris ad Chamum deductus cum principe filio Chami Byzantium ablegatur ; anno dein vigesimo octa vo Lapide aurifico donatus illic dicitur. Stipendia quoque s ope meruit chirurgica, & medica , in castris, cormflictibus, obsidionibus urbium. Hippocratem, & Antiquos Medicos plurimi fecit, Scholasticos doctores nullo in pretio habuit, omnium maxime detestatus Arabas. Remediis paratis ex Mercurio , & ex Opio , crebro usus & audacter, sanavit lepram , luem veneream, scabiem , ulcera, hydropes leviores , dolores; quae sane mala per Medicos ad fanationem perduci haud pote terant: quum vim argenti vivi ignorarenti, opium , ut quarto gradu frigidum , pertimescerent ignari. Qui primus Hinc curatione talium audax & clarus, maxime sanato Basilear Frobe- , , .ci . mio , inde & summo nostro Erasmo cognitus, Basileensi acceptus Magio tratui, largo horum invitatus honorario, anno Isa , Medicinam philosophicam , binis quotidie horis, publice, Latine, &inprimis Germanice,
Proprios equidem libros tunc de compositionibus, gradibus, Tartaro exponebat: in quibus garrulitatis plus satis, bonae frugis parum , teste Helisontio , reperire est: hic Galeni, & Avicennae, publice de Cathedra libros combussit, se & Diabolum consilere velle, si DEUS juvare nolit, dictabat auditoribus. Plurimos ibi discipulos nactus cum iisdem vixit quam conjunctissime, quos inter tres amictu ipse victuque sustentavit, secreta quaeaam docuit, qui Magistrum deseruere, scripsere in ipsi ura contumelias, atque experimenta data , absque judicio , magno aegrorum damno applicabant. Aluit& ibi sua in familia Chirurgos, & tonsores, quibus & participavit nonnulla; sed & hi brevi eum deseruere, atque evasere in inimicos. Solos laudat genuinos discipulos, fidelesque, Doctorem Petrum, Doctorem Co
nelium , Doctorem Andream , Doctorem Ursinum , Licentiatum Pangr
tium , Magistrum Raphaelem. Atque ita quidem biennii spatio tali seno
rus munere , nobilem Canonicum Liechiensessium , gravis limis Stomachi cruciatibus ita debilitatum, ut pro deplorato a Medicis haberetur , tribus, pilaeis Laudant sui refecit. Cumque Canonicus, ut solent aegri, centum aureis Gallicis se sanitatem redemturum ab initio sponte professus esset, ac voti reus numerare recusaret, nil sibi praeterquam tres murini stercoris pitulas exhibitum joculariter dictitans , in judicium fuit vocatus a Theophrasto. Iudices, ex legibus municipalibus, non tam artis, quam sum tuum& laboris, habita ratione , exiguam mercedem constituerunt. Qua re sic irritatus Paracelsus , ut cum more suo imperitiam & injustitiam Iudicum accusaret, laesae quodam modo majestatis reus, propere e foro domum se proripuerit, inde amicorum monitu clam urbe excesserit, relicta Joanni
Oporino universa supellectile Chymica. In vicina Al a per biennium er-TaVit, comitante famulante Oporino, curando tam felix , quam in
30쪽
vivendo dissolutus. Zvvinger. Theatr. I 22. Qui Basileae eodem tempore vixit, atque Oporinum narrantem saepe audivit. 'Amanuensem tunc & famulum sumsit Oporinum , clarum Viriavi, Graece & Latine doctum, illectum vana spe potiundi arcanis Paracelsi, qui integro biennio cum ipso vagatus nihil quidquam ex eo didicit , quamvis propriam familiam ejus gratia deseruis let ; donec pertaesus, seroque sapiens, relicto Paracelso fasileam rediit. Contigit nimirum, ut vespera quadam vocaretur Paracelsus ad rusticum periculosissime decumbentem prope Colmariam in Alsatia; ille tamen,
inceptam cum Rusticis compotationem abrumpere nolens, distulit AEgrotantis curam; mane eo ingressi is vultu truculento rogat, num aeger jam
aliquid assumsisset, propinaturus illi suum Laudanum; respondere prsesentes , nil praeter camam Domini , quum jam esset moribundus. Valde tunc indignabundus retulit Paracelsus, ergo , si alium medicum quaesivit, opera mea opus non habet, seque propere foras proripuit.Qua impietate perculsus
Oporinus extremum vale dixit Paracelso, metuens, ne OD atrocem Prae
ceptoris, alioquin carissimi, immanitatem, & ipse plecteretur. Zvvinger. Theatr. ra s.9 Caeterum Paracelsus dein linguam latinam oblitus, vagus
semper, nusquam eonstans, assidue temulentus, nec vestes murans, ne
lecto quidem utens, Salisburgi tandem , in diversorio publico , post mombum aliquot dierum, viribus deficiens, mente bona, moritur vigesima quarta Septembris anno 13ΑΙ , anno aetatis quadragesimo septimo, quum solo Elixire proprietatic annos sibi Methusalemi promisisset. Opera quaedam ipse evulgavit; ut Chirurgiae magnae partem quartam, quam dicavit Hieronymo Bonero urbis Colmar Dictatori, secundo Iunii 1 18. Librum apostematum obtulit Conrado Wisseram Consuli Colmar , quinto Iulii iuer 8. Tum libros graduum , compositionum , de Tartaro ;Chirurgiam magnam, quam obtulit Ferdinando Caesari, ex Munchrath, 7. Maji 11 3 6. Alteram ejus partem inscripsit Eidem, o. 'Augusti 1136. In hiscitat ipse propria jam edita opera sua. de Archidoxis. de Sanationibus. de sanitate microcosmi, & Elementorum. de generationibus naturalium, de suppuratione, de signis, de Characteribus & Adeptis, de Phlebotomia Ide origine novorum morborum , de Magia. Quae quidem omnia ex propriis Viri scriptis, ex Oporino, Zvvingero , & Hel montio , praecipue, nec sine labore hausi. vid. Hel mont. pag. I 87. β:3. p. 32 q. 32 S. 698. 699. Verebar quippe reperta apud alios addere : quia odia vix abesse vel studia nimis apparebat. Joannes Baptista Helmontius , Bruxellensis, nobili stirpe natus anno 1177; triginta adeoque annis & sex ab obitu Paracelsi. Patrem amisit suum
anno 118o , ipse fratrum & sororum aetate minimus ue matre invita, amicis insciis , Medicinae se applicuit. s pag. 83 3,9Cursum Philosophicum aetatis anno decimo septimo, anno I 19 absol Verat. pag. Tr. I.) Helluo librorum , Galenum bis, Hippocratem semel, alios Graecos , & Arabas , Medicos omnes diligenter perlegit, notabilia eghis in locos communes redegerat. Hinc etiam, eodem tempore, Lovanti in collegio Medicorur ublice praelegit lectiones Chirurgicas, constitutus
a Professoribus Thoma Fyeno , Gerardo Villers, & Stornio. pag. 833. B iij
Dein & Heu montii ex pro priis scriptis qui in humanioribus , Philosophicis, Mediiscis, doctus