Elementa chemiae

발행: 1733년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

rabile humoribus, in corticem dueitur, lacunis pinguium instructum instar me, asposae animalium, in has aggestum autumni frigore primo timet, brumali tempore intra pinguem vestem defendens totum stirpis corpus , ne gelu, Vel debilitante corrumpatur aqua. In eo acidus semper adest spiritas , putredinis antidotos. Est sane in Asiaticis quibusdam, Indiacisque plantis omne pretium hoc in oleo Corticis.; Cinnamomum id docet

Asiae, in cujus cortice habitat eximium arboris oleum, auro contra carius ;de cortice autem radicis mirum oleum Camphorae ab odore falso dictum , summa vi medicata praestans Americana. arbor Sassafras pulcherrimum &suo recondit cortice pingue. Imo & in Europae medicatis stirpibus praecipua saepe virtus quaeritur in Cortice, quod in Cappari, Tamarisco , Fr xino , Febri fuga Quinquina Americae, clare apparet. His igitur oleis hy-berna tempestate cortex abundaria Atque aestivo, vernoque, calore &caeteri humores aqua, sale, sapone plantae toti propriis divites, externum hoc arborum integumentum copioli transeunt; unde illis diebus ars Che mica longe alia de hac parte, quam alias , educit. Quando oleum cortici proprium , nativum colligitur , liquidum illust est. Ubi diutius moratum , atque solis calore, inspissatum, evasit paululum, Balsami spissamentum induit, nomenque mutat. Diuturniore rursum mora, intensoque magis c lore, iterum in crassius, semiresinosum , pingue, exit. Mox auctis , vel continuatis , iisdem causis, , nomen idem oleum atque: naturam Resinae in

duit; quae eadem origine, spiritu acido magis orbata, tota in igne deflagrat, ad eundem liquatur, oleo dissblvitur misceturque, in aqua dilui comstanter renuit, in frigore durescit, frigida tenacitatem oleo m deponit,friabilis redditur. At resina ipsa, iterum plus excocta, hinc ulterius durescens , Colophonia appellatur. Deprehenditur & hic alius succus, quod. Gummi vocant, lentum , tenax, liquescens ad ignem , in eo deflagrans , in frigore, nisi summum illud fuerit, tenacitatem servans, in aqua Vero. integre dissolvendum. Oleosa haec mucilago pigmenti instar gemmas arborum obducit, tegit, defendit, sed tepore humido soluta facile se inde e pedit , nec durescente crusta nocet teneris staminibus. Quoties circa corticem Gummi confunditur Resinae, quod in plantis. umbelliferis est quam frequentissimum, toties succus nascitur , quem G mi resinam vocant. Cujus quidem una pars aqua libens solvenda gummi penitus refert; altera vero, oleo miscenda facile, aquam fugiens , Resina est. Aloe, Galbanum, Myrrha , pluraque alia , hanc proprietatem habent Denique plantae cuique situs Inest proprius omnino succus, Ortus per omnem vim omnium partium plantae , applicatam successive reeepto crudo. succo , unde continet hic ita praeparatus veram plantae proprietatem, i deque natam virtutem. Vix potest ille referri, ad ullam classem rerum cogni tarum , sed debet ut res singularis spectari. Si soliolum Chelidoniae majoris contemplaris in Vi Vente, Vegetaque diplanta haerens, cernes de pedunculo folii explicari fibras per folium dis persas , harum ramos emissos inter se uniri , formare sic plagas retis valde multiplicatas, atque totam fere folii aream complentes. Ubi nerumlum talem pupugeris, exibit de vulnere praesto sic us aureus copiosus , qui veras Chelidonii hujus viresdiabetia Sic in Aloe P gari , tempore VeΓΘ

52쪽

no, per ductus peculiares succus luteus, amarus, fertur , e a te gliciendus. Ex Papavere laeso ita purum stillat Opium lacteum. Hi vero succ., si aliis ejusdem plantae succis confusi miscentur, oritur de misceta longe aIlidquid, quam in separatis fuerit. Haec ea sunt, quae Vobis, b Optimi, curiosis Chemiae enarrare debui ex historia rei herbariae, prius quam docerem modos , quibus Vegetantia

ars Chemica tractat. Neque opus erit plura alia monere. Utique hinc Vobis certum apparebit, frustra esse Chemicos, qui promittunt se arte sua demonstraturos illas Vegetabilium partes, a caeteris separatas , quibus tota plantae cujusque insita vis continetur. Sane vel alias longe artes ad haec praestanda adhibeant oportet; vel movendo multa , promovebunt nihil, imo vero fallent. Pace dixerim clarorum Autorum ; destillando , fermentando , putrefaciendo , urendo , ita immutatur singularis cuique crasis , i deque haerens actio inprimis medicata, ut sollicitissima cautione cum cura utendum sit, antequam fas erit ex his ipsis pronunciare de constituenda actionum illarum causa. Non ideo tamen nobilis haec scientia repudianda erit; imo vero tanto excolenda acrius : quippe quae unice indicat, quid

definito opere de qualibet re educere possitis, quae unica habetur disciplina Artificum suorum vitia redarguens, binis his clara beneficiis, binis his contenta , binis ad infinita pulchra utilis. Spiritus Rector ; Oleum princeps hujus spiritus vera sedes ; Sal acidus ;Sal neuter ; Sal alcatinus fixus vel volatilis ; Oleum sali mistum saponis in

modum ; indeque ortus Succus saponaceus ; Olevin tenacissime terrae in haerens, neque inde temere separandum ; Terra denique sincera firma basis

omnium ; sunt haec, quae produxit de plantis, ostenditque , sana Chemia. De Animalibus.

Tertium genus corporum , a Chemicis tractatam, Animale Regnum dixerunt : quum vero sola animantum corpora exploranda sibi caperent,

neque de altero horum principio quidquam ; intelligere tantum oportet hic animalium corpora , partesque. Eo igitur sensu illud dicitur corpus hy-

graulicum; motu assiduo , & definito , humorum per vasa Vivens; atque intra se gerens vasa , radicum instar, per quae materiem alimenti, nutri mentique hauriat. Vasa, quae funguntur hic radicum munere, in omni fere animalium genere cognito haerent, inprimis in fistula intestinorum tenuium , nomine Venarum lactearum & mesentericarum. Cibi, potusque, applicati harum bibulis osculis materiem praebent, terramque alentem referunt plantarum. Oris ergo , oesophagi , ventriculi, intestinorum tenuium simerficies cava , animanti cuicunque interna , hanc offert. Unde alimenta plantarum radi cibus externis , animalium internis , hauriuntur; terra alens stirpi externa semper , interna vero animali perpetuo habetur. Obtinetque haec proprie ras in illis etiam viventium generibus , quae fixa nectuntur & accreta naturaliter alteri cuidam firmo retinaculo ; uth in Mytulis, Ostreis, aliis Zoophytis apparet; qu in innexa lignis , rupibus ve, testa intra se Callosi vinani gerit animal.Attamen ipsa haec testacea operimen

phytis apparet; quaei oculi tenacitat in Umm

53쪽

, s P ARS ALTER A.

ta, certa lege , Hiaamdiu animal vivit, per destinata uni huic operi vasacula: de ipso contento corpore, aluntur, sustentantur , ordinato crescunt; ipsim vero reconditum intra , atque assixum animal corpusculi pabula ore hausta & suis intestinis cavis contenta habet, ut caetera i Ibora , atque m O bilia huc illuc, animali a. Quin & in sua hospitantes testa Oviparorum Gius , ibidemque obsi gnati, donec praegnanti tepore adolescentes suo de albumine crescunt, atque vitello hactenus irradicati proprio, receptaculum aucti frangunt, suique facti arbitrii, carceribus exeunt tolutis ; imo & illi denique , quorum ova intra maternum posita uterum , illique cotyledonum ope vel placentae accreti, foventur, atque umbilicali innectuntur chorda ; vel ipso hoc tem pore cotyledonum , placentae, vitelli, umbilicatis vinculi , vasorumque Omphalo hepaticorum , respectu plantam simulant, attamen δί ore capra ex apotheca amnii pabula ad intestina deVehunt, atque caeterorum more inde se sustentant. Prorsus , ut ex his pulchre constet, vegetabilis, animalisque ut simili tudo , ita & differentia. Unde etiam, ut Stirpes aliae stabili accretae solo , aliae in vaga fluctuantes aqua, utrisque denique & tertiae vivunt locis , sic pariter terrestria, aqua lilia , amphibia, Animalia observata Zoographis sunt. Denique , ut plantae bibulis superficiei fistulis ex aere hauriunt applica tos humores , ita & animalia. Quin etiam magna horum utrorumque apparet convenientia considCranti iisdem sustineri alimentis ambo. Ut stirpes succo de terra hausto constant, ita animalia quoque vegetabilibus aluntur, aut aliis quidem animantium partibus , sed quae ipsa tandem vegetantium succis pasta fuerant: similis ergo utrisque materi S.

Utque receptus radicum haustris crudus de terra succus, necdum Vegetabilis naturam referebat; eodem sane modo , cibus recens , atque consectus inde chylus , nondum animalis pasti ingenium, sed indolem ejus unde captus fuerat, diu imitari solet.

Inde quidem sensim,virtute corporis artificios animalium,humorumque cunctorum in his admistu, miras mutantur in formas , novasque ubique in parte qualibet species, alibi enarrandas. Suffecerit nostros in usus observare, eo sempor magis a sua natura recedere , atque in assumentis transire proprietates, alimenta , quo diutius circumducta per partes corporis universas , pluribusque cum fluidis permista , atque 1 ubacta fuerunt. In humore itaque animalium pars longe subtilissima Spiritus exhalans appellatur , in quo vis penitus propria exprimi videtui, omnino unum ab alio distinguens : odorisequi hunc canes gocent, per longa spatia, confusa per vestigia , discernentes toto de grege unum illud animal, cujus recentis estigii halitus perceperunt prius, herumque per Compita, atque in erran tium hominum tumultuario concursu, certo detegentes. Unde pati quam sint tenues , dc tamen ab omni rerum genere distincti, hi vaporeS.

Videntur oleosae quidem prosapiae, aut incolae subtilissimi de oleo vehi culi : quum analogia rerum, atque proprietates rei, rae sic satis id persu

54쪽

DE ARTIS THEOR I Q. . 37

Aqua , ut aliis plerisque , ita & animalium humoribus copiam praebet maximam ; imo vero adeo hanc misceri cunctis vel firmissim1s animalium partibus intime , ut vix ulla sit, quae hac careat penitus , Chemia dudum

docuit.

Sal illis inest animali proprius , pxaeter illos sales, quos ingestos continet , neque Vi corpori S mutatos. Ille vero fixus non est repertuS Unquam.

Neque volatilis inventus adeo, ut calore fervidissimi animalis de corpo re illius exhalaret, quamdiu sanitas obtinet. Igne tamen, qui aesta ebulliente major aqua est, diu applicato, totus quantus volatilis evadit. Nemo hunc vidit acidum , nisi ab ingestis, in eorum corpore. Sed & nullo experimento at calicus vistis fuit in animalibus fanis ; quin nec in aegrotis : quum in lotio quinque per dies ischuriae vitio intra corpus retento , a me sedulo exploraro , necdum alcalicum viderim. Ρutrefactione idem ille, vel acriore igne, totus fit alcalicus. Quoties autem arte accurata cogitur in glebas, nec nisi inspissando , atque in quiete reponendo nascitur, diversus ab omni cognito hactenus genere salium ;natura interim Ammoniaco proximus quidem, sed rursum aliis huic pro prietatibus dispar. Hic enim valido commissias igni, totus, nec mutatus, in sublime rapitur ; quum ille , qui de urina , vero salium animalium lixLvio, vi ignis exprimitur, prima statim Vice totus quantus alcalicus evadat. Tandem plura instituenti experimenta, ad definiendam veram naturam salis animalium , ut ille in corpore horum sano existit, ibidemque oper tur ex hac sua indole, visus hic mitis , saponaceus ex concreto simul oleo, medius inter volatilem dictum δύ inter fixum, de scali acidove notam nullam exhibens , in oleum foetidum volatile, & salem alcatinum volati lem , facile resolvendus , hinc in putredinem pronus. Neque fallat quem lolii igne exusti cinis fixum salem exhibens : est quippe assii tus hic marinus sal, qui non mutatus corporis omnes actiones ferre valet, atque post cunctas digestiones pristinae manet tenax D

turae.

Quin Sc huic tribuas origini tanto molimine, exquisitissimaque to tura ignis , expressum paucum acidi de humano sanguine ; quod sane m rini salis terra misti, summoque acti igne, videtur acidus spiritus. Unde Sc animantes , quibus marini salis nullus in cibis usus est, sale in urina fixo, acidoque in sanguine latente Carent. Olea animalium Ars Chemica examinans bene diversa invenit : os tendit scilicet in his , quae subtilia adeo, ut aquae miscenda , IDOdicoque volatilia igne, Spiritus hac dote Vegetantium referant, tamen ab his se mentando productis valde discrepantia. Alia quoque ibi olea videntur lenissima quidem , omni fere sale orbae, quorum lubricandis illitu firmis partibus usus , hujus pinguitudo cavis ossibus medullae titulo, aut membrana adi posse nomine adipis, colligitur, idoneosque servatur depromendum in effectus; eodem acris mitescit co foris humiditas ; lini Sc cruori innatans cernitur aliquando.

Rursum siui a prioribus id oleum habenuis , quod animalium

Eorumdem

aqua.

Atque sui

55쪽

Τerra in ani-imalibus. Chemica Llementa ex his Quae λ

PARS ALTER A.

concretum salibus, hos reddit saponaceos, atque corpori proprios: hoc enim separatum inde alienae est a prioribus naturae, acrius, foetadius , vo-btile,

Deinde oleum est, quod elementa partium consistentium in moles si mas adunan, retenta, quae requiritur, flexilitare. Id penitus concrevit simul cum terrenis elementis, neque inde patitur se facile revelli, nisi violento excutiatur igne, Vel diuturna aeris, aquae, calorisque actione, qua in putredinem versum , Volatilem materiem olei demittit, solosque male

tenaces cineres relinquit. Quoties id solum foetidissimo molestum nidore semet prodit. Denique hoc olei admiramur maxime, quod spissatis, extremoque dein& diuturno igne , humoribus animasium tandem exprimitur , Phosphori

sub nomine. Id vero sponte flammabili materiae ad aerem constans se con sumit, relicto humore acido , fixoque. Firma tandem basis formando toti corpori, caeterisque innectendis, atque coercendis, humoribus , terra habetur.

te quidem a terra sincera vegetantium parum , si quid , differt : quoties enim 'ab aliis accurate omnibus separatam terram sollicite examinas,

toties hanc vegetabili communem, & animali, invenias. Cujus sane rei exemplum praebent liquidum testae furnulique fornicati Docimastarum, in quibus explorare solent metalla : his enim conficiundis una modo simplexque apta est materies terrena simplicissima, nec fusilis in igne , neque in vitrum defluens. Atqui de purissima exustorum vegetantium , aut animalium terra , quam ars de cineribus collapsis ab omni alio admisto separat, aeque felici successii fingi queunt. Neque sic productae partes terrestres ulla omnino dote discrepant. Atque haec quidem elementa , quae in construendo animalium corpore conspirare cernimus ; utique talia ars detegit, & exhibet; neque plures hactenus diversitates docuit. Tamen de his separatis nitide, & sedula cum cura iterum permistis, frustra exspectabis humores naturales, de quibus haec produxeras. Imo vero de permistis his penitus diversa composita conficies : namque in qu libet parte cujusque animalis humores invenire est adeo singulares, ut inti me distincti semper appareant. Uno tantum loco sua bilis praesto est amara, uno modo rursum hepatica conscitur ; genitalis humor sua ossicina tantum elaboratur, perficiturque; alio spiritus motores enascuntur. Chylus ventriculi , intestinorum , mesenterii, ductus chyliferi, Venae magnae, cordis, pulmonis, arteriarum , varius singulis his locis est in corpore. Quid de natis ex hoc , lacte, adipe, lympha, sero, saliva, sanguine, urina , caeterisque dicam ξCerte ex omnibus enarratis pateat summa, quae reperta est , inter ani malium plantarumque elementa , convenientia; ut priora fere de materie harum fabrefacta sint : summaque dein utrorumque diversitas haereat instructurae varietate , atque rapidi ors assumtorum per animalia motu.

Atque pauca quidem haec praelibasse de objecto hemite sufficiat.

Chemia occupatur versandis corporibus, quae t ivis enarratis continentur Classibus rerum. Mutatio his per artem concilia o motu absol-

56쪽

DE ARTIS THEORI R. o

vitur: Hic vero vel excitatur novus, vel natus, suppri Mur , mutaturve

aut pro gradu incrementi aut pro decrementi gradu, vel manens vi idem vias mutat. fiuntque vicissituaines hae quandoque in tota mole manente eadem ; tapenumero particulae, quae molem totam faciunt, singulae ill . mutationes inter se patiuntur. Ex illis ergo simplicissimis actionibus omnes omnino effectus artis universia chemicae constituuntur, licet ob dive sorum admodum, eorumque multiplicium valde corpusculorum , multi tudinem , mirae exsurgant, & millenae nascantur, novarum rerum facies.

Accuratius namque si prudens exploraveris, haud aliunde proditas invenies , neque alia artem ipsam moliri posse intelliges. Fas enim , unam corpoream massam consideremus ; si tota quiescit illa, si omnes ejus particulae quiescunt inter se, qualis primo momento haec erat, nunquid talis omni deinceps tempore constans, atque immutabilis manebit omnis applicetur illi chemica virtus , sane, si nec in mole totius, si in nulla quoque partium, ullum motum excitat, relinquet intactam , qualis erat prius.. Deinde vero impressias massae universae motus transferat Corpus ita, ut in partibus molem constituentibus mutetur caeterum nihil, sane corporis

manebit hujus idea eadem, nisi quod omni temporis momento alio in loco sit. Si vero motus inter partes oritur recens, iam produci posse concipis,

nunquam definiendas rerum varietates. Tota itaque Chemia adunat, vel separat, nec datur tertium facere quod possit. Unde etiam omnes operatio nes quas exercet, huc referri queunt, nulla excepta. Neque est quod ostiem

dat simplicitas , quasi foret impossibile, ut ex illa orirentur tot , tamque diversa producta, & quae mirabiles adeo , neque , visos alibi, effectus

praestent. Solas enim diversarum rerum apelicationes mechanicas, simpli cesque, miras producere in compositis varietates dudum constitit. Tum ex Raucis corporum elementis innumerabiles novorum series oriri Arithmeticorum est in combinationibus firma demonstratio. Denique dum unum

alteri apponitur, oritur saepe manifestatio latentis prius virtutis. Si Magnes nunquam alteri Magneti fuisset propinquus adeo , ut intra sphaeram facultatis alterius haussisset, ignorata foret in natura rerum Vis magnetica; si nec ferrum cum eodem lapide unitum fuisset unquam , singularis illa , illa stupenda, inter hoc metallum & herculeum saxum nesciretur proprietas ; si denique ferrum magnete tactum, alteri ferro eodem quoque tacto , vel& non tacto, haud fuisset appositum , quis mortalium nosset absconditas illas facultates, per quas hic adeo singulares motus continSunt. Verum in historia menstruorum patet, inter plurima corporum ejusinodi mutuas haberi potestates , quae, nisi adunentur, haud appareant, sed in vicinis siestatim manifestent. Unde liquido perspicitur, ex separatione compositorum in sua simplicia, & commissone simplicium cum simplicibus, infiniara nasci prius incOSnita. Si unica spectatur massula, molem eandem retinens, attamen mutata ,

sola figura, tunc murata erit, vel variata superficies. Atque ipsa haresim plex adeo alienas statim vires progenerat. Rem doceat Mechanice, dum eodem ex chalybe sola figurae mutatione instrumenta facit, quae diversis simas agendi potesta obtinent. Sit chalybis uncia in cuneum, cultrum pugionem , lanceia et phlebotomam, sphaeram, cubum, cylindrum , prist

gurae solitis.

57쪽

Separatio Che mica non dat partes , ut prae-etistiterant.

Viκ innotescunt ser Chemiam.

Cuius productaearo simplicia.

Αφ . j PARS ALTERA

ma, pyramidem Qnum , expolita, nonne singulis suae piopriae, novaeque,

vires aderunt

Quae omnia evincunt, actionum Chemicarum simplicitatem haud qua iniam obstare , quin infinita, & varia , inde effecta excitari queant.

Quod semel recte perpendisse palmarium : quum semper praejugi cata inter Artifices hos opinio sit, quasi aliud quid mystprii in ipsorum artet lateret. Si vero opera horum praecipua conspicis , asserta modo patent. Cal-cinare , fixare, vitriscare, sublimare, fermentare , putrefacere, digerere, depurare , adunare , & si quas alias operationes arti suae proprias recen

sent, huc revocantur.

Ipsa vero separatio partium ita producta haud docet, in corpore tales excitisse, quales jam apparent : quum enim actionibus illis , quibus separa tarum divulsio peracta fuit, ipsa haec corpuscula miris queant modis mutari , falso saepe colligitur, composita possedisse reapse elementa . haec. Atqui vires novae agendi in Avisis nascuntur , quae nullo penitus es sectu 1e manifestassent unquam in corpore , unde eductae partes , quod infinitis quidem exemplis docemur. Utraque ergo patet ratione , non esse adeo , ut Chemici putent ex vero, se arte dare sua prima Elementa rerum , atque docere inde, quid sentiendum de rebus complexis, quoties constitit de elicitis inde per che micas operationes partibus. Utique rerum contemplatio demonstrat , esse corpuscula nata , quae immutabilia prorsus omni causa observata hactenus, quoties sola habentur ; sive duram adeo his atque adamante longe solidiorem naturam AUTOR rerum dederit, ut nec dividi in minora, neque in figuris mutari suis, se patiantur ; sive adeo haec subtilia eiunxit, ut aliorum virtus in dilabentia semper exerceri nequeat. Quoties itaque compositorum resolutio eo pertigit, ut in tenuissima haec elementa exercita sit divisio , limes erit praescriptus omni ulteriori rerum divisioni tamdiu, donec denuo coaluere simplicia haec cum sim plicibus , aut & cum caeteris compositis. Talia Philosophi principia Corporum Elementa vocavere. In haec Che mici se solvere composita tradidere Lepius. Atqui soli etiam hi suam hanc redarguunt sententiam. Equidem ut largiri oPortet ignis, aeris, aquae, terrae, alcoholis vini, mercurii, Spirituum in quolibet corpore Rectorum , sic & aliorum , quotiescunque absolute simplices habentur, elementa apparere constantia, tenuissima , ita an sincerae illae partes unquam capi queant, atque exhiberi nullo evictum artificio : imo vero in vulgatis Chemicorum operationibus nihil talis simplicitatis obtinere jamdudum prorsus constitit. Solius forte ignis elementa sua pura, dum hic per aurum , vel simi lia, trajicitur , exhibebit: at aquae guttulam sincerse nulla arte dabit quis longe minus reliqua quis dederit simplicia. De aere, terra, aliis haud opus est dicere. Quin ex partibus illis , in quas composita resolvisse se jactant summi Artifices , diversi ingenii , atque facile. mutabile , iterum partes producere licet: ut aqua , spiritus , sal , oleum , terrH de animalium , aut γα ' vir

58쪽

vegetantium , corporibus enata docent; imo dc alcoiis ardendo in dita

Versa abit.

Denique componendo rursum , quae de composito educta fuerant, elementa Chemica , raro obtinebitur pristinum compositum. Sanguinis, vi E, aliorum analysis id doceat. Quare oportet fines certos arti no strae praescribere , neque ultra hos Sa lire : ut sincera eluceat Veritas , Omnisque evitetur error. Ex animali scilicet, vegetabili, & fossilibus , definita operatio Chemica semper educit es secta determinata, suisque distinguenda quam accuratissime signis. An vero , qualia profert, talia in ipsa re ante operam hanc exstiterint, haud semper recte deciditur nisi ex aliis iterum rerum argumentis. Alco holvini de vegetabilibus definitis , artificio fermentationis legitimae , atque destillationis accuratae, semper eodem modo , semper ejusdem indolis, certo producitur. Neque vero pussibile fuit hactenus ex ulla alia maiaterie liquorem hunc elicere. Sed & ex hac materie non nisi hac solum operatione geminata enascitur. Ipse autem liquor , quem Chemista exhibet , ante justa fermentationis , atque destillationis , adhibita auxilia, nusquam repertus fuit. Unde & de ejus materie, causa, ingenio , virtute , nemo praeter Chemicum bona Botest dicere. Quod ipsum in plurimis corporibus certo evincitur ita se habere : artem itaque arctis includimus cancellis , eo tamen digniorem , praestantiorem , utiliorem &necessariam magis , vere asserimus, talem profiteri annitimur. Ita tandem nobis una hac arte patet, esse in unoquoque singulari animalium , vel vegetantium , halitum quendam proprium unice illi tantum corpori; adeo subtilem, ut odore tantum , vel sapore suo, aut esse

ctibus sibi tantummodo debitis , se manifestet. Exprimit ille vapor sui

corporis proprium genium , quo illud inprimis ab aliis omnibus accura tissime distinguitur. Summa quidem hujus tenuitas , qua oculis ulla arte adjutis usurpari abnuit, vel manibus capi negat , comitem habet equi dem volatilitatem summam ; puras igitur, solusque, ubi fuerit, tum impatiens quietis mobilitate avolat, aurae se immiscet, reditque in commune omnium volatilium corporam Chaos. Ibi tamen suae tenax naturae volitat , donec cum nive, grandine, pluvia, rore , in terram deciduus

humor , hujus se iterum gremio infundat, hocque faecunda sua foetura impraegnet, cum humoribus deinde illius in succos denuo animalium 8c

vegetantium inolescat , talique revolutione in nova redeat , quorum agitet molem regatque , corpora. A mobili penetrabilitate , subtilitate exquisitissima , volatilitate efficacissima, Veteres Alchemistae, summi sane Artis Magistri, rerumque Physicarum consummatissimi exploratores, ii quorem hunc Spiritum Rectorem appellavere. Suo ut corpori insitus maneret hic, innexuit illum DEUS tenaci, constanti , nec aere, vel aqua , nec igni naturali, facile difflando, Oleo : ejus ut lentore inviscatus temere haud aufugeret, sicque desereret protinus , cui moderando datus erat, corpus. Unde audimus eosdem idoneos Auctores palam clamantes , habitare in sulphure Spiritum. Id rursum olei , Suo retinetur Spiritus , caeteris repertis in eodem

corpore pinguibus est longe volatilius; ut , in mortem tendente cor-

Nee de s s eon, positum idem

renascitur. vera ex An

conclusu.

sp estus Rector in compositis quis apud Alischemistas 3 Spiritus hujus

sedes oleum rei. Sed eo magis volatile.

59쪽

t In qu tamen Spiritus pars minima.

ana.

Rei mirabit

exemplum.

pore, sponte fer ito cum spiritu exhalet : ne tantis aptus spiritus usibus iners suo harderet in cadaVere. Est denique parca adeo in largiendo hoc Spiritu natura, ut corporici que particulam instillarit minimam hercle, at sane praeclaram illam sussicientemque : ausi sunt Antiqui Adepti metiri hanc portiunculam totius , nobisque referre , esse eam corporis sui seminalis partem semper inventam in quocunque semine sub ea tantum proportione. Hanc etiam actuosam adeo sibi compertam narrant, ut fotam tepore praegnanti , idoneisque sustentatam pabulis, mobilitate vigere , atque incredibili ad prolis similis productionem vires assiduo novas acquirere , quotidianis constet observationibus. Scintillam ideo vitalem , Filium Solis , Spiritum intus alentem, multisque similibus nominibus appel

lavere.

Priusquam in caetera , Vobiscum, me diffundam , juvat totam hancce tem unico manifestare eXemplo : sumamus Vero tale corpus vegetabile , quod suis se notis ab omni quocunque alio corpore noto hactenus vel evidentissime interstinguat. Cinnamonum esto, aromatum princeps , fragrantissimi odoris atque suavissimi saporis , excellentia omnia fere alia longe post se relinquens. Si optimi libram cum ebulliente ad ignem aqua, sollicite , lege artis, destillare facis, cavendo , . ne quid pereat, liquor prodit lacteus odoratus , sapidus , unaque ad fundum prioris pau- cum oleum rubrum fragrantillimum , Viribusque valentissimum cinnamomi , talis vero & primus liquor erat. Ubi ita separasti enarratos modo fluidos liquores , cum nova similiter aqua ebulliat Cinnamomum resia duum , liquor exstillat limpidus , aquosius , acido sapore, odore fatuus , nulla indicia cinnamomi gerens non modo, imo vero similis adeo aliis multis , ut ab iis distinguere nequeas. Recurre ad residuum decoctum rubello fuscum , acidiim austerum sapiens , odore carens omni , nihil sane reperis quod cinnamomum spiret. At corpus aromatis in decocto superstes juraris cinnamomum esse, adeo figura omni externaque specie nativum illud exprimit; at vero nihil praeter hanc habet de rota corticis hujus veteri praestantia; quin a quocunque alio GUrtice arboreo , lignove , sic tractato prius , vix differre invenietur. Igitur omnis propria virtus in aqua stillatilia Cinnamomi , ejusque ad ima deciduo oleo insidet. Quod si vase clauso quieta diu aqua haec , deponet oleum , dilutior spectabitur , parciusque Vires aromaticas. spira bit. In oleo igitur reconditur inprimis haec nobilis facultas. Si omnem aquam hanc aromate divitem a subsidente suo separasti oleo, atque in vitro reponis angustioris orificii, neque obturati, totus spirabit Cinna momum locus , brevi aqua Tibi superstes erit iners, neque dotes miras sui exhibet aromatis; caeterum haud deprehendes pondus ejus magis diminutum , quam quod de simplici aqua communi , aequali ex vase, eo dem exhalavisset loco , intra tempus idem : igitur vis pulchra, infusa aquae Cinnamomeae , in particula haerebat ejusdem exigua , virium tamen eximiarum. Oleum denique cinnamomi vitreo exceptum vase, sed aperto , atque late patulo , expone aeri, grate diffuso locus odore fragrat , ut cinnamomum quisque agnoscat ilico; in cna oleo sic exposito

60쪽

perit omnis singularis virtus, brevique restat pondere Mem ferme priori

oleum , at exhaustum penitus , veterisque egenum virtutis.

Quare novisti iam , omnem insitam aromati vim propriam , huic aia fixam paucissimo oleo , sed in eo ipso partem esse minimam. Atque pas. ticularis haecce demonstratio omnI ferme alteri applicari poterit. Felices artis Magistri docent, vidisse se Spiritus hos & in Metallis , &in omni fossili , suo in corpore obsignatos , horumque fixo in sulphure

adstrichos; hos Vero , solutis compedum vinculis, liberos actuosos maxime , atque insinuatos aliis corporum generibus , maxime ad morbos , praestantissime essicaces. Sed contentus hisce ad Adeptos mysteriorum vos ablegatos velim; & non lubet plura stuper his proferre : ne suspectus abirem , quasi merces conarer obtrudere laudando , quas tradere im par sum. Effecta artis Chemici retulerunt ad quatuor praecipue Classes rerum :quae adunando , vel separando, producuntur. Quoties scilicet unum quod dam corpus resolvunt in distinctas , quas promunt inde, partes, hasque dein separatas offerunt, toties hunc agendi modum Extractionem deno minabant ; ipsasque inprimis partes usus praecipui Extracta .dicebrat. Ut si de Absinthio amarum solum penetrans deduxerant , Extractum Ab sinthii vocabant. Actuosam maxime Ferri portionem , arte a reliquo exemtam ejus corpore , Martis Extractum appellari ubique obtinuit.

Huc ergo referuntur operationum plurimae in uno occupatae corpore,

Destillatio cum aqua , vel sine ea : Decoctio , & decocti per gradus varios inspissatio ; Tincturae dictae per quodcunque menstruum , produ

Quando autem ex diversis corporibus simul confusis Extractum , quale prius uno de corpore educebatur, paratur, nomine mutato dixere Clys sum. Qua voce etiam una ex re diversa parata extracta, dein commista

simul, appellare licet. Quasi de Absinthio eductam aquam , spiritum,

oleam , fatem , tincturam , lege artis adunaveris in compositam ex his omnibus massam , unitis essicacem virtutibus. Quo ergo varia, eaque inter pulchra, producta artis referas. Sapones certe artificiosissimi cum aliis infinitis huc revocantur.

Magisterium videntur summi Artifices denominasse primo disciplinae hujus fructum pulcherrimum : aiunt quippe, posse se simplex quodque

corpus, manente proprio pondere, immutare, absque ulla omnino partium avulsione , in aliam longe a priore massam , & pleramque liquidam. Ita auri unciam , in aequi ponderans liquidum, absque ullius rei admistu dimolvere se potuisse memorant; ut ignis illam in dissiuens corpus fundit. Quae sane , si habetur , est artium pulcherrima, sed abstrusa hactenus ; nisi quod ignis emcacia simile quid essicitur. Cera certe ex retorta per ignem pulsa semel mutata est mirifice, nec separata. Elixir denique praecipue videntur appellasse, ubi diversa corpora commista simul, servato suo pondere, penitus in novas mutaverunt formaS , sicque Magisterium quasi de pluribus producerent. Id in Aloe , Croco , &Myrrha, praestitisse pi Paracelsus asserit; sed unicum tanto praestando miraculo par soluta licuisse virum Hel montius accusat; qui ipse tamen

Spiritus Rector in Metallis, alii

que. Classes productorum per Chemiam.

SEARCH

MENU NAVIGATION